useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Domkapitel (1246-1606) A V 4 [1]
Signature: A V 4 [1]
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1379 Januar 9; intus 1361 Juli 12, Hildesheim
Der Hildesheimer Domvikar Willekin von Vechta als Vollstrecker des Testaments des verstorbenen Domkantors Günther von Bartensleben, stiftet die Hälfte von sechs Hufen und zehn Kothöfen in Arbergen, deren Aufkünfte ihm laut inserierter Urkunde des Domstifts vom Jahre 1361 zustehen, weil er und der Domherr Bertold von Bockenem die Hälfte der Kaufsumme aus der Hinterlassenschaft des Günther von Bartensleben aufgebracht hatten, zur Stephansvikarie im Dom, die derzeit Johannes von Meine inne hat. Jedoch behält er die Aufkünfte sich selbst auf Lebenszeit vor, nach seinem Tod soll der Inhaber der Vikarie unter den Domherren und Domvikaren, die an der Memorienmesse für Günther von Bartensleben teilnehmen, anderthalb Mark verteilen, den Rest zur Verbesserung der Vikarie nehmen.  



Material: Perg.
Dimensions: 28,4 x 24,8 cm
    Graphics: 
    x
    In nomine domini amen. Anno nativitatis eiusdem Millesimo trecentesimo septuagesimo nono, indictione secunda, die nona mensis januarii, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Urbani pape VI. anno primo, hora completorii vel quasi, in mei notarii publici et testium subscriptorum ad hoc vocatorum et rogatorum presentia personaliter constitutus discretus vir dominus Willekinus de Vechte, perpetuus vicarius ecclesie Hildesemensis, testamentarius seu executor ultime voluntatis pie memorie Guntheri de Bartensleve, cantoris ecclesie Hildesemensis, compos mente et corpore, quandam copiam cuiusdam litere sigillate sigillo capituli ecclesie Hildesemensis ut asseruit legi fecit, cuius tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis: Van goddes gnaden we Nicolaus domprovest, Gherhard deken, Otte scholmester unde dat ghanse capittel des stichtes to Hildesem bekennet in dessem breve, de ses hove to Arberghe unde teyn cothove darselves, de we den van Billum afghekoft hebbet, dat her Bertold van Bokenum unse domhere unde her Willekin pernere to Vreden, use vicarius, de helfte des gheldes, dar we dat sulve ghud mede ghekoft hebbet, ghedan hebbet van hern Gunthers testamente van Bartensleven uses sangmesters, dem god gnedich si, unde we on de helfte desselven ghudes unde wat dar to hort weder in ere were gheantwerdet unde ghelaten, roweleken to besittende unde to brukende ane use hinder, unde se hebbet de macht, dat se dat benomde gud schullet unde moghet keren bi use stichte unde anders nerghen an de ere goddes vor hern Gunters sele vorbenompd, wur to dat se willet, wanne on dat bequeme is. Ok schullet se eder orer en, icht des anderen to kord worde, dat sulve gud bi eren live sunderliken wur to leggen eder to bescheden, wur on dat beqweme duchte. Weret, dat se des nicht en deden, so moghet use heren dat capittel vorbenompd na erem dode dat selve gud keren in goddes ere vor des vorbenompden hern Ghunters sele, wur on dat gud dunket. To openbarer bewisinge desser dingh so hebbe we on dessen breif ghegheven besegheld mid uses capittels ingheseghel, unde is gheschen na goddes bord Dritteynhunderd jar in dem enundesesteghesten jare, in sente Margareten avende. Et ipsa lecta, deliberatione matura prehabita, vigore et potestate sibi in eadem litera concessa assignavit, donavit et dedit medietatem sex mansorum et decem curiarum et omnium pertinentiarum suarum in villa et campis Arberghe scitorum in dicta litera expressorum de bonis testamenti dicti domini Ghunteri de Bartensleve comparatorum ad vicariam perpetuam sancti Stephani in ecclesia Hildesemensis de bonis dicti domini Ghunteri dotatam, quam nunc tenetur et habet in beneficio dominus Johannes de Meynum, perpetuus vicarius dicte ecclesie, ita videlicet, quod idem Willekinus usufructum in dicta medietate mansorum et curiarum predictorum et pertinentium suarum retinere et habere vellet ad tempora vite sue, et post mortem ipsius dictus dominus Johannes de Meynum vel alius quicumque rector dicte vicarie pro tempore existens singulis annis de predictis bonis dominis nostris canonicis dicte ecclesie Hildesemensis unam marcam et vicariis ibidem dimidiam marcam dividendam inter presentes et interessentes divinis ad perpetuam memoriam tempore per dictum dominum Willekinum exprimendo seu deputando peragendam dicti domini Ghunteri ministrare deberet. Residuum autem, quod de predictis bonis proveniret, esset rectoris vicarie sancti Stephani antedicte pro tempore existentis. Et hanc donationem, assignationem et ordinationem fecit irrevocabiliter melioribus modis, via et forma, potestate et auctoritate quibus per eum fieri potuit seu potest, revocans expresse ac tollens et cassans omnes alias ordinationes, si quas iam fecisset seu faceret in futurum, ipse vel alius quicumque de dicta medietate bonorum predictorum, confessusque fuit expresse dictum dominum Ghuntherum de Bartensleve in extremis sibi commisisse tanquam executori ultime sue voluntatis, quidem solutis debitis et aliis legatis distributis de bonis suis per mortem ipsius, quod quicquid superesset de eisdem bonis, in usus pios et specialiter in aucmentum reddituum dicte vicarie de bonis suis tunc dotande et fundande converti deberet. Et hanc ordinationem predictam predictus Johannes de Meynum, rector dicte vicarie, presens ibidem expresse approbavit, ratificavit ac se ratum et gratum perpetuo habiturus constanter dixit et affirmavit. Super quibus omnibus et singulis dicti domini Willekinus de Vechte et Johannes de Meynum petierunt sibi fieri unum vel plurima publica instrumenta. Acta sunt hec Hildesem in hospicio habitationis dicti domini Willekini de Vechte anno, indictione, die mensis, hora et pontificatu quibus supra, presentibus honorabilibus viris dominis Ludolfo de Bartensleve maiore, Wedekindo Scoto, Ludolfo de Melchowe thesaurario sancti Mauricii montis, Hildesemensium ecclesiarum canonicis, Johanne Braschen et Cristiano de Arberghe vicariis dicte ecclesie Hildesemensis testibus ad premissa vocatis et rogatis. ||
    ||
    Et ego Henricus Bodonis de Alvelde, clericus Hildesemensis diocesis, publicus apostolica et imperiali auctoritate notarius, quia predictorum bonorum assignationi et donationi omnibusque aliis et singulis dum sicut premittitur agerentur et fierent una cum prenominatis testibus presens interfui, eaque sic fieri vidi et audivi, hoc presens publicum instrumentum inde confeci et propria manu conscripsi signoque meo solito et consueto signavi rogatus et requisitus in testimonium omnium premissorum.


    LanguageLatein/Ndt.
    Places
    • Hildesheim
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.