useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 242
Signature: 242

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
250. Wibaldus Eugeniuin III papam rogat, ut Marcwardum con- stitutum abbatem Fuldensem confirmet. (M. 227.) a. non addidi.
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 242, S. 388
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 242, S. 388

    Graphics: 
    x

    1150 Reverendo in Christo patri suo et domino E(ugenio) uni et Apr" 20 universali pontifici frater W(ibaldus) Dei gratia et vestra id, quod

    est in aecclesia catholica, honorem ut patri, timorem ut domino.

    1149 Postquam gloriosus filius vester, noster serenissimus domi- nus, C(onradus) Romanorum rex a Iherosolimitana expeditione reversus fuit, dilectus frater noster H(einricus) Herfeldensis abbas ab administracione Fuldensis abbatiae, quam susceperat, cessit. Itaque dominus noster rex tum pro innumeris vexationibus, quibus Fuldensis aecclesia tam intus quam foris cottidie, fatigabatur, tum pro partium studiis, quae de facili componi non poterant, ordinare ipsum monasterium distulit; et sicut in recolligendis possessionibus, quae inordinate, fuerant dispersae, potens et efficax esse non" poterat, sic in curandis animabus, que aecclesiarum preciosissima est substancia, invigilare et attendere non valebat. Super qua re a nostra parvitate sepe commonitus et ab Ebera- censi abbate1 et aliis religiosis viris, tandem suggestioni adquie-

    1150 scens, venit Fuldam 3 Nonas mensis Aprilis. Cui curiae inter- Apr'3 fuerunt venerabiles filii vestri, Bremensis archiepiscopus *, Wirci-

    burgensis* et Halberstadensis4 episcopi, et alii de laicorum ordine principes et nobiles multi; a quibus inter cetera regni negocia

    a. non addidi.

    1. Adamo. 2. Hartwicus. 3. Sigefridus. 4. Udalricus.

    WIBALDI EPISTOLA 250. 373

    consilium quesivit, qualiter Fuldense monasterium sic Deo auctore 1150 ordinaret, quatinus ibidem, que Dei sunt Deo et quae cesaris Apr'3 sunt cesari redderentur. Dubitatum est diu, ut in talibus ne- gociis solet, maxime propter multas in brevi tempore abbatum mutationes et propter partium studia et dissensiones, que in eodem monasterio adhuc fervere noscebantur. Suspensis ergo omnibus, dixit domnus rex, quandam sibi personam a viris re- ligiosis esse ostensam boni testimonii et integrae famae, que rem modicam religione possessionibus et edificiis nobiliter auxisset, de cuius pietate et fide atque constancia nequaquam dubitarent, quin Fuldensi aecclesiae et preesse et prodesse posset; in cuius personae electione si omnium vota concordarent, fore in brevi, ut cum suo clementiori et propensiori patrocinio Fuldensis aec- clesia pristinum suae dignitatis honorem reciperet. Placuit omnibus qui aderant tam pia regis devotio, tam religiosa sen- tencia; et periatum est verbum ipsius ad electores a prenomi- natis episcopis et ab Eberacensi et Hathelesburnensi1 abbatibus, a nobis eciam et ab aliis principibus. Quem sermonem, tanquam divinitus missum, pari consensu et unanimi voto omnes susce- perunt, nomenque viri, qui tanto laudis et principis suffragio iuvaretur, sibi exponi flagitabant. Ita celebri cunctorum coniventia elegerunt in abbatem et rectorem animarum suarum et domi- num Fuldensis abbatie domnum Marcwardum, abbatem monasterii de Tekkinge*, qui fuerat nutritus et educatus a puero in mon- asterio sancti Michahelis in monte in civitate Babenberc et sine querela conversatus. Prefato autem monasterio suo prefuerat annis octo*, testimonium habens etiam ab his, qui foris sunt, et provexerat tam in divinis quam in humanis rebus. Qui quo- niam ab his, qui eum intime noverunt, plurimum laudatur, et non solum absens set etiam ignorans electus est, et valde in- vitus et plurimum renitens hoc onus subire compulsus est, ad- hortante satis domino nostro rege et bona sibi promittente et quodammodo cogente, nostra quoque parvitas vestram celsitu- dinem intime rogare ausu sanctae caritatis presumit, ut sanare 1. Rabotone. 2. dioec. Augustensis. 3. 1142 —1150,

    374 WIBALDI EPISTOLAE 250. 251.

    1150 dignemini contritos Fuldenses et alligare contriciones eorum1, Apr.^0 et per vestrae benedictionis manum, quae sola medicinam pre- stare potest languoribus, opus, quod circa predictam personam inchoatum est, confirmetis. Hoc quoque sublimitati vestrae indicare studuimus, quod ea die, * apud Fuldam eramus, quando omnes Fuldenses fratres regulariter et humiliter eidem electo suo subiectionem et obedientiam promiserunt. Salvum vos et incolomem ad regimen catholicae" ecclesiae Deus omnipotens custodiat.

    251. Wibaldus Eugenio III papae scribit de sua erga eum volun- tate. Heinricum regis notarium, ad papam missum, commen- dat. Petitiones de ecclesia Kaminatensi subiungit. (M. 228.) 1150 Dilectissimo patri suo et domino E(ugenio) uni et universali Apr*20 papae frater W(ibaldus) Dei et vestra gratia id, quod est in aecclesia catholica, se ipsum et sua universa.

