useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Stift St. Maria im Kapitol A Ib 14
Fonds > DE-AEK > MiK > A_Ib_14
Signature: A Ib 14
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1272 Mai 21, Köln
Der Schenk Hermann des Stiftes St. Maria im Kapitol verkauft der Äbtissin Hadewig [von Wickrath] eine jährliche Rente von einem Fuder Wein, drei Malter Roggen und sechs Schilling aus den Einkünften seines Schenkenamtes aufgrund zwingender Not. Als Pfand setzt er seine restlichen Einkünfte aus dem Schenkenamt ein. Siegelankündigung des Stiftes sowie der Vasallen der Äbtissin Ritter Hermann Scherfgin, Tilmann Raze und Johannes, Sohn des verstorbenen Hermann Comes als Zeugen.  



  • Seal4 anhängende Siegel; 1, 3, 4 fehlen, 2 beschädigt, Siegel des Stiftes (Ewald, Rheinische Siegel, Bd. 4, Tafel 12, Nr. 9).
  • Material: Pergament
  • Dimensions: 35–35,5 x 23,9–24,6 cm
    • Graphics: 
      x
      In nomine Domini amen. Omnibus presens scriptum inspecturis ego Hermannus pincerna ecclesie sancte Marie in Capitolio Coloniensis notum esse volo, quod imminente necessitate propter defectum rerum me cogente et non possem aliunde sustentari petita et optenta licencia a venerabili domina mea Hadewige abbatissa eiusdem ecclesie sancte Marie in Capitolio, cuius abbatisse ratione officii pincernie et redituum ad ipsam pincerniam spectancium sum officiatus, de vendendis aliquibus reditibus ad dictum officium meum, quod ab ipsa domina mea teneo, vendendis ad eundem defectum meum sublevandum vendidi eidem domine mee pure et simpliciter ac remisi de reditibus seu proventibus officii mei predicti unam carratam vini, que michi de eodem officio singulis annis solvebatur. Item vendidi et remisi pure et simpliciter tria maldra siliginis et sex solidos Coloniensium denariorum, que michi similiter de ipso officio singulis annis solvebantur, ita quod eidem officio meo predicta scilicet carrata vini, tria maldra siliginis et sex solidi in perpetuum decrescant et eidem domine mee ad usus, quos ipsa volverit, in perpetuum applicentur. Nichilominus tamen omne honus et debitum, quod officium requirebat ac si ipsum officium integre perciperem, sustinebo. Alioquin ipsa domina mea seu abbatissa, que tunc pro tempore fuerit, per alios reditus, quos ab ipsa teneo, in officio me compellere poterit, prout de iure fuerit faciendum. Et quia volo, ut huiusmodi venditio in perpetuum valeat nec ab aliquo ex parte mea ullo umquam tempore inpugnetur, volo, ut ipsum officium meum pincernie et alii reditus mei, quos adhuc retineo, eidem domine mee pro plena et perfecta guarandia per me sibi facienda per annum integrum et diem more consueto terre sit titulo ypothece seu pignoris, cum aliam caucionem habere non valeam obligatum, renuncians et effestucans omni iuri, quod in predictis carrata vini, tribus maldris siliginis et sex solidis habui vel visus fui habuisse, nec non et omni iuri et defensioni, que contra predictam venditionem et obligationem ac ea, que premissa sunt, michi possent in posterum aliquatenus suffragari. Preterea profiteor et recognosco, quod predicta domina mea pro predictis carrata vini, tribus maldris et sex solidis tantum et plus nomine precii dedit et persolvit, quantum aliquis alius emptor daturus erat vel dare volebat, et quod de ipso precio mihi per ipsam est plenarie satisfactum. In cuius rei testimonium presens scriptum sigillo conventus ecclesie sancte Marie nec non et sigillis vassallorum eiusdem domine abbatisse seu ecclesie, videlicet Hermanni Skerfkini militis, Tilmanni dicti Raze et Johannis filii quondam Hermanni Comitis, in quorum presencia predicta facta esse, recognosco inpetravi communire. Nos autem conventus eiusdem ecclesie sancte Marie et predicti vassalli ecclesie seu abbatisse protestantes predicta omnia vera esse et sigilla nostra ad petitionem dicti Hermanni appendimus huic scripto. Datum anno domini M CC LXX secundo, sabbato post dominicam Iubilate mense Maio.
      abstracts
      • Schäfer, S. 43, Nr. 14.


      LanguageLatein

      Notes
      Alte Archivsignaturen „N. 4. Lit Y.“ (gestrichen); „Num. 367“ (unterstrichen); „Num. 17, ad capsolam 101“ (gestrichen).
      Dorsalvermerk: „Littera venditionis unius carrate vini, trium maldrorum siliginis et sex solidi ab officio pincernatus erga pincernam in usum dominae abbatisae 1272“ (14./15. Jh.)
      Dorsalvermerk„Emptio pincerne“ (14./15. Jh.)
      Dorsalvermerk: „1272 Mai 21.“
      Bearbeiterin: Annika Wunsch (2020)
      Places
      • Köln
        • St. Maria im Kapitol / Köln
           
          x
          There are no annotations available for this image!
          The annotation you selected is not linked to a markup element!
          Related to:
          Content:
          Additional Description:
          A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.