useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00210015
Signature: 00210015
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1268-02-02
(Agreement, SOUTHAMPTON ST. MICHAEL'S, HAMPSHIRE (ENGLAND)) Givers: Robert de Knoel - warden Receivers: John Beneyt - rector
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00210015
 
x
sciant presentes et futuri quod anno regis Henrici filii regis Iohannis quinquagesimo secundo in festo purificationis beate uirginis facta fuit hec conuentio inter Robertum de Knoel magistrum hospitalis Domus Dei Suthamton et fratres et sorores eiusdem loci ex parte una et Iohannem Beneyt primogenitum Benedicti Ace quondam maioris Suthamton rectorem ecclesie omnium sanctorum de Gessihc ex altera uidelicet quod dicti magister fratres et sorores remiserunt dicto Iohanni Beneyt septem libras et octo solidos sterelingorum usque ad sexaginta solidos in quibus quidem septem libris et octo solidis idem Iohannes Beneyt dicte Domui Dei tenebatur de arriragiis triginta septem solidorum annui redditus annuatim dicte Domui Dei debitorum scilicet de domibus in quibus idem Benedictus Ace mansit dum uixit a tempore quo dictus Robertus predicti hospitalis magister recepit magisterium seu custodiam dicti hospitalis ita quod idem Iohannes Beneyt et heredes sui uel assignati soluant dicte Domui Dei citra natale Domini proximo sequens et ita successiue singulis annis dictum redditum triginta et septem solidorum ita quod magister fratres et sorores predicti hospitalis pretextu dicti redditus termino assignato non soluti uidelicet infra annum molestiam dampnum aut iacturam non inquirant Et si contingat dictum Iohannem Beneyt heredes aut assignatos suos in solutione dicti redditus termino antedicto deficere uel cessare licebit magistro et fratribus et sororihus predictis ipsam domum cum suis pertinentiis intrare et tanquam propriam tenere et suum comodum inde facere sine ulla contradictione aut disturbatione dicti Iohannis aut alicuius ex parte sua et sub ista conditione facta fuit dicto Iohanni Benyt supradicta relaxatio septem librarum et octo solidorum usque ad lx solidos Insuper predicti magister et fratres quietum clammauerunt predictum Iohannem de omnibus arriragiis suis et predecessorum suorum per prenominatam conditionem Et ad hoc fideliter tenend idem Iohannes fide media corporaliter interposita se obligauit et renuntiauit omni exceptioni reali et personali iuris et facti que contra hoc instrumentum uel factum obici poterit quacumque ratione priuilegio etiam crucesignati et crucesignandi indulto et indulgendo et omni iuris remedio tam canonici quam ciuilis In cuius rei robur et testimonium signa dictorum magistri et Domus ex una parte et dicti Iohannis Beneyt ex altera huic scripto cyrographato hinc inde sunt appensa Et ad maiorem securitatem signum communitatis uille Suthamt est appositum Hiis testibus Nicholao Beket aldermanno Suth Henrico le Flemeng senescallo Nicholao de Bareflut Iohanne Blundo tunc balliuis Suth Willelmo Thom Roberto Bonhayt Iohanne Ringston Ricardo Breton clerico Willelmo Dykeman Iacobo de Castello Thoma de Andeuere Rogero le Barbur et aliis
Source Fulltext: Cartulary of God's House. J. M. Keye. Southampton Record Series, V.19. Southampton University Press. Southampton. 1976.

Comment

Date: Feast Regnal
Editions
  • Cartulary of God's House. J. M. Keye. Southampton Record Series, V.19. Southampton University Press. Southampton. 1976.
Places
Persons
  • Ace, Benedictus, maior Suthampton
  • Andeuere, Thomas de
  • Barbur, Rogerus le
  • Bareflut, Nicholaus de, balliuus Suthampton
  • Beket, Nicholaus, aldermannus Suthampton
  • Beneyt, Iohannes, filius Benedicti Ace, rector ecclesie omnium sanctorum de Gessihc
  • Blundus, Iohannes, balliuus Suthampton
  • Bonhayt, Robertus
  • Breton, Ricardus, clericus
  • Castello, Iacobus de
  • Dykeman, Willelmus
  • Flemeng, Henricus le, senscallus
  • Henricus, filius regis Iohannis, rex
  • Knoel, Robertus de, magister hospitalis Domus Dei Suthampton
  • Ringston, Iohannes
  • Thom, Willelmus
Keywords
  • General: 
    • Agreement
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.