useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Stift St. Maria im Kapitol A Ib 20
Fonds > DE-AEK > MiK > A_Ib_20
Signature: A Ib 20
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1286 Mai 6, Köln
Äbtissin Hadwig [von Wickrath] von St. Maria im Kapitol bekundet die Übertragung eines Lehen (eine Manse Ackerland in der Pfarrei Fischenich, durch welches die Straße nach Köln verläuft) durch Ritter Adam von Fischenich, dessen Mutter Methildis und seiner Gattin Greta. Dieses Ackerland wird an Bliza, die Tochter des verstorbenen Ritters Hermann Scherfgin übertragen. Adam und seine Erben müssen der Bliza zu deren Lebzeiten eine jährliche Leibrente von 4 Mark Kölner Pfennigen am Martinstag (11.11.) entrichten, bebauen das Ackerland aber weiterhin; weitere Regelungen u. a. bei Zahlungsverzug. Siegelankündigung der Äbtissin, des Offizials der Kölner Kurie, des Magisters Theodericus, Scholaster von St. Georg, der Ritter Gerhard und Johannes Scherfgin, des Theodericus Raze, des Kölner Schöffen Johannes, Sohn des verstorbenen Vizecomes Hermann. Zeugen: Johann, Kaplan der Äbtissin, Gerhard und Jo¬han¬nes Scherfgin, Theodericus Raze, Johannes, Sohn des verstorbenen Vasalls des Äbtissin Vizecomes Hermann, Tilmann von der Drankgasse, Arnold von Oppendorf und andere.  



