Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. V. , S. 160
CAP. V.
Secundum concilium Nicaenum* san&issimum conci- liabula vel conjurationes non fiant clericorum , quae sub pa- trocinio solebant fieri laicorum. Nec unusquisque de infe- riori gradu seniorem sibi elatus aut increpet aut injuriet. Quod si quis, praetermisso tam justae censurae ordine, au- sus fuerit facere, districlione saevissima corrigatur, ut sub poenitentiae nomine vitia recedant; id est, anno uno in mo- nasterio sciat abjicere superbiam unde inflatur , quod est diabolus, et addiscat humiliationem Christi, quia per ipsam mortem gustare dignatus est.
Sáenz de Aguirre: Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, 1784 (Google data) CAP. V. , in: Monasterium.net, URL </mom/ConciliorumHispaniae/b28c9850-ff39-4db2-ba73-752f70839b7a/charter>, accessed at 2024-05-05+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success