useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813) 1267 III 18
Signature: 1267 III 18
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
18. März 1267, Viterbo
Papst Clemens IV. gebietet dem Erzbischof zu Salzburg, das Kloster Ranshofen gegen fremde Eingriffe zu schützen.
Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 352, Nr. 374
 

cop.
Aus einem Codex des 14. Jahrhunderts

    x
    Clemens episcopus seruus seruorum dei venerabili fratri Archiepiscopo Salzpurgensi Salutem et apostolicam benedictionem. Qui diuinis laudibus deputati malignorum noscuntur affligi molestiis, apostolice fouendi sunt gracie fulcimentis, ut eo liberius possint diuinis intendere, quo se prospexerint humanis periculis non subesse. Cum igitur dilecti filii ... Prepositus et Conuentus monasterii Ranshouensis ordinis sancti Augustini Patauiensis diocesis a nonnullis, qui nomen domini in uacuum recipere non formidant, graues, sicut accepimus, super possessionibus et aliis bonis suis patiantur molestias et iacturas: Nos eorum prouidere quieti et malignantium malitiis obuiare uolentes fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus eosdem et prepositum et Conuentum pro diuina et nostra reuerentia fauoris oportuni presidio prosequens non permittas, ipsos contra indulta priuilegiorum sedis apostolice ab aliquo indebite molestari, Molestatores huiusmodi per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, Attentius prouisurus, ne de hiis, que cause cognitionem exigunt uel que indulta huiusmodi non contingunt, te aliquatinus intromittas. Nos enim, si secus presumpseris tam presentes litteras quam etiam processum, quem per te ipsarum auctoritate haberi contigerit, omnino carere uiribus ac nullius fore decernimus firmitatis. Huiusmodi ergo mandatum nostrum sic sapienter et fideliter exequaris, ut eius fines quomodolibet non excedas. Datum viterbii XV. kl. Aprilis, Pontificatus nostri Anno III.
    Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 352, Nr. 374

    Original dating clauseXV. kl. Aprilis



    LanguageLatein
    Places
    • Viterbo
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.