useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00360092
Signature: 00360092
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1196-00-00]
(Grant, ) Givers: Roger of Huntingfield Receivers: Newington Longeville Alien Priory Cell
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00360092
 
x
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit Rogerus filius Willelmi de Huntingefeld salutem Nouerit uniuersitas uestra me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse ecclesie sancte Fidis de Longauilla et monachis ibidem deo seruientibus aduocationem ecclesie de Herlenton imperpetuum quietam de me et heredibus meis ita quod post decessum Hugonis de Bodeksam qui ecclesiam tenuit ego uel heredes mei quandocumque ecclesia uacuauerit imperpetuum eis uel procuratori eorum clericum nostrum idoneum presentabimus et ipsi eundem episcopo Elyensi ad ecclesiam de Herlenton presentabunt sicut suum proprium clericum Predictus autem clericus antequam epsicopo presentetur prenominatis monachis tactis sacrosanctis euangeliis iuramentum prestabit de fidelitate eis obseruanda de eadem ecclesia et de pensione annua xl solidorum statutis terminis persoluenda ad festum sancti Michelis xx s Et ad Pascha xx s et ut pensio xx s de aumento ab episcopo confirmetur ego Rogerus uel heredes mei ad plenum procurabimus quod si forte obtinere non poterimus apud episcopum ego Rogerus uel heredes mei in uilla de Herlentone de redditu nostro xx s qui sunt de augmento predictis monachis assignabimus si predictus clericus eis non reddiderit illos quousque eisdem monachis ego uel heredes mei confirmationem episcopi habere faciamus Omnes etiam decimationes tam mobilium quam immobilium de dominio meo in uilla de Herlentone prouenientes tam de terris quam de essartis quisquis illas coluerit in proprios usus monachorum integre perpetuo remanebunt et tota terra illa quam Rogerus filius Walteri penuit de monachis cum messuagio et homagio integro monachis remanebit sicut unquam liberius et quietius illam tenuerunt Hiis testibus
Source Fulltext: Newington Longeville Charters. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, V.3. Oxfordshire Record Society. Oxford. 1921.

Comment

Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00360092
Editions
  • Newington Longeville Charters. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, V.3. Oxfordshire Record Society. Oxford. 1921.
Places
Persons
  • Bodeksam, Hugo de
Keywords
  • General: 
    • Grant
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.