useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00210176
Signature: 00210176
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1291-01-10 - 1292-01-10
(Sale, PORTSMOUTH, HAMPSHIRE (ENGLAND)) Givers: Henry Wade Receivers: Philip de Shireburne
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00210176
 
x
sciant presentes et futuri quod ego Henricus Wade filius quondam magistri Henrici Wade in bona prosperitate et sana memoria mea uendidi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Philippo de Schyreburne conburgensi de Portesmue omnia tenementa mea et redditus meos que uel quos habui in uilla de Portesmue ex dono et legato magistri Henrici Wade quondam patris mei seu ex perquisitu meo cum suis pertinentiis uidelicet unum tenementum quod quondam fuit Matilde la Blynde quod emi de predicto Philippo de Schyreburne et unam marcham argenti annui et quieti redditus quam predictus Philippus de Schyreburne de tenemento suo annuatim michi soluere consueuit et unum tenementum quod Walterus de Bradewardyn tenet ad totum tempus uite sue habend et tenend predicta tenementa una cum predictis redditibus predicto Philippo de Schyreburne et heredibus suis seu suis assignatis pro me et heredibus meis post decessum meum libere quiete bene pacifice et integre iure hereditario imperpetuum sub tali forma quod predictus Philippus et heredes sui seu sui assignati et predictus Walterus de Bredewardyn ad totum tempus uite sue michi soluent annuatim quoaduixero viginti solidos sterlingorum sicut temporibus preteritis facere consueuerunt Pro hac autem uenditione concessione et huius presentis carte confirmatione dedit michi predictus Philippus de Schyreburne centum solidos sterlingorum pre manibus ad magnum negotium meum Uolo etiam et concedo quod heredes mei tenentur predicta tenementa una cum redditibus predictis cum suis pertinentiis predicto Philippo de Schyreburne et heredibus suis seu suis assignatis post decessum meum contra omnes mortales imperpetuum defendere et warantizare Et ut istud perpetue stabilitatis post decessum meum robur optineat hanc presentem cartam impressione sigilli mei roboraui Hiis testibus Iohanne de Grang tunc balliuo Hugone Beauchyf Ricardo de Ryfeud Willelmo Raggy Iohanne Bacun Ada de la Dene Philippo de Horsham Stephano Iustice tunc clerico Stephano Eylof tunc seruiente et multis aliis Actum die iouis proxima post epiphaniam Domini anno domini mcc nonogesimo primo
Source Fulltext: Cartulary of God's House. J. M. Keye. Southampton Record Series, V.19. Southampton University Press. Southampton. 1976.

Comment

Date: A.D. Feast
Editions
  • Cartulary of God's House. J. M. Keye. Southampton Record Series, V.19. Southampton University Press. Southampton. 1976.
Places
  • PORTSMOUTH, HAMPSHIRE (ENGLAND)
    Persons
    • Bacun, Iohannes
    • Beauchyf, Hugo
    • Blynde, Matilda la
    • Bradewardyn, Walterus de
    • Dene, Adam de la
    • Eylof, Stephanus, seruiens
    • Grang, Iohannes de, balliuus
    • Horsham, Philippus de
    • Iustice, Stephanus, clericus
    • Raggy, Willelmus
    • Ryfeud, Ricardus de
    • Schyreburne, Philippus de, conburgens de Portesmue
    • Wade, Henricus, filius magistri Henrici Wade
    • Wade, Henricus, magister, pater Henrici Wade
    Keywords
    • General: 
      • Sale
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.