useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00340259
Signature: 00340259
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1274-07-20, OSENEY, OXFORDSHIRE (ENGLAND)
(Grant, OXFORD, OXFORDSHIRE (ENGLAND)) Givers: Oseney Abbey Receivers: Henry de Stantone (magister)
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00340259
 
x
Sciant [...] quod nos frater Willelmus Abbas Oseneye et eiusdem loci Conuentus unanimi consensu dedimus [...] magistro Henrico de Stantone totam aream nostram in parochia beati Petri orientalis Oxon que olim fuit magistri Radulfi de Sualecliue contra murum uille borialem iacentem ex parte australi ac inter domos Serlonis seu aream et rectoris de Yckeworpe ex parte orientali et domos alias eiusdem Serlonis seu aream ac Prioris et Conuentus sancte Frideswithe ex parte septemtrionali et domos seu aream que olim erant Roberti uicarii ecclesie beati Petri in oriente et modo sunt assignate ad sustentationem misse beate uirginis Marie in eadem ecclesia ex parte occidentali habend de nobis et tenend sibi et assignatis suis ad uite sue terminum libere pacifice et quiete reddendo nobis inde annuatim tres solidos sterlingorum et successoribus nostris ad duos anni terminos uidelicet ad festum beati Thome apostoli xviii d et ad festum beati Iohannis Baptiste proximo sequens xviii d absque alio seruitio seculari uel demanda absque etiam secta curie et quocunque alio seruitio Nos uero dictam aream [...] Et si dicta area inuenta fuerit onerata ere alieno pretextu census seu redditus ab ea aliquibus debiti et non soluti tempore precedenti nos dictam aream ab eodem onere liberabimus et dictum magistrum H indempnem per omnem modum conseruabimus quod nos facturos solempni stipulatione interposita et bona fide sibi promittimus Nec licebit magistro prenominato H dictam aream alienare uel quocunque contractu cuicunque sine licentia nostra speciali qualitercunque obligare Quicquid uero per dictum magistrum H in prefata area edificatum fuerit uel plantatum ad eternam rei memoriam post decessum magistri H supradicti sine contradictione cuiuscunque ad usus et proprietatem monasterii Oseneye pertinebit in perpetuum Pro hac autem donatione [...] dedit nobis magister H de Stantone dimidiam marcam sterlingorum in gersummam In cuius [...] Facta fuit hec scriptura die sancte Margarete uirginis apud Osen anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo quarto Hiis testibus
Source Fulltext: Cartulary of Oseney Abbey. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.89. Oxford Historical Society. Clarendon Press. Oxford. 1929.

Comment

Date: A.D. Feast
Editions
  • Cartulary of Oseney Abbey. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.89. Oxford Historical Society. Clarendon Press. Oxford. 1929.
Places
Persons
  • Robertus, vicarius ecclesie beati Petri
  • Serlo
  • Sualecliue, Radulfus de, magister
  • Willelmus, frater, abbas Oseneye
Keywords
  • General: 
    • Grant
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.