useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00400033
Signature: 00400033
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1228-05-28
(Court Record, ) Givers: Hamo Pecche Receivers: Hugh (Abbot of Ramsey Abbey)
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00400033
 
x
Hamo Pecche petit versus Hugonem abbatem Ramesiensem duas carucatas terrae cum pertinentiis in Overe ut jus suum unde Gilbertus Pecche pater suus fuit saisitus in dominico suo ut de feodo et jure tempore regis Henrici avi domini regis capiens [inde] explecias ad valentiam viginti solidorum et de praedicto Gilberto descendit jus terrae illius isti Hamoni ut filio et heredi et quod ita sit offert et caetera Abbas venit et defendit vim et injuriam et jus suum et nunc et alias et saysinam Gilberti et totum de verbo in verbum et dicit quod non debet ei respondere quia quaedam conventio facta fuit in curia domini regis scilicet coram ipso domino rege apud Clarendune inter Robertum abbatem Ramesiensem et ejusdem loci conventum et Galfridum Pecche tenentem de tota terra quam ipse Galfridus tenuit in villa de Overe de praedicto abbate et conventu et unde placitum et caetera scilicet quod praedictus abbas et conventus concesserunt praedicto Galfrido totam terram illam de Overe cum piscariis et aliis pertinentiis suis tenendam de eo et ejusdem loci conventu tota vita sua pro septem libris ita quod post mortem ipsius Galfridi tota illa terra reverteretur ad ipsum abbatem et in dominium suum sine ullo retenemento et reclamatione heredum ipsius Galfridi et posterorum Hamonis Pecche Juravit etiam idem Galfridus quod non veniet contra hanc conventionem et profert cyrographum signatum sigillo praedicti Galfridi quod hoc testatur profert etiam cartam confirmationis Henrici regis quae testatur conventionem illam factam coram eo et quae donationem illam confirmat Profert etiam cartam regis Ricardi de confirmatione quae confirmat villam de Overe cum pertinentiis et finem qui super eadem villa factus fuit inter eos profert etiam cartam regis Johannis de confirmatione quae similiter conventionem illam testatur Hamo venit et dicit quod nec cyrographum illud nec cartae illae ei nocere debent nec abbati valere quia quidam Hamo Pecche avus suus habuit duos filios scilicet Gilbertum et Galfridum et idem Hamo dedit terram illam simul cum manero de Corbi in comitatu Lincolniae Gilberto filio suo post nato tenendam de se et heredibus suis ipsi Gilberto et heredibus suis et postea fuit praedictus Gilbertus cruce signatus et voluit proficisci in Terram Sanctam et invadiavit terram illam ad terminium trium annorum Galfrido fratri suo et interim dum idem Gilbertus fuit in Terra Sancta permisit se idem Galfridus inplacitari de terra illa ita quod finis ille tunc factus fuit in absentia sua si unquam factus fuit quia idem Galfridus credidit quod praedictus Gilbertus mortuus esset Postea quando idem Gilbertus rediit poenituit eundem Galfridum finem illum fecisse et reddidit eidem fratri suo seysinam suam et dum idem Gilbertus profectus fuit ad curiam ad faciendum homagium suum domino regi obiit praedictus Galfridus frater suus et praedictus abbas tenuit se cum armis in praedicta terra ita quod semper inplacitavit idem Gilbertus eundem abbatem et successores suos de abbate in abbatem et nunquam potuit ad effectum pervenire quia quidam abbates decesserunt et quidam depositi fuerunt sed semper fuit in prosecutione juris sui Quod ita sit offert et caetera Abbas venit et dicit quod praedictus Hamo Pecche avus nullum feodum habuit in terra illa quia Willelmus pater ipsius Hamonius tenuit terram illam de abbate de Rameseia in vita sua tantum per sex libras per annum et inde profert cartam regis Henrici avi domini regis quae testatur quod per barones de honore de Rameseia et per curiam ejusdem ecclesiae recognitum fuit et testatum coram eo quod Willelmus Peche et Elwina uxor sua non debuerunt tenere terram de Overe de feodo abbatiae de Rameseia nisi tantum in vita sua per sex libras per annum et post decessum ipsius terra illa rediret ad dominicum ecclesiae de Rameseia sed post mortem ipsius Willelmi et Elwennae quia Hamo filius suus bene fuit cum domino rege ad petitionem ipsius regis permissum fuit ei quod teneret terram illam tota vita sua ita quod accrevit servitium viginti solidorum Hamo venit et dicit quod Hamo avus suus fuit saysitus de terra illa ut de feodo quicquid ex parte abbatis dicatur et quod terram illam dedit praedicto Gilberto filio suo et patri istius Hamonis et dicit quod Gilbertus pater suus post confectionem illius cyrographi et praedictarum cartarum fuit in saysina et ejectus per abbatem sicut ore dictum est et hoc offert probare per corpus cujusdam liberi hominis sui scilicet Gerardi le Page filii Ricardi Molendinarii et hoc offert ut de visu et auditu et praecepto patris sui et Hamo ponit loco suo Willelmum de Freyney et Robertum Curtpeil et abbas dicit secundurum quod praedictum est et si debeat respondere super munimenta sua prius ostensa dicet aliud et abbas amovet Willelmum de Wichentone et Ranulphum monachum attornatos suos et vult sequi in propria persona Dies datus est a die Sancti Michaelis in unum mensem apud Westmonasterium
Source Fulltext: Cartularium monasterii de Rameseia. W. H. Hart and P. A. Lyons. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 79. Kraus. Nendeln. 1965.

Comment

Date: Title- Placitum in octabis trinitatis anno regni regis Henrici duodecimo coram Justiciariis Martino de Pateshille et Stephano de Segrave et sociis eorum itinerantibus apud Norwicum. Feast Regnal
Editions
  • Cartularium monasterii de Rameseia. W. H. Hart and P. A. Lyons. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 79. Kraus. Nendeln. 1965.
Places
  • conventus Ramesiensis
Persons
  • Curtpeil, Robertus
  • Elwina, uxor Willelmi
  • Freyney, Willelmus de
  • Henricus, rex avi domini regis
  • Hugo, abbas Ramesiensis
  • Johannes, rex
  • Page, Gerardus le, filius Ricardi Molendinarii
  • Pecche, Galfridus
  • Pecche, Gilbertus, pater
  • Pecche, Hamo
  • Ranulphus, monachus, attornatus
  • Ricardus, rex
  • Robertus, abbas Ramesiensis
  • Wichentone, Willelmus de, attornatus
  • Willelmus, pater Hamonis
Keywords
  • General: 
    • Court Record
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.