useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00340142
Signature: 00340142
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1231-00-00]
(Will, OXFORD, OXFORDSHIRE (ENGLAND)) Givers: John de St John Receivers:
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00340142
 
x
In nomine patris et filii et spiritus sancti Amen Hoc est testamentum Iohannis de sancto Iohanne clerici conditum in sua libera potestate coram Elya sacrista Oseneye et fratre Ada de Berners celerario eiusdem domus et Thoma de Merleberge capellano et Petro de Sibbeforde et Roberto de Luches et Tilecoc et multis aliis In primis legat animam suam deo et corpus suum terre Postea constituit ut adquietentur debita eius scilicet Lamberto cordewanario ii solidos Iohanni Mareschallo xvi d Waltero Hiberniensi xii d lotrici eius viii Sigge gartioni eius ii solidos Willelmo gartioni eius dimidiam marcam Postea legat matri sue unum burgagium in Oxonia quod est ad corneriam Turoldi habend in uita sua cum omni iure quod habuit uel habere potuit in eodem hospitio suo ita tamen quod post decessum matris eius domus Oseneye habeat et possideat predictum hospitium cum omni iure eodem Legat etiam duo alia sua burgagia que habuit in Oxonia domui Oseneye cum corpore suo cum omni iure quod habuit uel umquam habere potuit in eisdem tenementis et cum omnibus instrumentis ad predicta tenementa spectantibus Legat etiam coram corpore suo domui Oseneye equum suum cum hernesio ubi sepulturam elegit Item legat predicatoribus fratribus in Oxonia dimidiam marcam et fratribus minoris ordinis dimidiam marcam unum breuiarium quod habet frater Augerus domui de Chaucumbe unum missale domui de Northone item Thome presbitero ii solidos hospitali sancti Iohannis Oxonie xii d cuilibet incluse Oxon ii d item Willelmo filio sororis sue unum haubergun Thome auunculo suo unam ollam eream anulus quem habet Tilecoc acquietetur per manus executorum et pro anima eius distribuatur ciphi et coclearia et huiusmodi utensilia acquietentur per matrem eius et ei remaneant Preterea ad confrariam noui operis Osen[eye] unam marcam totum bladum suum de Bertona legat ad debita sua acquietanda et ad testamentum suum complendum et omnia catalla ubicunque sint committit executorum dispositioni pro anima eius Item magistro Simoni phisico iii solidos item Willelmo gartioni eius lintheamina et robam eius Item Iohanni Ucche et Henrico fratri eius xii d et unum quarterium bladi et legat tria quarteria bladi ut per manus matris sue distribuantur pauperibus et pontibus in Bertona et in locis proximis et hec quatuor quarteria uel amplius debet ei Andreas rector ecclesie de Wttona sicut bene nouit Thomas auunculus eius Item legat quinque marcas quas ipsi debet proximo dictus Andreas et unam marcam quam debet ei Godwinus de Withulle gartioni suo Willelmo ad peregrinationem faciendam ad quam tenebatur pro se et pro patre suo domino Willelmo de sancto Iohanne Legat etiam totum emolumentum reddituum et fructuum prouenientium de terris suis in Oxonia et in Bertona et de molendino et mesuagiis quod ei de iure debebatur post terminum complete transactionis inter ipsum et dominum Iohannem de sancto Iohanne quondam dominum de Bertona a quibuscunque fuerint percepti post terminum proximo dictum ut per manus executorum distribuatur pro anima eius sicut uiderint melius expedire Legat etiam Andree filio eius culcitram suam et dublarium item matri sue unam archam et Andree filio suo unam archam que est apud Northone Legat etiam domui Oseneye totam terram quam habuit in Bertona et molendinum cum mesuagiis et pertinentiis suis cum omnibus cartis et scriptis easdem res contingentibus et cum omni iure quod in eisdem rebus habuit uel habere potuit ad sustentationem Andree filii eius Omnes etiam alias suppellectiles suas et catalla mobilia et immobilia et gladium suum dispositioni executorum suorum relinquit pro anima eius Item Hobekino puero camisiam et Colino braccas Huius testamenti executores constituit cancellarium et decanum Oxonie et Walterum de sancto Egidio Petrum Olyueri et Petrum de Sibbeforde Quod si aliquis non potuerit forte se intromittere alii nichilominus testamentum exequantur Si quid autem ex causa rationabili in testamento hoc fuerit emendandum discretioni executorum et prouisioni committit Uniuersis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit A archidiaconus Oxon salutem in domino sempiternam Ad uniuersitatis uestre notitiam uolumus peruenire Iohannem de sancto Iohanne clericum in ultima uoluntate sua legittime condidisse testamentum sicut accepimus per testes omni exceptione maiores uiros fide dignos et iuratos uidelicet Elyam sacerdotem sacristam Oseneye Henricum Huche subdiaconum et Petrum de Sibeforde clericum qui uiderunt interfuerunt et audierunt In cuius Ualete
Source Fulltext: Cartulary of Oseney Abbey. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.89. Oxford Historical Society. Clarendon Press. Oxford. 1929.

Comment

Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00340142
Editions
  • Cartulary of Oseney Abbey. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.89. Oxford Historical Society. Clarendon Press. Oxford. 1929.
Places
Persons
  • A, archidiaconus Oxon
  • Andreas, filius Iohannis de Sancto Iohanne
  • Andreas, rector ecclesie de Wttona
  • Augerus, frater
  • Berners, Adam de, frater, celerarius Oseneye
  • Colinus
  • Elyas, sacrista Oseneye
  • Henricus, frater Iohannis clerici de sancto Iohanne
  • Hiberniens, Walterus
  • Hobekinus, puer
  • Huche, Henricus, subdiaconus
  • Iohannes, mareschallus
  • Lambertus, cordewanarius
  • Luches, Robertus de
  • Merleberge, Thomas de, capellanus
  • Olyueri, Petrus
  • Sancto Egidio, Walterus de
  • Sancto Iohanne, Iohannes de, clericus
  • Sancto Iohanne, Iohannes de, dominus, quondam dominus de Bertona
  • Sancto Iohanne, Willelmus de, dominus
  • Sibbeforde, Petrus de
  • Sibbeforde, Petrus de, clericus
  • Sigge, gartion
  • Simon, magister, phisicus
  • Thomas, auunculus Iohannis clerici de sancto Iohanne
  • Thomas, presbiter
  • Tilecoc
  • Turoldus
  • Ucche, Iohannes
  • Willelmus, filius sororis Iohannis clerici de sancto Iohanne
  • Willelmus, gartion
  • Withulle, Godwinus de
Keywords
  • General: 
    • Will
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.