    1149 Venimus ad curiam gloriosi filii vestri C(onradi) Romano- Dec.24 rum re^.s vigitta nativitatis Domini; et permansimus in ea

    1150 continue usque ad quintam feriam ebdomadae pascalis" sub ea Apr'20 expectatione, ut nos et cancellarium suum* ad vestrae sublimi-

    tatis presentiam, sicut iam dudum condixerat et vestrae quoque magnitudini significaverat, transmitteret. In quo temporis spacio die et nocte id efficere studiose sategimus, ut animum ipsius ad dilectionem et reverentiam vestrae personae, ad defensionem sacrosanctae matris nostrae Romanae aecclesiae et omnium aeclesiarum fortius accenderemus. In quo studii exercicio non solum conscientiae nostrae testimonium habemus, set etiam fidelium vestrorum, et aliorum quorundam, qui, tempora libenter accusantes, bonis solent detrahere et discordias seminare. Set intervenientibus magnis quibusdam regni negociis, neque persona nostra neque cancellariob suo carere voluit; cum tamen nos ad

    a. chatolicae c. b. canccllo c.

    1. Ps. 146, 3. 2. post 20 Apr. 1150. V. ep. 251 infra n. 3 et ep. 252 p. 378 n. 4. 3. i. e. 1150 Apr. 20. Reliquit Wibaldus hoc die Conradum regem in civitate Wirzeburgensi, seque Fuldam contulit. V. ep. 252 infra p. 378 n. 4. 4. Arnoldum.

    WIBALDI EPISTOLA 251. 375

    monasterium nostrum usque ad futuram autumpni temperiem 1150 redire egre permiserit. Interim misit1 magistrum Heinricum, Apr.S20 curiae suae notarium, virum sapientem et probum et vobis omnino fidelissimum; quem ut honeste suscipiatis et efficaciter ac celeriter dimittatis, ex habundanti" credimus esse, vestram super hoc prudentiam et benignitatem submonere. Venissemus ad vos desideranter, non solum pro honore et utilitate aecclesiae Dei et imperii Romani, verum etiam ut faciem vestram, quam sicut vultum angeli intuemur, cernere mereremur, et humili ser- mone quedam vestrae excellenciae suggereremus, quae scriptis committere non presumimus tum propter varios et incertos eventus rerum, tum ne in arduas et archanas res et in secreti vestri profundum nos temere et importune ingerere estimaremur*. Peticiones nostrae, quae in scriptis habentur, ut a clementia vestra misericorditer exaudiantur, humiliter imploramus; quoniam, nisi ad labores Corbeiensis aecclesiae tolerandos benedictam manum auxilii vestri nostrae pusillanimitati porrexeritis, avolare nos oportet et requiescere a pusillanimitate spiritus et tempe- state*. Sanctitatem vestram ad regimen aecclesiae catholicae in longa tempora Dei misericordia conservare dignetur.

    W(ibaldus) abbas Corbeiensis petit, ut domnus papa scribat H(einrico) Mindensi episcopo, quatinus sine mora Kaminatensem aecclesiam reconciliet, quam ideo pollutam esse iudicavit, quod puer unus monachus, dum in resarciendo tecto aecclesiae archi- tectis subministrat, de culmine in pavimentum aecclesiae colla- psus est et ita absque ulla sanguinis effusione extinctus', quam per anni fere spacium reconciliare noluit; et quod de parrochia- nis suis Thiderico de Riklinge, et Reinberto ac Thiderico filiis eius, qui predia Kaminatensis aecclesiae invaserunt, iusticiam faciat, ita ut, si infra triginta dies post acceptas litteras posses- siones non dimiserint et ablata in integrum non restituerint, excommunicationi eos subiciat.

    a. habnnti c.

    1. V. ep. 248 supra p. 371. 2. Cf. ep. 252 infra p. 377. 378. 3. Ps. 54, 7 et 9. 4. die 20 Apr. 1149. V. ep. 169 aupra p. 289.

    376 WIBALDI EPISTOLAE 251. 252.

    1150 Item petit, ut domno H(artwico) Bremensi archiepiscopo Apr.S20 scribatur, quatinus predia Kaminatensis ecclesie, que in terra sua sunt, abbatem retinere adiuvet, et eas precipue possessiones, quas Iuditha abbatissa post depositionem suam alienavit; et in- vasores, nisi infra triginta dies post acceptas litteras resipiscant, excommunicet.

    Item petit, ut in eundem modum scribatur H(ermanno) Ferdensi episcopo.

    Item petit, ut duci Saxonie1 in eandem sentenciam scribatur.

    Item petit, ut tam Coloniensi archiepiscopo* quam Colo- niensi aecclesiae districte, et dure scribatur de Iudiht abbatissa de Iesika — que ecclesia est in fundo et parrochia Coloniensi — quae non solum clausa et correcta non est, set etiam per totam terram cum suis corruptoribus volitat, et bona Kaminatensis aecclesiae", a qua per bone memorie Thomam cardinalem apo- stolice sedis legatum deposita fuit, et sentencia depositionis a domno papa in sinodo Remensi confirmata. Quae, nisi aut de- posita aut excommunicatab fuerit, nullo modo" cessatura est.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.