useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00300038
Signature: 00300038
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1231-08-30
(Quitclaim, BLYTH, NOTTINGHAMSHIRE (ENGLAND)) Givers: William son of Hugh Receivers: Blyth Priory
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00300038
 
x
Sciant [etc] quod ego Willelmus filius Hugonis quondam prepositi de Blida remisi et quietum clamaui in perpetuum de me et heredibus meis priori et conuentui de Blida totum ius et totum clamium quod habebam uel habere poteram in prepositura et toloneo Blid[] cum omnibus pertinenciis Remisi etiam et quietum clamaui penitus in perpetuum de me et heredibus meis duo corencia monachorum et duo conredia seruientum ad quorum prestacionem ut dicebam mihi per quamdam cartam tenebantur ullum regressum ad aliqua conredia exigenda contra eos decetero habituras saluis tamen mihi et uxori mee quoad uixerimus duobus conrediis de quibus in carta ista inferius habetur mentio Preterea dictis priori et conuentui Blide quietas clamaui ab omni exaccione et demanda de me et heredibus meis in perpetuum quatuor bouatas terre et quartam partem unius bouate cum pertinenciis in uilla de Barneby quas Willelmus filius Siric et Gerardus in territorio dicte uille quondam tenuerunt Ad maiorem autem securitatem priori et conuentui Blide faciendam et ueritatis probacionem omnia instrumenta de dictis prepositura toloneo conrediis et quatuor bouatis et quarta parte unius bouate terre loquencia que penes me erant eis restitui renunciando omni iuri quod pro me uel heredibus meis in hiis unquam poterit introduci uolens et benigne per presentem cartam ipsis concedens quod si forte penes me uel heredes meos aliqua instrumenta de prenominatis omnibus loquencia aliquo tempore reperta fuerint iuribus carent et pro nichilo habeantur ita quod mihi uel heredibus nil comodi aut illius incomodi per ea unquam possit afferri Pro hac autem remissione et quieta clamacione dicti prior et conuentus concesserunt mihi et heredibus meis heritarie unam marcam argenti percipiendam ab eis singulis annis medietatem ad festum sancti Andree et medietatem ad Pentecost Preterea concesserunt mihi et uxori mee ad uitam nostram conredia scilicet duos panes conuentuales duas galones ceruisie conuentualis duo gueralia conuentualia singulis diebus Ita tamen quod post decessum unius ex nobis dicti prior et conuentus quieti erunt et immunes a prestacione unius conredii et post decessum alterius a solucione utriusque conredii in perpetuum et sic omnes querele et demande inter me et ipsos morte sunt sopite et quiete et ut ratum et firmum perseueret Et ut hec rata [etc] Actum anno gratie mccxxxi tertio Kal Sept Hiis testibus [etc]
Source Fulltext: Cartulary of Blyth Priory. Royal Commission on Historical Manuscripts Joint Publication, 17. R. T. Timson. Thoroton Society of Nottinghamshire Record Series, 27. Thoroton Society of Nottinghamshire. H.M.S.O. London. 1973.

Comment

Date: A.D.
Editions
  • Cartulary of Blyth Priory. Royal Commission on Historical Manuscripts Joint Publication, 17. R. T. Timson. Thoroton Society of Nottinghamshire Record Series, 27. Thoroton Society of Nottinghamshire. H.M.S.O. London. 1973.
Places
Persons
  • Gerardus
  • Willelmus, filius Hugonis quondam prepositi de Blida
  • Willelmus, filius Siric
Keywords
  • General: 
    • Quitclaim
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.