useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 276
Signature: 276

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
286. Wibaldus Anioldo cancellario respondet, se regi de subeunda legatione obediturum. Vult eum vel ultra diem 75 Octobris exspectare. (M. 265.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 276, S. 429
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 276, S. 429

    Graphics: 
    x

    Karissimo domino et amico suo A(rnoldo) venerabili can- 1150 cellario frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est, se ipsum et Sept' sua omnia.

    Verba, quae scripsistis nobis de difficultate egressionis ve- strae et preparationis ad iter Romanum, nostra procul dubio sunt; et que conditio nobis sit in ecclesiis nostris, aut que pos- sibilitas hoc tempore relinquendi fratres nostros, vos in vestris fratribus consideratis, cum videamus iam pre oculis imminentem fratribus nostris, non dicam karitatem annonae, set duram in- opiam maximae sterilitatis. Licet igitur impium nobis esse vi- deatur relinquere fratres nostros sub periculo famis et inopiae, ( ex altera tamen parte durum nobis esse videmus, iram principis incurrere et, una vice mandatum eius ex summa causarum ne- cessitate pretereundo, omne servitium, quo ei et regno umquam servivimus, subito perdere. Angustiae quidem sunt undique*, set melius est nobis hoc tempore, ut res nostras sub discrimine re- linquamus, quam offensam domini nostri regis non satisfaciendo voluntati eius incurramus, et gratiam ipsius, pro qua servanda iam per multos annos laboravimus, pro aliqua negligentia modo perdamus, et res imperio vel imperantis honori oportunas atque 1. Oct. 15. 2. Dan. 13, 22.

    414 WTBALDI EPISTOLAE 286. 287.

    1150 sanctae aecclesiae proficuas aliquatenus retardemus. Quod vero *pt' scripsistis nobis, quod nos soli ad hanc legationem sufficeremus, et vos loco comitis in eadem legatione constitutum reputastis, non ita erit; set vos in hac legatione maior et dignior estis quam vel Coloniensis vel Moguntinus, quia claves regni vos ha- betis et summam consilii in regno vos regere debetis; unde etiam nos comites et fideles famulos in obsequio vestro habebitis. Quia igitur iussio" regis urget, etsi male possumus, tamen ibimus, ut voluntati eius satisfaciamus; et personam nostram ad voluntatem ipsius laboribus ac periculis exponimus. Quoniam vero pueros nostros, quos in hoc itinere habebimus, adhuc de Saxonia voca- bimus, rogamus, ut diem certum nobis designetis, quo ad vos usque Rinthorp veniamus, ita parati et expediti, ut una vobiscum ad domnum regem progrediamur. Quam videlicet diem designan- dam neminem, nisi scedulam vestram, scire volumus. Nam de quindecim diebus post festum Remigii, quibus nos expectare rogatis, gratum habemusb; quibus ad voluntatem vestram etiamsi paulo plus expectaveritis, nos libenter expectabimus; ita tamen, ut hoc caveatis, ne tempus eundi usque in asperam hiemem protrahamus. Ceterum nunc vestrae operae incumbebit, ut, quemadmodum per nuncium nostrum nos iam fecimus, ita et vos per nuncium vestrum tam nos quam vos, quod prefixa die ad curiam non veniemus, apud dominum nostrum regem dili- genter excusare curetis.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.