useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00040396
Signature: 00040396
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1185-05-30]
( WORMLEY, HERTFORDSHIRE (ENGLAND)) Givers: William son of Richard of Wormley Receivers: Walter (Abbot of Waltham Abbey)
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00040396
 
x
Sciant omnes qui sunt et qui futuri sunt quod ego Willelmus filius Ricardi de Wirmel tradidi me ipsum ad seruiendum quamdiu uiuerem in domo Sancte Crucis de Waltham Concessi etiam mecum et tradidi prefate ecclesie et canonicis regularibus deo ibidem seruientibus ad perpetuos usus ipsius ecclesie et canonicorum totam terram meam de predicta uilla cum omnibus suis pertinentiis sine aliquo retenemento quietam a me et ab omnibus heredibus meis quam terram in predicta uilla de eadem ecclesia tenui De qua terra uolo quod certum sit omnibus quod cum pater meus in illa nullum ius hereditarium habuerit michi tamen ad petitionem amicorum meorum concessa fuit et heredibus meis set illis tantum qui de me per legittimum matrimonium descenderent Propterea cum nec uxorem nec heredem habeam libere illis tradidi predictam terram et etiam cartam quam de ipsa terra michi fecerant eis reddidi et omne ius meum quod in predicta terra habui ipsis quietum clamaui Igitur Walterus primus abbas prefate ecclesie et conuentus canonicorum eiusdem loci communi assensu concesserunt michi quamdiu uiuerem et uellem cum eis manere cunredium in curia eorum unius liberi seruientis et tres solidos per annum ad meum uestire Et si forte uxorem ducere et seruitium illorum dimittere uel aliter omnino recedere uellem ab eis uel delinquerem uel transgressum facerem quod ad iuditium curie eorum corrigere nollem tunc debebunt michi dare duas marcas et debent quieti esse de me ex toto et predictam terram quiete tenere cum suis pertinentiis inperpetuum ita quod nullo tempore ultra petere potero uel cunredum uel predictos tres solidos per predictam conuentionem uel alio modo Et sciendum est omnibus quod hec omnia facta sunt die ascensionis prima postquam Iohannes filius Regis Henrici secundi iuit in Hiberniam Item sciendum est quod a prenominata die ascensionis usque ad sex annos completos predictos tres solidos annuos non accipiam quia predictus abbas adquietauit me de octo solidis quos debebam Henrico cognato meo filio Otueli super predicta terra et tantum michi de suo dedit quod nichil de predictis nummis usque ad prefatum terminum accipere possum Preterea conuenit inter nos quod ego debebam adquietare alios octo solidos quos debebam prenominato Henrico super predicta terra Hec autem conuentio petitione mea facta est et ideo cyrographum inde factum fuit et alteram partem sigillo meo muniui et predicto abbati et canonicis tradidi et alteram partem signatam sigillo eorum accepi Et hec omnia sicut suprascripta sunt iuraui tactis sacrosanctis euangeliis me imperpetuum seruaturum Testibus his Ricardo filio Alcheri Willelmo Napario Roberto filio Unfridi Hai Willelmo filio Ricardi de Wirmel Hugone Napario Rogero filio Lefneti Galfrido filio Roberti Iohanne filio Ilgeri Ricardo et Radulfo de Wirmel Reginaldo Galfrido seruientibus Berteloto Alexandro Napario Rogero Marscallo et multis aliis
Source Fulltext: Early Charters of Waltham Abbey. Rosalind Ransford. Studies in the History of Medieval Religion, V.2. Boydell Press. Woodbridge, Suffolk, Wolfeboro, N. H., USA. 1989.

Comment

Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00040396
Editions
  • Early Charters of Waltham Abbey. Rosalind Ransford. Studies in the History of Medieval Religion, V.2. Boydell Press. Woodbridge, Suffolk, Wolfeboro, N. H., USA. 1989.
Places
  • conventus canonicorum de Waltham
  • ecclesia Sancte Crucis de Waltham (conventus)
Persons
  • Bertelotus
  • Galfridus, filius Roberti
  • Galfridus, servus
  • Hai
  • Henricus, filius Otueli, cognatus Willelmi filii Ricardi de Wirmel
  • Iohannes, filius Ilgeri
  • Marescallus, Rogerus
  • Naparius, Alexander
  • Naparius, Hugo
  • Naparius, Willelmus
  • Reginaldus, servus
  • Ricardus, filius Alcheri
  • Robertus, filius Unfridi
  • Rogerus, filius Lefneti
  • Walterus, primus abbas de Waltham
  • Wirmel, Radulfus de
  • Wirmel, Ricardus de
  • Wirmel, Willelmus de, filius Ricardi
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.