useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00330367
Signature: 00330367
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1305-06-24
(Agreement, Lease, ) Givers: Oxford - St. John B. Hospital Receivers: Robert de Willeby, Agnes, wife of Robert
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00330367
 
x
Die Natiuitatis beati Iohannis Baptiste anno regni regis E tricesimo tercio hec conuentio facta fuit inter fratrem Nicholaum magistrum hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie et confratres eiusdem loci ex una parte et Robertum de Willeby et Agnetem uxorem eius ex altera parte uidelicet quod predicti magister et confratres communi assensu et consensu concesserunt tradiderunt et dimiserunt predictis Roberto et Agneti uxori eius quoddam tenementum in parochia sancti Petri in oriente illud quidem quod uicarius eiusdem ecclesie de predicto hospitali prius tenuit habend et tenend predictum tenementum predictis Roberto et Agneti uxori eius usque ad uitam eorum utriusque de predictis magistro et confratribus hospitalis predicti bene et in pace reddendo inde annuatim predictis magistro et confratribus predicti hospitalis quinque solidos sterlingorum per quatuor anni terminos uidelicet ad festum Natiuitatis sancti Iohannis Baptiste quindecim denarios ad festum sancti Michelis archangeli quindecim denarios ad Natale Domini quindecim denarios ad festum beate Marie in Martio quindecim denarios pro omni seruitio Predicti uero Robertus et Agnes uxor eius predictum tenementum prosternent et illud reedificabunt et in posterum cust[ibus] propriis sustinebunt usque ad terminum uite eorum utrique et in omnibus reparabunt Et si contingat quod predicti Robertus et Agnes uxor eius in solutione predicti redditus per dimidium anni defecerint liceat predictis magistro et fratribus predicti hospitalis sine aliqua contradictione habere in predicto tenemento ingressum et cuicumque eis placuerit illud tradere inhabitandum ita quod predicti Robertus et Agnes causa predicte dimissionis ad terminum uite eorum in predicto tenemento non exigant nec clamare possint liberum tenementum sed ab omni actione liberi tenementi per predictam conditionem sint exclusi Et si qua aysiamenta infra predictum tenementum per predictos Robertum et Agnetem uxorem eius facta fuerint integre remaneant sine aliquo impedimento uel contradictione Predicti uero magister et confratres predictum tenementum predictis Roberto et Agneti uxori eius pro predicto redditu contra omnes gentes warantizabunt acquietabunt et defendent Et ad maiorem huius rei securitatem faciendam utraque pars huic scripto ad modum cyrographi confecto alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Iohanne de oo tunc maiore Oxonie Willelmo de Bernecestria Ricardo Clerico tunc balliuis Oxonie Philippo de oo Roberto de Wermenhale Philippo de Wermenhale Thoma de Heynxheue et multis aliis
Source Fulltext: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.66. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1914.

Comment

Date: Feast Regnal
Editions
  • Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.66. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1914.
Persons
  • Agnes, uxor Roberti de Willeby
  • Bernecestria, Willelmus de, balliuus Oxonie
  • Clericus, Ricardus, balliuus Oxonie
  • Heynxheue, Thomas de
  • Nicholaus, frater, magister hospitalis sancti Iohannies extra portam orientalem Oxonie
  • Oo, Iohannes de, maior Oxonie
  • Oo, Philippus de
  • Wermenhale, Philippus de
  • Wermenhale, Robertus de
  • Willeby, Robertus de
Keywords
  • General: 
    • Agreement
    • Lease
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.