useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00200240
Signature: 00200240
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1240-00-00
(AgreementGOLDINGTON, BEDFORDSHIRE (ENGLAND)) Givers: William de Beauchamp of Bedford Receivers: Old Wardon Abbey
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00200240
 
x
Nouerint uniuersi hoc scriptum uisuri uel audituri quod hec conuencio facta est inter Willelmum de Bello campo ex una parte et abbatem et conuentum de Wardon ex altera scilicet quod dictus Willelmus de Bello campo concessit pro se et heredibus suis deo et ecclesie beate Marie de Wardon et abbati et conuentui ibidem deo seruientibus et in perpetuum seruituris In primis quod domus erecte apud molendinum de Rysynghoo in pace stare debeant non obstante obtrusione soliti cursus aque Usie cum sufficiens warantum habeant dicti abbas et conuentus quod licite possint situm predicti molendini ad eorum commodum emendare Stagnum etiam eorundem ibidem sicut tempore huius concessionis exaltatum fuit remaneat in pace set exitus ille in summitate eiusdem stagni uersus pratum de Cogepoll et de Kerdyngton per quem aque Usie ipsis aquis super excrescentibus effluere consueuerunt aperiatur et fiat equalis prato citra ipsum exitum ex illa parte et sic remaneat in perpetuum Murus etiam et medietas [da] duarum domorum erectarum in Goldyngton sicut sunt modo in pace remaneant quo ad dictum Willelmum et heredes suos quia nichil eis nocent et parum uel nichil aliis Item iuxta Grangiam de Putenho sub muro prosternatur fossatum in summitate eiusdem fossati et fiat semita tempore seminis hominibus pedes uenientibus de Bedeforde uersus Salfhoo usque in magnum iter tendens per parcam Grangie eiusdem ita quod tempore warecti perinde transire possint prefatus Willelmus et sui sicut fieri consueuit et campus dicte Grangie ex alia parte predicti iteneris uersus Salefhoo remotis fructibus et tempore warecti aperiatur certis locis et communicent ibi dictis temporibus illi qui in eo communicare debent et consueuerunt Preterea terre dictorum abbatis et conuentus et pastura que uocatur Cnimbis cum fossatis tempore huius concessionis leuatis eis in pace remaneant ita quod nec dictus Willelmus nec heredes sui iter ibidem a dictis abbate et conuentui petitum neque communiam habeant quia sufficiens warantum habent dicti abbas et conuentus quod neutrum ibidem habere debent predictus Willelmus et heredes sui Fossatum autem quod diuidit inter Swynworleye et terram sepedicti Willelmi in Haunys integrum remaneat ita quod nec dictus Willelmus nec prefatis abbati et conuentui liceat illud prosternere uel artare set utroque eorum liceat illud emendare ex parte sua et uersus se pascat uterque eorum sine impedimento alterius Ceterum fossatum sepedictorum abbatis et conuentus quo boscus eorum qui uocatur le Hay clausus est integrum remanebit ita tamen quod de cetero lacius non fiat uersus boscum de Kerdyngton ad nocumentum dicti Willelmi aliter quam fuit tempore huius concessionis Uerum natiui et serui sepefati Willelmi et heredum suorum in predicta abbacia preter licenciam eorum de cetero non recipientur in fratres uel conuersos Et si fortassis incognito quod sint serui uel natiui dicti Willelmi talibus habitus collatus fuerit prefatus Willelmus uel heredes sui sic receptos infra tempus probacionis dum tamen eos citra professionem pecierint illis reddentur nisi per uoluntatem dicti Willelmi et heredum suorum habitum susceptum in seruicio illius cui se deuouerunt ualeant retinere nec sic recepti citra professionem extra eandem abbaciam usquam nutrientur in fraudem dicti Willelmi uel heredum suorum Domus autem leuate a dictis abbate et conuentu in Hawnys iuxta iter tendens de Chikesonde uersus