useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 137
Signature: 137

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
144. Conradus III rex Wibaldo de propinqua sua reversione significat. (M. 127.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 137, S. 241
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 137, S. 241

    Graphics: 
    x

    Cuonradus Dei gratia Romanorum rex augustus venerabili 1148 Wiboldo Corbeiensi abbati gratiam suam et omne bonum.

    Quod maxime de nobis te desiderare cognovimus, de pro- speritate videlicet status nostri, hoc primitus tibi significare op- portunum duximus. Sani siquidem Dei misericordia sumus, naves redituri in festo beatae Mariae in Septembre intravimus, peractis Sept. 8 omnibus, quae in partibus illis vel Deus voluit vel homines terrae permiserunt. De hominibus enim dicimus: Cum Damascum com- muni consilio venissemus et castra ante portam civitatis cum magno nostrorum discrimine locassemus et iam prope esset, ut sine omni ambiguitate civitas caperetur, traditio, a quibus mi- nime cavimus, in hunc modum facta est, quod ipsi in eo loco civitatem inexpugnabilem esse asserebant et ex industria in aliam partem, ubi nec aqua exercitui suppetebat nec accessus aliquis

    1. Hinc intelligimus, Tieboldum praepositum Coloniensium ecclesia- rum unam rexisse, et S. Severini quidem ecclesiam, ,ut liquet ex variis tabulis ap. Lacomblet Urkundenbuch I. 2. Ps. 123, 7.

    Jmi, Bibliothec» I. 15

    226 WIBALDI EPISTOLAE 144. 145.

    1148 patebat, nos ducebant; et ita omnes in indignationem pariter et" in dolorem conversi infecto negotio redierunt. Expeditionem tamen ibidem versus Ascalonam unanimiter se moturos spopon- derunt, locum et diem prefixerunt. Illic ex condicto venientes neminem fere invenimus. Ibi universitatem octo frustra diebus prestolati, secundo ab eis delusi, ad propria tendimus. In brevi igitur Deo annuente ad te venturi, grates tibi debitas referimus, quod filium nostrum manutenuisti et fidelitatem omnem nobis exibuisti; et ut de cetero idem facere te non pigeat, rogamus, omnem tuam benivolentiam digne remuneraturi.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.