useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00080089
Signature: 00080089
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1235-11-18, BUTLEY, SUFFOLK (ENGLAND)
Agreement between Leiston Abbey and Butley Priory over the tithes of Knodishall. 18th November 1235. (PerambulationKNODISHALL, SUFFOLK (ENGLAND)) Givers: Leiston Abbey Receivers: Butley Priory
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00080089
 
x
Hec est forma puralee facte inter Philippum Abbatem et conuentum de Leystona et Willelmum Priorem et conuentum de Buttele tempore relaxationis generalis interdicti de terris infra parochiam de Cnoteshal[] de quibus dicti Abbas et conuentus decimas percipere debent tam maiores quam minores omnibus aliis decimis maioribus et minoribus omnium parochianorum dicte ecclesie de Cnoteshal prefatis Priori et conuentui de Buttele in pace perpetuo remanentibus Specificationes autem decimarum terrarum secundum formam puralee memorate sunt hee Uidelicet decime de tota terra Walrami Rufi ubicumque iacuerit de terra Hugonis de Bruerio scilicet de Dreystoc et de terra que iacet sub curia Iohannis le Sopere de feodo Willelmi filii Theobaldi scilicet de quatuor acris de Akerheg et de duabus et dimidia acris que terminant super Akerheg de terra Petri filii Walteri scilicet duabus partibus que sunt de libera terra ecclesie de Leystona de duabus et dimidia acris que uocantur Aylemerestoft de terra Willelmi Side scilicet tribus rodis que iacent ultra Hallecroft et de tribus rodis que iacent iuxta altam diuisam et de una roda ad Hahemere de terra que uocatur Grimestoft de terra que uocatur Margareteswelle de terra que uocatur Hahemere excepta acra quam Walter Godcnape tenet que pertinet ad ecclesiam de Cnoteshal[] de tota terra Odonis Palmarii quam tenet de Willelmo filio Theobaldi et de terra que uocatur Aspes de Calkiacre et de tribus rodis que terminantur super Calkiacre de duabus acris que uocantur Dirilond et de tribus rodis Walteri Godcnape quas tenet de libera terra ecclesie de Leyston de terra Edric Gripun quam tenet de ecclesia de Leystun de novem partibus terre quas Willelmus Harlepin tenet pro quinque acris de tota terra Rogeri Bellehus ubicumque iacuerit de duabus partibus terre Rogeri filii Herberti de dimidia parte de Hallecroft que iacet in uno continenti ubi estimantur septem acre de tota terra que dicitur Leshestoft de Orgaresacre de tota terra Walther de terra Roberti mercatoris scilicet tribus acris quas tenet de Willelmo filio Theobaldi item de tenemento Willelmi filii Theobaldi scilicet duabus acris et tribus rodis iuxta Prestelund de terra Roberti filii Alcredi scilicet una acra iuxta Blakelond de terra Rogeri filii Ulfi ubicumque iacuerit de terra Willelmi filii Theobaldi que dicitur Erburestoft de tota terra de Wahefen a termino usque ad terminum de duabus acris quas Andreas de Keleshale tenuit medietatem habebimus de tota terra Walteri Rufi de tota terra que dicitur Wiuelesfeld de terra Walteri prepositi scilicet duabus acris et dimidia iuxta le Stonrenneles de terra Roberti le Waleys ubicumque iacuerit de terra Walteri Wlmer ubicumque iacuerit de terra Odonis Same ubicumque iacuerit de terra Radulphi filii Gunnore ubicumque iacuerit de terra Halden Brun ubicumque iacuerit de terra Roberti Palmarii ubicumque iacuerit de tota terra de Landelund de una acra Gerardi le Gleuman quam tenet de Willelmo filio Theobaldi pertinet ad nos de terra Wlfrici de le Westhus scilicet duabus partibus ultra Wdissemor et de duabus partibus que iacent ex orientali parte eiusdem domus Et ut hec puralea stabilis et inconcussa perpetuo permaneat hinc instrumento ad modum cirographi confecto tam Abbas et conuentus quam Prior et conuentus sigilla sua apposuerunt Actum apud Buttele in octabis sancti Martini anno gratie millesimo ducentesimo tricesimo quinto
Source Fulltext: Leiston Abbey Cartulary and Butley Priory Charters. Richard Mortimer. Suffolk Charters, V.1. Suffolk Records Society. Boydell and Brewer. Ipswich, Suffolk. 1979.

Comment

Date: A.D. Feast
Editions
  • Leiston Abbey Cartulary and Butley Priory Charters. Richard Mortimer. Suffolk Charters, V.1. Suffolk Records Society. Boydell and Brewer. Ipswich, Suffolk. 1979.
Places
  • conventus de Buttele
  • conventus de Leystona
Persons
  • Bellehus, Rogerus
  • Bruerio, Hugo de
  • Brun, Halden
  • Gleuman, Gerardus le
  • Godcnape, Walter
  • Gripun, Edric
  • Harlepin, Willelmus
  • Keleshale, Andreas de
  • Palmarius, Odo
  • Palmarius, Robertus
  • Petrus, filius Walteri
  • Philippus, abbas de Leystona
  • Radulphus, filius Gunnore
  • Robertus, filius Alcredi
  • Robertus, mercator
  • Rogerus, filius Herberti
  • Rogerus, filius Ulfi
  • Rufus, Walramus
  • Rufus, Walterus
  • Samr, Odo
  • Side, Willelmus
  • Sopere, Iohannes le
  • Waleys, Robertus le
  • Walther
  • Westhus, Wlfricus de le
  • Willelmus, filius Theobaldi
  • Willelmus, prior de Buttele
  • Wlmer, Walterus
Keywords
  • General: 
    • Perambulation
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.