useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Neerlandicus I/1, 1848 (Google data)  XXI.
Signature:  XXI.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1258
De steden Utrecht en Keulen komen overeen, dat voor eene schuldvordering slechts de schuldenaar zelf /.al mogen vervolgd worden, en de aanklager zich met de regtspraak der plaats, waar hij aanklaagt, vergenoegen moet; voorts beloven de genoemde steden elkander wederzijdsche bescherming binnen hare vrijheid, ook dan wanneer hare landvorsten in oorlog mogten verkeeren 1). — 1258. Maart 23.
Source Regest: Codex Diplomaticus Neerlandicus, Nr. XXI. , S. 19
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Neerlandicus, Nr. XXI. , S. 19

    Graphics: 
    x

    Ad obliuionis calumpniam euitandam, et ut subscripti facti veritas elucescat, notitie omnium tam presentium quam futurorum nos iudices, scabini et uniuersitas ciuium ci- uitatis Traiectensis inferioris cupimus declarari, quod deliberatione prouida et maturo consüio prehabitis taliter pro nobis ex parte una, et uniuersitatem ciuium (?) ciuitatis Co- loniensis pro se ex altera, pro pace hincinde obseruanda in perpetuum concordatum extitit et conuentum, ut quicumque inter nos et ipsos bona sua vel res suas qualescuraque alteri mutuabit, crediderit aut prestabit, illas a nemine nisi ab ipso debitore principali exiget vel requiret, nee proinde quemquam alium conueniet seu detinebit, vel alicuius alterius propter hoe pignora capiet nisi rei, qui est debitor principalis. Sed si reus et debitor mortuus fuerit, pro premissis heres proximus respondebit; quicumque vero alium pro de- bitis conuenerit et impetierit, vel solvet si confitetur debitum, aut actor in illa ciuitate vel loco illo ubi conuenerit, iustitiam que ibi obseruatur accipiet a negante, qua ambo erunt contenti. Ceterum sic inter nos hincinde ordinatum extitit et conuentum, quod si inter dominos nostros episcopum Traiectensem et archiepiscopum Coloniensem, vel quoscumque alios, guerra seu discordia orietur ullo umquam tempore, bona et res ac persone ciuium Coloniensium, quecumque sunt in ciuitate Traiectensi, vel inl'ra Geyne et Marsen, aut infra Marsin et Traiectum , custodiemus in pace tamquam bona nostra et personas nostras indempnia ac illesa per omnia conseruando. Et econuerso ipsi ciues Colonienses bona et res ac personas nostras in ciuitate Coloniensi et in portu eiusdem infra duas turres superiorem videlicet et inferiorem sitas ad litus Reni illesa per omnia conseruabunt. Ut autem predicta omnia et singula ciuibus Goloniensibus uniuersis a nobis inuiolabiliter in perpetuum obseruentur, hanc litteram nostram sigilli nostri muni- mine ipsis tradidimus communitam.

    Actum presentibus domino Gozwino maiore in Colonia decano, et fratre Alberto lectore fratrum predicatorum in Colonia , Hermanno dicto comite, Gerardo Moyse , Hen- rico de Haine, Conrado dicto Blome , et Hermanno dicto Wise , ac Herbordo de Stolzin- berg, et aliis quampluribus ciuibus Coloniensibus, anno d. M.CC.LVIII, dominica qua cantatur Letare Jherusalem.

    Overgenomen uit Th. Jos. Lacomblet, Urkundènbueh Kir die Gesehichte des Niederrheins, II. Band. I Abth. Urk. 463. Het origineel berust in het arehief der stad Keulen.

    >) Den vorigen dag (XI. kal. aprilis) had de stad Keulen eene gelijkluidende oorkonde uitgevaardigd , welke in den aanhef aldus luidt: „ Cum inter nos super diuersis articulis longa et grauis discordia haberetur , tandem de consüio reuerendi ac venerabilis patris domini C. dei gratia arehiepiscopi Colon. et domini G. maioris decani nee non et magistri A. lectoris fratrum ordinis predicatorum Colon. ad consulendum rei publice subditam formam pacis et coneordie perpetue duximus ineundam."

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.