useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00020287
Signature: 00020287
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1220-06-29]
(AgreementLeaseST. BENNET FINK, LONDON (ENGLAND)) Givers: Alice (Prioress of Clerkenwell - St. Mary Priory) Receivers: Alice wife of Robert Finke
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00020287
 
x
Hec est conuentio facta inter Allesiam priorissam et conuentum de Clerekwll et Alitiam que fuit uxor Roberti Finck a die natiuitatis Sancti Iohannis baptiste proximo sequentis post translationem Sancti Thome Martiris usque ad finem octo annorum proximo subsequentium scilicet quod priorissa et conuentus de Clerek dimiserunt et concesserunt Alicie que fuit uxor Roberti Fink totam illam terram quam Robertus Finck uir eius tenuit de eis in feodum in parrochia Sancti Benedicti Finck et in parochia Sancti Martini de Otteswic pro xxxiiii sol annuatim reddendis dictis monialibus scilicet pro duabus marcis eis annuatim percipiendis ad quatuor anni terminos scilicet ad festum Sancti Michelis dimidiam marcam ad natal dimidiam marcam et ad pascham dimidiam marcam et ad natiuitatem Sancti Iohannis baptiste dimidiam marcam pro omnibus rebus usque ad finem octo annorum predictorum ita quod priorissa et conuentus de Clerekwll recipient annuatim de hiis duabus marcis prenominatis decem solidos annuatim per manus persone de Letdrede usque in finem dictorum octo annorum et sexdecim solidos et viii den residuos annuatim per manus predicte Alicie ita quod heredes dicti Roberti Fincke in fine octo annorum predictorum respondebunt priorisse et conuentui de Clerek de xl et ix solidis et vi denar de reragiis que fuerunt de tempore dicti Roberti Finck usque ad prenominatum terminum Sancti Iohannis baptiste et a termino illo usque ad finem viii annorum proximo subsequentium annuatim de septem sol et quatuor den de riragiis Quod si uero heredes dicti Roberti Finck et Alicie in fine octo annorum predictorum predicta riragia non poterint persoluere licitum est priorisse et conuentui de Clerek predictam terram dicti Roberti Finck et Alicie sine reclamatione dicte Alicie et heredum suorum uel aliquorum per se in proprias manus quiete in perpetuum possidere Hanc autem conuentionem firmiter et sine dolo tenend ex utraque parte affidauerunt Hiis testibus Radulfo Martino Alexandro tunc capellanis de Clerek Henrico aurifabro Herberto de Donmowe Helyas de Leingnes Rogero de Gardino
Source Fulltext: Cartulary of St. Mary Clerkenwell. W. O. Hassal. Camden Third Series, V.71. Offices of the Royal Historical Society. London. 1949.

Comment

Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00020287
Editions
  • Cartulary of St. Mary Clerkenwell. W. O. Hassal. Camden Third Series, V.71. Offices of the Royal Historical Society. London. 1949.
Places
  • Clerkenwell, Sancte Marie de, conventus
Persons
  • Alexander, capellanus de Clerkenwell
  • Alitia, uxor Roberti Finck
  • Allesia, priorissa Sancte Marie de Clerkenwell
  • Donmowe, Herbertus de
  • Finck, Robertus, vir Alitie
  • Gardino, Rogerus de
  • Henricus, aurifaber
  • Leingnes, Helyas de
  • Martinus, capellanus de Clerkenwell
  • Radulfus, capellanus de Clerkenwell
Keywords
  • General: 
    • Agreement
    • Lease
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.