Bedeford integre remaneat cum sepibus et curtilagiis earundem De fossato quidem quod diuidit terram dictorum monachorum uel abbatis et conuentus in Clamdon et essarta de Kerdyngton ita conuenit inter dictum Willelmum et prefatos abbatem et conuentum quod dicti abbas et conuentus concesserunt et quietum clamauerunt predicto Willelmo et heredibus suis pro bono pacis totum predictum fossatum ab itinere de Bedeford ex opposito bosci Willelmi filii Geruasii usque ad primum angulum eiusdem fossati uersus boscum de Kerdyngton ubi bunda posita est cum retroduna duorum pedum et dimidii uersus predictam terram dictorum abbatis et conuentus de Clamdon prout bunde ibidem site ostendunt Et dictus Willelmus et heredes sui leuabunt aperient et apertum tenebunt dictum fossatum ita quod aque descendentes de terris dictorum abbatis et conuentus de Clamdon libere et sine impedimento per illud fossatum transire effluere et exire possint sicut fieri consueuit in perpetuum Et bene licebit predictis abbati et conuentui in predicta retroduna trenchias et aperturas facere ubi opus fuerit ut aque descendentes de Clamdon libere possint cadere in dictum fossatum et ulterius effluere sicut supradictum est Poterunt eciam super ipsam retrodunam carrucas suas uertere et illam amotis fructibus et temporibus warecti pascere sine calumpnia dicti Willelmi uel heredum suorum in perpetuum De contencionibus futuris concessum est inter eos quod si balliui seruientes uel stipendiarii alterius uersus balliuos seruientes famulos uel stipendiarios reliqui excessum fecerunt ille excessus domino excedentis uel capituli balliuo ipsius ostendatur ut huius excessum inquisita ueritate faciat in amore racionabiliter emendari antequam querimonia inde fiat in comitatu capitulo hundredo uel curia superiori Et si excessum fractum ut predictum est noluerit emendare requisitus habeat unusquisque refugium ad beneficium legis uel canonis secundum quod casus se obtulerint sine offensa alterius Predictus autem Willelmus de Bello campo et heredes sui warantizabunt predictis abbati et conuentui de Wardon omnes predictas concessiones sicut prescriptum est contra omnes gentes in perpetuum Similiter prefati abbas et conuentus dicto Willelmo et heredibus ea que ex parte eorum in hac conuencione concessa sunt contra omnes homines et feminas warantizabunt Et ut hec predicta omnia sicut superius expressa sunt perpetuis temporibus rata permaneant et ne de hic terminatis alias fiat contencio presens scriptum ad modum cirographi confectum tam dictus Willelmus de Bello campo quam prefatus abbas de Wardon sigillorum suorum impressionibus corroborauerunt Acta sunt hec anno uerbi incarnati millesimo cc quadragesimo Hiis testibus domino Herueo tunc priore de Newenham domino Thoma tunc priore de Chikesonde Galfrido de Bello campo Willelmo de Breton[] Johanne de Uall[] militibus Roberto Gerneth de Kerdyngton Hugone de Broy et aliis
Source Fulltext: Cartulary of the Priory of Old Wardon, Bedfordshire. G. H. Fowler. John Rylands Library, Manchester, Latin 223. Manchester University Press. Manchester. 1931.

Comment

Date: A.D.
Editions
  • Cartulary of the Priory of Old Wardon, Bedfordshire. G. H. Fowler. John Rylands Library, Manchester, Latin 223. Manchester University Press. Manchester. 1931.
Places
  • Clamdon, conuentus de
  • Wardon, conuentus de
Persons
  • Bellocampo, Galfridus de, miles
  • Bellocampo, Willelmus de
  • Breton, Willelmus de, miles
  • Broy, Hugo de
  • Herueus, prior de Newenham, dominus
  • Kerdyngton, Gerneth de, Robertus
  • Thomas, prior de Chikesonde, dominus
  • Uall, Johannes de, miles
  • Willelmus, filius Geruasii
Keywords
  • General: 
    • Agreement
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.