useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 87
Signature: 87

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
94. Wibaldus Corbeiensibus respondet, esse cur rebus Stabulen- sibus praesens assit. Addit de coenobii Corbeiensis negotiis.
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 87, S. 183
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 87, S. 183

    Graphics: 
    x

    (M. 78.)

    Frater Wibaldus Dei gratia Corbeiensis aecclesiae servus 1148 dilectis in Christo filiis et fratribus suis, E. venerabili priori, A(delberto) preposito et ceteris fratribus nec non ministerialibus Corbeiensis monasterii, spiritu consilii et fortitudinis abundare.

    Quod aecclesia Corbeiensis, quam regendam Deo auctore suscepimus, ullis in absentia nostra curarum sive laborum fati- gatur molestiis, tantum dolemus, quantum ipsam aecclesiam, quae nostrae parvitati credita est, Dei pre oculis timore pro- posito, diligimus. Et vos quidem, paucarum rerum amaritudine

    a. indefestat c. b. redietis c. c. mnltitndo vel societas excidisse videtur.

    168 WIBALDI EPISTOLA 94.

    1148 degustata, de futuris anxie timetis. Sed Stabulensis aecclesia — quae nos lacteo pietatis alimento nutrivit et, delicta iuventutis nostrae et ignorantias nostras non reminiscens, nos, si qua in prelatione existimatur dignitas, ad summum sui regiminis gra- dum provexit — interim dum vobis militamus, multiplicibus ac miserabilibus modis in preda, in incendiis, in cotidiana rapina, in cedibus lacerata est. Ad quas contriciones sanandas, ex quo a domno papa recessimus, Deo propicio nobis ad preces fratrum nostrorum in adiutorium nostrum intendente, non inutiliter la- boravimus; et circumdante nos scuto divinae gratiae, inimicos aecclesiae, sua prosperitate inebriatos et rebus pauperum nostro- rum ditatos, sub iugum aecclesiasticae disciplinae humiliatos vidimus et querentes reconciliari aecclesiae, quam offenderunt. Set quoniam causa difficilis est et in hac perturbatione multi tam in personis quam in rebus suis graviter offensi sunt, opus plenariae reconciliationis procedere de facili non potuit; cuius finem adeo, de gratia Dei confidentes, propinquum speramus, ut, rebus eompositis et pacatis, expediti ad vos et absoluti absque prolixiori mora redire valeamus. Etenim transire nunc ad vos, non esset vobis consulere, sed Stabulensem aecclesiam turpiter et cum nota fugitivi deserere. Nec ideo tardamus, quod post multos labores et sollicitudines, quibus iam longo tempore inpliciti fuimus, requiem nobis et curationem provideamus; quo- niam a primordio nostrae promotionis nunquam tam assiduas et animi et corporis fatigationes pertulimus. Caveat prudentia vestra, ne rumor, qui de monte vestro Brunesberch agitatur, ab his alatur et augeatur, qui nos eiusdem montis edificio non absque magno labore et inpensa involvi desiderant. Super damno, quod civibus et ministerialibus nostris de Huxera con- tigit, valde dolentes, domno papae querimoniam sub celeritate transmisimus, orantes, ut secundum formam decreti a se in con- cilio Remensi recenter constituti . . . ." dominum nostrum Pa- therbornensem episcopum1 diligenter commoneat, quatinus Ful-

    a. lacuna in cod. 1. Bcrnhardum.

    WIBALDI EPISTOLAE 94-96. 169

    kuinum, pacis constitutae in sacra passione dominica1 violatorem, 1148 cuncta restituere et satisfacere commoneat vel sub pena excom- municationis compellat.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.