useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00330215
Signature: 00330215
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1274-00-00 - 1275-00-00]
(Quitclaim, ) Givers: Fulco de Reucote Receivers: Oxford - St. John B. Hospital
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00330215
 
x
Sciant presentes et futuri quod ego dominus Fulco de Rwcote miles dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui et omnino quietum clamaui pro me et heredibus meis uel meis assignatis fratri Waltero tunc magistro hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie et eiusdem loci confratribus duos solidos annualis redditus cum omnibus suis pertinentiis sine ullo retenemento ad me uel ad heredes meos pertinente quos solebam recipere annuatim de aula angulari in Kibaldistrete apud le Horsmulle que quondam aula fuit Henrici Symeon in parochea sancti Petri orientalis Oxonie et solebam predictos duos solidos recipere per manus predictorum confratrum habend et tenend sibi et successoribus suis de me et heredibus meis libere quiete bene et in pace imperpetuum Et ego uero predictus Fulco et heredes mei uel assignati mei predictis magistro et fratribus et successoribus suis predictos duos solidos annualis redditus cum pertinentiis contra omnes homines warantizabimus acquietabimus et imperpetuum defendemus Pro hac autem donatione concessione carte mee confirmatione et warantizatione dederunt michi predicti fratres uiginti solidos sterlingorum in gersumma pre manibus Et ut hec mea donatio concessio carte mee confirmatio et warantizatio rata et stabilis imperpetuum permaneat hanc cartam sigilli mei impressione confirmaui Hiis testibus Nicholao de Kyngistone tunc maiore Oxonie Galfrido Aurifabro et Iohanne de Ow tunc balliuis de eadem Waltero Aurifabro Willelmo le Espicer Willelmo de Ow Philippo de Ow Iohanne Filekyng[] Willelmo Pille et aliis
Source Fulltext: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.66. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1914.

Comment

Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00330215
Editions
  • Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.66. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1914.
Persons
  • Aurifaber, Galfridus, balliuus Oxonie
  • Aurifaber, Walterus
  • Espicer, Willelmus le
  • Filekyng[], Iohannes
  • Kyngistone, Nicholaus de, maior Oxonie
  • Ow, Iohannes de, balliuus Oxonie
  • Ow, Philippus de
  • Ow, Willelmus de
  • Pille, Willelmus
  • Rwcote, Fulco de, dominus, miles
  • Symeon, Henricus
Keywords
  • General: 
    • Quitclaim
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.