useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 63
Signature: 63

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
67. Guido cancellarius papalis Wibaldo suadet, ut ad papam accedai. (M. 47.) a. DObis excidisse videtur. b. sunt post additum est.
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 63, S. 159
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 63, S. 159

    Graphics: 
    x

    Guido sanctae Romanae ecclesiae diaconus cardinalis1 et 1147 cancellarius karissimo amico Corbeiensi abbati salutem. l1"

    Dilectionis sinceritas, quam erga te habere incepimus, non minuitur set suscipitc incrementum. Scriptum, quod per germa- num vestrum nobis misistis, domno papae ostendimus. Ut autem brevi utamur eloquio, amicis nostris malumus parum promittere et amplius operari. Satis dictum est sapienti. Bonum videtur nobis, si domno papae propter molestias detrectantium vestram obtulissetis presentiam.

    s. que c. b. sic cod. c. suscepit c. 1. SS. Cosmae et Damiani.

    144 WIBALDI EPISTOLA 68.

    68. Henricus Romanorum rex Eugenio III papae commendat Henricum archiepiscopum Moguntinum et Wibaldum abbatem. De Agnete ducissa Poloniae restituenda hortatur. (M. 56.) 1147 Dilectissimo in Christo patri Eugenio summo et universali c'Dec- pontifici Henricus Dei gratia Romanorum rex filialem per omnia dilectionem et debitam in Domino reverentiam.

    Sanctitati vestrae totis animi viribus multas gratiarum actiones referimus, quod legatos nostros et litteras affectione paterna suscepistis, et dulcissimis responsis vestris nostram aeta- tem ad divinae religionis cultum et sanctae aecclesiae amorem benigne informastis, et de absentia incliti patris nostri, vestri utique devotissimi filii, piam et efficacem consolationem' exhi- buistis. Vestris ergo apud Deum intervenientibus meritis, quan- tum per ipsius gratiam aetate et industria proficere possumus, tantumdem in vestrae personae et sacrosanctae Romanae aec- clesiae dilectionem ac totius catholicae ecclesiae defensionem crescimus. Siquidem pater noster, a nobis sub vexillo sanctae crucis recedens, haec nobis supprema et multociens repetita mandata reliquit, ut vos sicut ipsum filiali et intimo affectu diligeremus, ut a vobis, tanquam a fidelissimo etatis nostrae tutore, verum consilium et competens adiutorium in omni opor- tunitate nostra speraremus. In quo traditae nobis ab ipso disci- plinae proposito constanter permanentes, reverendam nobis pa- ternitatem vestram pio studio salutamus, orantes, ut peticiones nostras, quae in subiectis habentur, intra efficatiam exauditionis admittatis. Primum quidem, ut karissimum nobis patrem ac preceptorem atque adiutorem nostrum Henricum venerabilem Moguntinum archiepiscopum nec non alios archiepiscopos, epi- scopos, abbates, prepositos seu ceteras personas, quae de regno patris nostrib, ad cuius successionem Dei largiente misericordia ordinati sumus, ad vestram presentiam transeunt, clementi bo- nitate suscipiatis eosque ammonitione sedula, quod patienter et fortiter absentiam patris nostri ferant et nostram indolem edu- care studeant, exhortari non abnuatis, quatinus et ipsi cum

    a. DObis excidisse videtur. b. sunt post additum est.

    WIBALDI EPISTOLAE 68. 69. 145

    gaudio in proprio suae dignitatis statu ad sua revertentes, re- 1147 ditum patris nostri cum iocunditate expectent et nostris atque c' e° regni oportunitatibus debitum fidei et consilii effectum accomo- dent . Ducissa quoque Poloniae1, nostra amita, tum per sen- tentiam excommunicationis, quae a vobis in ipsam promulgata fuit, tum per absentiam patris nostri, sui utique domini et fratris, vim patitur et de terra sua et de honore sui ducatus exulare cogitur. Super qua re vestra discretio bene meminisse debet, quod pater noster eandem sororem suam cancellario vestro*, viro utique sapienti et honesto nobisque karissimo, in manum commisit et per eum vestrae celsitudini ipsam attente com- mendavit, ut videlicet ad eius restitutionem clementem operam adhibere dignemini. Corbeiensem quoque abbatem Wibaldum, nostrum utique et regni nostri fidelem, pari diligentia et simili studio in manum predicti cancellarii vestri per manum incliti patris nostri presentialiter commissum, vestrae mansuetudini nos quoque commendamus, ut eum in omni necessitate sua clementer protegatis, et precipue in duabus abbatiolis obtinendis, videlicet Kaminata et Visbicke. Quae quia fere collapsae et destructae erant tam in religione quam in possessionibus, mansuetissimus pater noster eas Corbeiensi monasterio et prefato abbati iure proprietario contulit, quatinus per ipsius industriam divinus ibidem ordo reformetur et, possessionibus recollectis quae di- spersae sunt atque conservatis, loca penitus, ut ceperant, non destruantur.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.