useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 393
Signature: 393

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
410. Fridericus I rex Manueli Graecorum imperatori ostendit, se sibi uxorem adiungi ex eius genere exoptare. Nuntios commendat*. (M. 387.) a. lacuna in eod. b. ea eod. c. subblimi c.
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 393, S. 564
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 393, S. 564

    Graphics: 
    x

    1153 F(ridericus) Dei gratia Romanorum imperator augustus, Mart'magnus ac pacificus, a Deo coronatus, dilectissimo fratri et amico suo M(anueli), Porphirogenito, sublimi" et glorioso impe-

    a. lacuna in eod. b. ea eod. c. subblimi c.

    tiensi episcopis; et Romae quidem anno 1153 mense Ianuario vel ineunte mense Februario. Iam enim die 8 Februarii a. 1153 Bernhardum S. Cle- mentis et Gregorium S. Angeli cardinales, pactionis huius participes, in Germaniam profecturos Wibaldo papa commendavit ep. 409. Quibus agen- tibus Fridericum regem scimus die 23 Mart. 1153 foederis fidem firmavisse (V. Mon. Germ. Legum T. II. 93. 94).

    2. Non dubitari debct, quin haec sit epistola scripta paullo post divor- tium a Friderico rege cum Adela factum in synodo Constantiensi mensc Martio a. 1153 celebrata.

    WIBALDI EPISTOLA 410. 549

    ratori Constantinopolitano, fraternam dilectionem et de inimicis 1153

    . , . c. Mart. cx.

    victonam.

    Magnitudinis tuae litteras nuper ad nostram presentiam per nuntium tuum directas cum benivolentia et alacritate suscepimus. Quibus inspectis et diligenter intellectis, gaudio gavisi sumus tam de sospitate celsitudinis tuae et imperii tui prosperitate, quam de tua erga germanitatis nostrae coniunctionem affectione. Siquidem beatae ac semper recolendae memoriae predecessor ac patruus noster, inclitus triumphator, sanctissimus videlicet im- perator Conradus, moriens, cum nos declarasset imperii sui suc- cessores, inter precipua pie ac paterne ammonitionis" documenta instanter nos hortatus est: ut amicitiam tuam fideliter ample- cteremur et fraternitatis vinculum inter nos indissolubili vinculo necteremus, quatenus imperia nostra per dilectionem unum fierent et utrique idem amicus idemque hostis existeret. Inde est, quod nos, ammonitionem eius effectu prosequente complere maturantes, et etiam voluntati tuae, quamb ex litteris tuis persensimus, ad confirmandam inter nos amicitiam fraterna benignitate occurri- tantes, ad augmentum firmioris concordiae et incrementum utrius- que imperii thalamum nobis de aula imperii tui preparari et de sanguine tuo uxorem ducere Deo annuente desideramus. Ea- propter sublimitati tuae celeres et expeditos nuntios premittere curavimus, per quos, sub omni festinatione ad nos remissos, sapientiae tuae super hoc voluntatem in brevi cognoscamus. Quoniam, omnibus per imperii nostri latitudinem provinciis, Dei prestante omnipotentia, quieta pace fruentibus, expeditionem no- stram versus Apuliam et Siciliam cum ingenti principum nostro- rum ac tocius miliciae favore, iuramentis omnium ex more fir- matam, ordinavimus, et in superveniente' estate, tempore vide- licet quo reges ad bella solent procedere, in fortitudine magna imperii nostri Alpes transire disposuimus. Eis, quae ded negocio instanti presentibus legatis viva voce dicenda mandavimus, fides indubitanter adhibeatur.

    a. amonitionis c. b. qm c. c. insupcr venienti c. d. de addidi.

    550 WIBALDI EPISTOLA 411.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.