useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00340304
Signature: 00340304
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1293-11-01], OXFORD, OXFORDSHIRE (ENGLAND)
(Assessment, OXFORD, OXFORDSHIRE (ENGLAND)) Givers: Oseney Abbey Receivers: Nicholas de Sodington
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00340304
 
x
Oxon Assisa uenit recognitura si Abbas de Oseneye et frater Thomas de Westone iniuste disseisiuerunt Nicholaum de Sodingtone et Ang[net]em uxorem eius de libero tenemento suo in Oxonia post primam [...] et unde queruntur quod disseisiuerunt eos de uno mesuagio cum pertinentiis Et predictus frater Thomas uenit et Abbas non uenit et fuit attachiatus per Thomam de Stowe et Walterum de Graftone ideo ipsi in misericordia et capiatur assisa uersus eum per defaltam Et predictus Thomas dicit quod predicti Nicholaus et Angnes nunquam fuerunt in seisina de predicto mesuagio ut de libero tenemento suo ita quod inde potuerunt diss[eisiri] Et ponunt se super assisam et Nicholaus et Angnes similiter ideo capiatur assisa [...] Iuratores dicunt super sacramentum suum quod Abbas de Oseney qui nunc est tempore quo fuit Canonicus de Oseneye et procurator predicte Abbathie concessit cuidam Iohanni de Pirie quandam platiam uacuam ubi predictum mesuagium modo situm est ad terminum uite predicti Iohannis pro quatuor solidis annuis Et idem Iohannes edificauit in platia predicta duas domus Et processu temporis concessit Nicholao de Sadingtone et Angneti uxori eius predictum mesuagium tenend predicto Nicholao et Angneti uxori eius ad terminum uite predicti Iohannis Qui quidem Nicholaus et Angnes in predicta platia quandam domum edificauerunt et seisinam pacificam [habu]erunt quousque predictus Abbas et frater Thomas ipsos inde amouerunt Requisiti si Abbas de Osneye qui fuit tempore concessionis predicte platie recepit firmam de predicto Iohanne tempore quo tenuit predictum mesuagium et similiter de predictis Nicholao et Angnete postquam predictum mesuagium uenit in manibus eorum dicunt quod sic Item requisiti si huiusmodi procuratores de uiris religiosis facere possunt huiusmodi concessiones ad terminum uite secundum consuetudines uille de Oxonie et si Abbas tunc existens post predictam concessionem illam ratam habuit dicunt quod sic Et predicti Nicholaus et Angnes presentes requisiti si quid clamant in predictis tenementis nisi tantum ad terminum uite predicti Iohannis de Pirye dicunt quod non Et quia per ueredictum iuratorum conuictum est quod predictus procurator concessit ad terminum uite predicti Iohannis qui quidem Iohannes illam platiam ulterius dimisit predictis Nicholao et Angneti ad terminum uite predicti Iohannis quam quidem dimisionem Abbas qui tunc fuit non reuocauit immo potius per firme receptionem acceptauit per quod quidem factum predictus Nicholaus et Angnes liberum habuerunt tenementum et de quo quidem tenemento eici non debent sine iuditio consideratum est quod predicti Nicholaus et Agnes recuperant seisinam suam de predicto messuagio per uisum iuratorum et dampna sua que taxantur per iuratores ad xx s Et predicti Abbas et Thomas in misericordia
Source Fulltext: Cartulary of Oseney Abbey. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.89. Oxford Historical Society. Clarendon Press. Oxford. 1929.

Comment

Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00340304
Editions
  • Cartulary of Oseney Abbey. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.89. Oxford Historical Society. Clarendon Press. Oxford. 1929.
Places
  • OXFORD, OXFORDSHIRE (ENGLAND)
    Persons
    • Angnes, uxor Nicholai de Sodingtone
    • Graftone, Walterus de
    • Pirie, Iohannes de
    • Sodingtone, Nicholaus de
    • Stowe, Thomas de
    • Westone, Thomas de, frater
    Keywords
    • General: 
      • Assessment
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.