useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00340219
Signature: 00340219
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1257-02-03
219. A final concord with Reginald the Illuminator. Feb. 3. 1257. (Final Concord, OXFORD ST. MARY'S, OXFORDSHIRE (ENGLAND)) Givers: Oseney Abbey Receivers: Reginald (Illuminator)
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00340219
 
x
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in crastino Purificacionis beate Marie anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quadragesimo primo coram Henrico de Bathonia magistro Simone de Wautone Roberto de Shotingdone et Iohanne de Cokefeud[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum abbatem Oseneye querentem per Nicholaum de Hornetone positum loco ipsius ad lucrandum vel perdendum et Reginaldum le Eluminur et Agnetem uxorem eius impedientes de uno mesuagio cum pert in Oxonia unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Reginaldus et Agnes recognouerunt predictum mesuagium esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Oseneya ut illud quod abbas et ecclesia sua predicta habent de dono predictorum Reginaldi et Agnetis habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie predicte de capitalibus dominis feodi illius per seruicia que ad illud tenementum pertinent in perpetuum Et pro hac recognicione fine et concordia idem abbas concessit predictis Reginaldo et Agneti unum mesuagium cum pert in eadem uilla quod Aspelon le Clerc aliquando tenuit habend et tenend eidem Reginaldo et Agneti de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua predicta tota uita utriusque Reginaldi et Agnetis libere et quiete ab omni seculari seruicio et exaccione Et predicti Reginaldus et Agnes sumptibus suis propriis [edificia] et muros predicti mesuagii [quociens necesse fuerit] reparabunt Et [post decessum predictorum R et A omnia predicta reuerten]tur ad predictum abbatem et successores suos [et ecclesiam] suam predictam quiete in perpetuum
Source Fulltext: Cartulary of Oseney Abbey. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.89. Oxford Historical Society. Clarendon Press. Oxford. 1929.

Comment

Date: Feast Regnal
Editions
  • Cartulary of Oseney Abbey. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.89. Oxford Historical Society. Clarendon Press. Oxford. 1929.
Places
Persons
  • Agnes, uxor Reginaldi le Eluminur
  • Bathonia, Henricus de
  • Clerc, Apselon le
  • Cokefeud, Iohannes de
  • Eluminur, Reginaldus le
  • Henricus, filius regis Iohannis, rex
  • Hornetone, Nicholaus de
  • Ricardus, abbas Oseneye
  • Shotingdone, Robertus de
  • Wautone, Simon de, magister
Keywords
  • General: 
    • Final Concord
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.