useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Domkapitel (1246-1606) A V 11 [2]
Signature: A V 11 [2]
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1481 Februar 24
Dietrich Westfahl, Domherr und Scholaster in Paderborn, Richter und Subkonservator des Bremer Domdekans Johann Rode für die Hildesheimer Kirche, verkündet allen Geistlichen der Diözesen Hildesheim, Halberstadt, Verden und Minden, dass er die gegen die Testamentsvollstrecker des Dekans der St. Andreaskirche in Hildesheim Heinrich Senkenstedt, seinerseits Testamentsvollstrecker des Dekans an der St. Andreaskirche Johann Trolkhagen, nämlich die Domherren Johann Gropelink und Ludwig von Lauchau, den Stiftsherrn der St. Andreaskirche Dietrich Solsche und den ewigen Vikar im Dom Johann Tellenkamp, verkündete Exkommunikation, welche der Vikar am Drei-Königsaltar im Dom Hermann Rulendorf gegen die vier erwirkt hatte, mit Rulendorfs Zustimmung aufhebt, und befiehlt, sie wieder in die Gemeinschaft der Gläubigen aufzunehmen.  



Material: Perg.
Dimensions: 23,5 x 18,0 cm
    Graphics: 
    x
    Theodericus Westphal, canonicus et scolasticus ecclesie Padeburnensis, iudex et subconservator iurium, privilegiorum, libertatum, rerum, personarum atque bonorum venerabilium virorum dominorum prepositi, decani, scolastici, cantoris, thesaurarii, archidiaconorum, celerarii, capituli singulorum canonicorum et personarum ecclesie Hildensemensis ac universorum perpetuorum vicariorum, commissariorum, choralium et officiantorum in eadem necnon ipsius capituli granariorum et denariorum scriptorum, per venerabilem et circumspectum virum dominum Johannem Rode, decanum ecclesie Bremensis, iudicem et conservatorem unacum nonnullis suis in hac parte collegis cum illa clausula Quatinus vos vel duo etc. a sede apostolica specialiter deputatum subdeputatus, universis et singulis dominis abbatibus, pastoribus, perpetuis decanis, archidiaconis, scolasticis, cantoribus, custodibus, thesaurariis, sacristis, succentoribus tam cathedralium quam collegatorum, canonicorum parrochialiumque ecclesiarum et divinorum rectoris seu locatenentibus eorundem, plebanis, viceplebanis, cappellanis curatis et non curatis ceterisque presbiteris, clericis, notariis et tabellionibus publicis quibuscumque per civitatem et diocesim Hildensemensem, Halberstadensem, Verdensem et Mindensem ac aliis ubilibet constitutis et presertim in Hildensem aliisque presentibus requisitis salutem in domino, et nostris huiusmodi ymoverius apostolicis firmum in hac parte obedire mandatis. Honorabiles atque discretos viros dominos Johannem Gropelinck, Lodewicum de Lochauw maioris, Theodericum Solsche sancti Andrae Hildensemensium ecclesiarum canonicos, et Johannem Tellecamp in eadem maiori ecclesia perpetuum vicarium, testamentarios sive ultime voluntatis executores quondam bene memorie domini Henrici Senckenstede, iam dicte ecclesie sancti Andrae dum vixit decani, testamentarii quondam domini Johannis Trolkhagen etiam decani dum vixit antefate ecclesie sancti Andrae Hildensemensis, suspensos a divinis et ab gressu ecclesie necnon excommunicatos, gravatos et aggravatos a nobis pro quatuor ob non responsionem libelli contra eosdem pro parte honorabilis domini Hermanni Rulentorp, vicarii ad altarem Trium Regum in ecclesia Hildesemensis situm, coram nobis oblati, ipsos et eorum quemlibet de consensu dicti domini Hermanni actoris absolvimus dei nomine in hiis scriptis ipsosque et eorum quemlibet unionem ecclesie et Christi fidelium restituimus per presentes, mandari volumus quatinus eosdem, ut sic absolutos publice coram plebis multitudine nuntietis et teneritis ab aliis vero, ut sic publice denuntieri facietis, iniuncta ipsis penitus pro modo culpe pena salutari cessatura et antedictas sunas per nos contra eosdem occasione premissorum latas et fulminatas tollimus cassandas et revocamus per presentes. Huius in testimonium presentes nostras literas exinde fieri et per notarium nostrum cause quam huiusmodi scribam subscribi nostrique sigilli appensione fecimus communiri. Datis anno domini Millesimo quadringentesimo octuagesimo primo, die vicesimaquarta mensis februarii. ||
    ||
    Conradus Ghir notarius ad premissis de mandato domini sst.


    LanguageLatein
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.