useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 139
Signature: 139

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
146. Corbeienses S(abule?isibus significant, quid magistro Graeco, sedis apostolicae legato, de dissipatis ecclesiae thesauris sci- scitanti responderint. (M. 46.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 139, S. 243
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 139, S. 243

    Graphics: 
    x

    Reverentissimis atque dilectissimis in Christo fratribus suis, 1148 Roberto venerabili decano et ceteris sanctae Stabulensis aeccle- siae fratribus frater W(alterus) prior ecclesiae Corbeiensis cete- rique eiusdem monasterii fratres, iugiter vacare et videre, quam suavis est Dominus.

    Audivimus, conturbatam esse unanimitatem vestram de verbo quodam, quod magister Grecus pro sublatis in aecclesia nostra thesauris nobiscum anno preterito contulit. Quod quia non vera relatione ad vos pervenisse existimamus proptereaque scandalum apud vos genuisse, ordinem rei ex integro vobis pandere" di- gnum duximus. Venit igitur ad nos idem magister G(recus), tunc apostolicae sedis legatus, anno preterito circa festum sancti 1147 Thomae, cum in vestris partibus domnus abbas moraretur; at- c' ec' que hospicio receptus est apud nos, humane tractatus est et cum omni diligentia ac devotione, quemadmodum decuit legatum domni papae, a nobis observatus est et de rebus monasterii nostri honorifice procuratus. Erat tunc domi prepositus maior aecclesiae nostrae1. Qui cum satageret sollicitius circa ministe- rium ipsius et aliquando cum ipso colloquendi gratia consederet, inter alia quae dicebantur etiam ab eo sciscitatus est, quam ob rem sanctuarium nostrum spoliatum esset thesauris suis* vel quid utilitatis contractum fuerit ex eis ecclesiae nostrae? Non est inquit prepositus spoliatum sanctuarium nostrum; quia quic- quid inde sumptum est, in utilitatibus ecclesiae nostrae expen- sum est, quippe quae in possessionibus suis per singulos annos non ad minus quam ad centum mansos ampliata est. Cum vero in crastinum diluculo profecturus esset idem legatus domni pa- pae, iussit preposito, ut eodem vespere omnem congregationem in unum congregaret, quatinus ad nos ex mandato domni papae sermonem haberet. Iam hora diei tardior processerat, nec con-

    a. paudere c.

    1. Adelbertus. 2. Wibaldus cniui „de toto thesauro ecclesiae regi dato" accusatus erat. V. ep. 46 supra p. 124.

    15*

    228 WIBALDI EPISTOLAE 146. 147.

    1147 ventus noster ex instituto ad colloquium convenire debebat. Hanc ergo inpossibilitatem cum prepositus noster legato insi- nuasset, colloquio usque in crastinum dilato, cum primum mane illuxisset, item accito preposito denuo precepit, ut capitulum fieret, in quo cum fratribus verbum faceret. Non est inquit prepositus nostri ordinis, tam matutina hora capitulum con- venire. Set cum ille recedere festinaret nec horam capituli ex- pectare posset, tandem in conventu ante horam terciam nobis ex consuetudine lectioni vacantibus adductus est idem aposto- licae sedis legatus; et sedens inter nos, inter alia quae com- monuit diligenter inquisivit, cur dissipatus esset thesaurus ec- clesiae nostrae. Cui per priorem et prepositum nostrum hoc ordine respondimus: Propter communem necessitatem ecclesiae quandam partem thesaurorum in aecclesia ex communi consensu capituli nostri tulimus, et quasdam possessiones ecclesiae nostrae valde utiles ex eis conquisivimus; reliqua omnia integra in ec- clesia conservata sunt. Ea vero, quae nunc propter instantem necessitatem accepimus, reparare et restituere quantocius poteri- mus Deo annuente proposuimus. His auditis acquievit nec super hoc verbo quicquam amplius interrogavit. Valete.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.