useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCCLXIII
Signature: DCCCLXIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1034
  
x
+ Signum manus Helenae monialis filiae Leandri. + Signum manus Nicolai eius consobrini Casanensis filii Portaritae beatae memoriae. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Nos suprascripti Helena monialis filia praenominati Leandri et Nicolaus eius consobrinus Casanensis filius cognominati Portaritae, propriis manibus signa sanctae et vivificae crucis exaravimus. Quoniam spiritualibus legibus obtemperantes ecclesiae statum ab omni molestia et vexatione immunem praestare debemus, et omnia, quae ad eam pertinent, conservare, quod ipsa nostras res foveat atque complectatur, et multam Dei misericordiam atque clementiam nobis conciliet: et quoniam nos supradicti Helena monialis filia Leandri et Nicolaus eius consobrinus declaramus offerre territoria, quae habemus supra Appium, venerabili ecclesiae sancti magni martyris Theodori, et Theodoro piissimo hegumeno monasterii de Zosimo; offerimus ipsa de propria nostra sententia et consilio et libera voluntate, nulla omnino necessitate compulsi, neque dolo, nec facti ignorantia, aut mala fide, neque propter debitum, nulla demum necessitate coacti, sed pro redemptione et remissione peccatorum nostrorum parentum, et pro supradictis eorum filiis, et pro animabus nostris. Fines autem eorumdem territoriorum sunt: ut descendit Serra et pervenit, ubi iungitur via Ficaromae ad orientem, et ut descendit ad septentrionem usque ad rivulum, ubi sunt fines Maliae; ad meridiem vero descendit parvus torrens et pervenit ad magnum torrentem. Ut facultatem habeat praedicta territoria vendendi, donandi, utpote qui dominium et potestatem a nobis accepit. Si vero aliquando contigerit, ut sive nos ipsi, sive filii nostri litem intendere de huiusmodi territoriis, et molestiam afferre praesumpserimus piissimo Theodoro, solvere debeamus poenae nomine publico Fisco solidos triginta, et nihilominus pro hereditate habeamus execrationem et maledictionem, et partem cum illis qui dixerunt: Tolle tolle, crucifige; verumtamen rata deinceps et firma remaneat praesens oblatio facta coram testibus qui interfuerunt. + Ioannes de Curzalea testis subsignavi. + Ioannes filius Candidi hospitis testis subsignavi. + Nicephorus de Tauroleo testis subsignavi. + Ioannes filius Sinesii Roscinensis testis subsignavi. + Vitalis monachus de Bonohomine testis subsignavi. Scriptum manu Theodori sacerdotis monasterii de Zosimo, anno 6542, indictione II. + Constantinus presbyter filius Scandali testis subsignavi. + Constantinus filius Ioannis de Curzalea testis subsignavi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.