useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden St. Michael (1001-1801) A VII 23/2
Signature: A VII 23/2
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1240
Abt Dietmar und das Michaeliskloster übergeben Alsith und seiner Frau Weichmut für 60 Pfund auf Lebenszeit die Lehngüter in Essem, welche ihnen Hildebrand von Drispenstedt für 70 Pfund verpfändet hatte. Wenn Hildebrand die Güter auslöst, so erhalten Alsith und Weichmut andere Güter in Tossem. Von den Einkünften der Güter soll ein Pfund zur Begehung ihres Jahresgedächtnisses dienen, außerdem werden sie in die Gebetsgemeinschaft des Klosters aufgenommen.  


Current repository
Bistumsarchiv Hildesheim

Material: Pergament
Dimensions: 13,6 (links) - 13,2 (rechts) x 20,9
    Graphics: 
    x
    Thetmarus dei gratia abbas sancti Michahelis in Hildensem et universus eiusdem ecclesie conventus, notum esse volumus omnibus hanc litteram inspecturis, quod bona nostra feodalia in villa Essem sita, que a Hildebrando milite de Drismenstede pro septuaginta talentis in pignore accepimus, dilecto nostro Alsith et uxori eius Wichmot, acceptis ab eis sexaginta talentis, quoad vixerint habenda tradidimus eo pacto, ut si ipsum Alsith mori contigerit et ipsa Wichmot nubere voluerit vel sororum nostrarum collegio commanere placuerit, vel si ipsa Wichmot defuncta Alsith uxorem duxerit filiosque genuerit, sine aliqua contradictione heredum seu connatorum aliusque bona ecclesie libere vacabunt. Prefatus autem Hildebrandus si eadem bona redemerit, ad bona in Tossem simili condicione habenda recurrent. De bonis etiam, que sexaginta talentis comparantur, talentum anniversariis ipsorum deserviendum fratribus exhibebit. Nos ergo tam pie devotionis affectum considerantes et utile factum ne penitus ingrati videremur, fraternitatis eis beneficium benigne offerentes contulimus. Hec autem dominice incarnationis anno Millesimo ducentesimo quadragesimo, indictione XII, in ecclesia nostra sub multorum testimonio sunt acta. Sed pro voluntatis eorum desiderio coram burgensibus postea recitata et recognita et ad certitudinem habundantioris cautele, ne irritari valeant et indigne mutari, sigillo communi tocius civitatis et nostro cum subscriptis testibus roborata. Huius rei testes sunt Thetmarus abbas, Godescalcus prior et custos, Hermannus, Bertoldus, Johannes camerarius, Bernolfus prepositus, Godefridus cantor, Tidericus, Acco cellerarius, Burkardus capellanus et tocius ecclesie eiusdem conventus, Heynricus advocatus, consules eiusdem anni Ludolfus filius Ekkehardi, Heynricus filius Volcmari, Sifridus Morthere, Heynricus Marcolfi, Johannes Bernere, Johannes Westfal, Johannes de Goslaria, Symon Puntrogge, Heynricus de Benstorpe, Bertrammus Burmester, Heynricus Helie, Conradus Penting, Volcmarus Dives, Bertrammus de Domo, Tidericus Homan, Hyldebrandus de Dammone, cognati ipsius Conradus et Bruno fratres, Herbordus Speigelere, et alii quam plures.||


    LanguageLatein
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.