  • Seal1 anhängendes Siegel, stark beschädigt, Siegel der Äbtissin Hadwig von Wickrath (Ewald, Rheinische Siegel, Bd. 4, Tafel 87, 5); 7 Einschnitte für Siegelpressel.
  • Material: Pergament
  • Dimensions: 22,9–24,1 x 35,7–36,3 cm
    • Graphics: 
      x
      Universis presentes litteras visuris et audituris Hadewiis Dei gratia abbatissa ecclesie beate Marie in Capitolio Coloniensis cognoscere veritatem. Noveritis, quod constituti coram nobilis Adam dictus de Vissenich miles, Methildis mater sua et Greta uxor ipsius de communi consensu et parili voluntate unum mansum terre arabilis puri allodii nostri situm in parochia de Vissenich in via, que dicitur strata Coloniensis, que strata transit quasi per medium ipsius mansi, quem idem Adam a nobis et ab ecclesia nostra tenuit, possedit et possidet iure feodi ad manus nostras supraportaverunt et resignaverunt. Et nos huiusmodi mansum ad petitionem ipsorum concessimus et per presentes concedimus Blize filie quodam Hermanni dicti Scherfkin militis bone memorie, ita quod dictus miles et sui heredes ipso non existente singulis annis quatuor marcas Coloniensium denariorum bonorum et legalium pondere et argento duodecim solidos pro qualibet marca computatis infra festum beati Martini hyemalis predicte Blize vel cui recipiendas commiserit, quo advixerit, de predicto manso persolvent et assignabunt Coloniam sub eorum periculis, laboribus et expensis. Quos quidem quatuor marcarum reditus dicta Bliza erga prefatum militem et suos heredes ad vite sue tempora et ad usus necessarios cum suis bonis legitime comperavit, prout dicte partes nobis retulerunt, nec aliqua sterilitas, hostilitas, incendium, vis, inhibitio sive casus cuiuscumque infortunii per Deum aut hominem seu homines contingentis dictum militem et suos heredes ab huiusmodi solucione modo predicto facienda poterit aliquatenus excusare hoc etiam adiecto, quod ipse miles vel heredes sui dictos agros sive mansum predictum seminabunt et perpetuum mansum in cultura decenti tenebunt suis laboribus et expensis, ita quod ipsa Bliza consequi valeat reditus quatuor marcarum predictos in bonis predictis tali adiecta conditione et pena, quod si dictus miles aut sui heredes predictos quatuor marcas infra dictum terminum seu tempus ipsi Blize non exsolverint cum effectu, quod idem mansus statim cadat extunc ipsi Blize et ipsa de eodem suam possit facere liberam voluntatem tamquam usufructuaria ad tempus vite sue sine alicuius contencione salvo tamen nobis per omnia iure nostro, quod habemus in mansa predicta et inchohavimus dictas quatuor marcas, a quarum solutione cessatum fuerit, infra tempus predictum requirere dicta Bliza poterit et requiret pro et hoc sibi vidi...expedire. Cum autem ipsam Blizam mori contingerit, extunc idem mansus ad dictum militem vel ad suos heredes libere divolvetur tali etiam conditione et pena appositis, si idem miles aut heredes sui in solucione dictarum quatuor marcarum termino predicto negligentes exsiterint aut aliquo premissorum, quod extunc post sex septimanas eundem terminum immediate sequentes sine captione idem miles, uxor sua et liberi aut eius heredes per .. officialis Coloniensis pro tempore fuerit sine strepitu iudicii aut per alium iudicem competentem ad libitum ipsius Blize excommunicentur et excommunicati nuncientur circa hoc omnibus defensionibus et exceptionibus iuris et facti canonici et civilis penitus et expresse sublatis et reiectis exclusis et renunciatis. Promisit etiam idem miles fide data, quod ipsam Blizam in dicto manso non inpedet per se vel pre alios, si idem mansus ad ipsam Blizam exsolucionis negligencia divolvatur, alioquin excommunicabitur per .. officialem Coloniensem et excommunicatus denuncietur, ut est dictum. In cuius rei testimonium sigillum nostrum ad peticionem dictarum parcium hinc inde coram nobis omnia et singula premissa vera esse recognoscencium presentibus duximus apponendum. Nos autem Adam miles et Bliza predicti sub sigillo eiusdem venerabilis domine .. abbatisse premissa omnia et singula vera esse recognoscentes et nos ad ea et eorum quodlibet obligasse ac renunciantes pure et simpliciter omni dolo et fraude, propriis sigillis carentes venerabilis viri domini .. officialis curie Coloniensis necnon discretorum virorum magistri Theoderici scolastici ecclesie sancti Georgii Coloniensis, Gerardi et Johannes militum dictorum Scherfkin, Theoderici dicti Raze et Johannis nati quondam Hermanni vicecomitis scabini Colonienses sigilla exhabundanti pro nobis presentibus apponi impetravimus in testimonium omnium premissorum nosque .. officialis curie Coloniensis, magister Theodericus scolasticus ecclesie sancti Georgii Coloniensis, Gerardus et Johannes milites, Theodericus ac Johannes scabini Colonienses predicti fatemus nos ad instantem peticionem predictarum partium sigilla nostra in testimonium premissorum presentibus appendisse. Actum et Datum anno domini M CC LXXX sexto in die beati Johannis ante portam Latinam presentibus Johanne cappellano .. domine abbatisse predicte, Gerardo et Johanne militibus dictis Scherfkin, Theoderico dicto Raze et Johanne nato quondam Hermanni vicecomitis prefatis, vasalli domine .. abbatisse prefate, Thilmanno de Drancgasse, Arnoldo de Oppendorp et aliis fidedignis.
      abstracts
      • Schäfer, S. 45, Nr. 20.


      LanguageLatein

      Notes
      Alte Archivsignaturen, „Num. 111” (unterstrichen); „No. 6, lit. Q, capsola 2.” (gestrichen).
      Dorsalvermerk: „Zu hoff lantz zu Vischenich” (ca. 17. Jhd.)
      Dorsalvermerk: „Terra arabilis ad dies vitae concessa in feudum a domina abbatissa Blize filiae Adami de Fischenich de Anno 1286” (18. Jh.)
      Dorsalvermerk: „Fischenich” (18. Jh.)
      Bearbeiter: Vincent Ries (2020)
      Places
      • Köln
        • St. Maria im Kapitol / Köln
           
          x
          There are no annotations available for this image!
          The annotation you selected is not linked to a markup element!
          Related to:
          Content:
          Additional Description:
          A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.