useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00200109
Signature: 00200109
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1223-00-00, WESTMINSTER, MIDDLESEX (ENGLAND)
(Final ConcordWARDEN, BEDFORDSHIRE (ENGLAND)) Givers: Henry de Braybrooke, Cristiana wife of Henry de Braybrooke Receivers: Roger (Abbot of Old Wardon Abbey)
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00200109
 
x
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westm[] a die sancti Michaelis in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis septimo Coram Martino de Patteshull[] Radulpho Haryng Stephano de Segraue Thoma de Heydon Roberto de Lessenton Gaufrido le Sauage Justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Henricum de Braybroc et Cristianam uxorem suam petentes per ipsum Henricum positum loco ipsius Cristiane ad lucrandum vel perdendum et Rogerum abbatem de Wardon deforciantem De xxx acris terre et communia quater xx acris pasture in [...] unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Henricus et Cristiana remiserunt et quietum clamauerunt de se et heredibus ipsius Cristiane ipsi abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Wardon in perpetuum totum jus et clamium quod habuerunt in predicta terra cum pertinenciis Et preterea idem Henricus et Cristiana remiserunt et quietum clamauerunt de se et heredibus ipsius Cristiane ipsi abbati et successoribus suis totum jus et clamium quod habuerunt vel habere potuerunt in communia pasture subscripte scilicet a forera Helye de Insula uersus orientem sicut fossatum predicti abbatis extenditur uersus occidentem et sicut idem fossatum se extendit usque ad cheminum de Byfeld et sic de eodem chemino usque ad terram Rogeri Costintin uersus aquilonem Salua tamen ipsis Henrico et Cristiane et heredibus ipsius Cristiane quadam via xiiij pedum in latitudine per media eandem [sic] pasture ad chacianda animalia sua de terra Helye de Insula usque ad terram Rogeri Constintin uersus orientem Et pro hac remissione quieta clamacione fine et concordia idem abbas pro se et successoribus suis recognouit et concessit quod idem Henricus et Cristiana et heredes ipsius Cristiane habeant communia sua ad omnia aueria sua per omnes terras et omnia prata et pasturas que idem abbas et ecclesia predicta habent in eadem villa de feodo ipsorum Henrici et Cristiane excepta predicta pastura in qua ipsi habent viam predictam quando blada vel fena ipsius abbatis et successorum suorum de ipsis terris vel pratis fuerint amota sine impedimento ipsius abbatis et successorum suorum vel alicuius ex parte eorum Et preterea idem abbas pro se et successoribus suis remisit et quietos clamauit eosdem Henricum et Cristianam et heredes eorum de omnibus querelis et exaccionibus quas habuit vel habere potuit uersus eos et uersus Robertum de Braybrok patrem ipsius Henrici cuius heres ipse est usque ad diem quo hec concordia facta fuit Et pro hac recognicione concesssione et quieta clamancia idem Henricus et Cristiana dederunt et concesserunt ipsi abbati homagium et totum seruicium Thome de Wauyndon et heredum suorum de duabus acris terre cum pertinenciis in Wauendon quas tenet de eisdem Henrico et Cristiana scilicet iij solidos per annum pro omni seruicio habend et tenend ipsi abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predictis Henrico et Cristiana et heredibus ipsius Cristiane in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari seruicio et exactione Et sciendum quod predictus Thomas presens fuit in eadem curia et cognouit se debere predictum seruicium
Source Fulltext: Cartulary of the Priory of Old Wardon, Bedfordshire. G. H. Fowler. John Rylands Library, Manchester, Latin 223. Manchester University Press. Manchester. 1931.

Comment

Date: Feast Regnal
Editions
  • Cartulary of the Priory of Old Wardon, Bedfordshire. G. H. Fowler. John Rylands Library, Manchester, Latin 223. Manchester University Press. Manchester. 1931.
Places
  • Wardon, ecclesia de
Persons
  • Braybroc, Henricus de
  • Braybrok, Robertus de, pater Henrici
  • Costintin, Rogerus
  • Cristiana, uxor Henrici
  • Haryng, Radulphus, iusticiarius
  • Henricus, filius regis Johannis, rex
  • Heydon, Thomas de, iusticiarius
  • Insula, Helyas de
  • Lessenton, Robertus de, iusticiarius
  • Patteshull, Martinus de, iusticiarius
  • Sauage, Gaufridus le, iusticiarius
  • Segraue, Stephanus de, iusticiarius
  • Wardon, Rogerus de, abbas
  • Wauyndon, Thomas de
Keywords
  • General: 
    • Final Concord
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.