useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00400034
Signature: 00400034
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1236-11-00
(Court Record, ) Givers: Hamo Pecche Receivers: unknown (Abbot of Ramsey Abbey)
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00400034
 
x
Hamo Pecche petit versus abbatem de Rameseia duas carucatas terrae cum pertinentiis in Overe excepta advocatione ecclesiae de Overe ut jus suum unde Gilbertus Pecche pater ejus fuit seysitus in dominico suo ut de feodo et jure tempore Henrici regis avi domini regis capiens inde explecias ad valentiam et caetera et de praedicto Gilberto descendit jus terrae illius isti Hamoni qui petit ut filio et heredi et quod tale sit jus suum offert et caetera Et abbas venit et defendit jus suum quoniam et caetera et dicit quod non videtur ei quod debeat ei ad breve respondere quia finis inde factus fuit in curia Henrici regis secundi in curia ejusdem regis apud Clarendune inter Robertum quondam abbatem Ramesiensem et Galfridum Pecche fratrem praedicti Gilberti annuatum ita quod vita ipsius Galfridi reddat inde septem libras per annum et post mortem ipsius Galfridi deberet tota praedicta terra reverti ad praedictum abbatem et conventum sine ullo retenemento et clamatione heredum ipsius Galfridi et posterorum Hamonis Pecche avi praedicti Hamonis et profert cyrographum quod finem illum et hoc totum testatur Profert etiam cartam ejusdem Henrici regis quae testatur quod ipse concessit et carta sua confirmavit convencionem factam coram eo apud Clarendune inter praedictum Robertum abbatem de Rameseia et conventum et praedictum Galfridum de tota terra quam idem Galfridus tenuit in Overe et de verbo in verbum sicut supra dictum est et caetera et praedictum finem Profert etiam cartam Henrici regis avi domini regis quae testatur quod coram eodem rege testatum et recognitum fuit per barones de honore de Rameseia et partium ejusdem ecclesiae quod Willelmus Pecche et Elwina uxor ejus non debuerunt tenere terram de Overe de feodo abbatis de Rameseia nisi tantummodo in vita sua per septem libras redditus per annum sed post decessum eorem deberet praedicta terra reverti in dominium ecclesiae et abbatis Et Hamo venit et dicit quod bene potest esse quod finis ille factus fuit sed finis ille non debet ei nocere quia praedictus Gilbertus pater ejus feoffatus fuit inde per Hamonem patrem suum et per cartam quam profert et quae feoffamentum illud testatur Et idem Gilbertus tenuit terram illam anno et diebus et interim fuit cruce signatus et profectus fuit in Terram sanctam sed ante tradiderat terram illam praedicto Galfrido fratri suo ad terminum trium annorum Et si praedictus finis factus fuit quando ipse fuit in partibus transmarinis et per ipsum Galfridum qui nihil habuit ibi nisi custodiam et unde dicit quod finis ille non debet ei nocere quia praedictus Gilbertus postea rediit in Angliam et intravit in seisinam praedictae terrae sine contraditione praedicti Galfridi et fuit inde in seysina tota vita ipsius Galfridi et post decessum ipsius Galfridi quia obiit sine herede de se intravit ipse in seysina aliarum terrarum ipsius Galfridi eo quod heres ejus fuit et dum profectus fuit ultra mare ad dominum regem qui in partibus transmarinis fuit ad faciendum homagium suum pro terris suis abbas de Rameseia qui tunc fuit abbas disseisivit eum de praedicta terra unde dicit quod praedictus Gilbertus post finem praedictum fuit in seysina de praedicta terra ut de feodo et jure et de feoffamento Hamonis patris sui Et hoc paratus est disrationare per corpus cujusdam liberi hominis sui Et abbas venit et dicit quod iste Hamo est heres praedicti Galfridi qui praedictum finem fecit et est in seysina de omnibus terris suis Et desicut praedictus Galfridus quietum clamavit abbati et conventui de Rameseia de se et heredibus suis per praedictum fine et finis non potest dedici et ipse est heres praedicti Galfridi petiit judicium si super hoc et super munimenta quae habet et ostendit debeat ei respondere et si hoc non sufficit dicet aliud
Source Fulltext: Cartularium monasterii de Rameseia. W. H. Hart and P. A. Lyons. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 79. Kraus. Nendeln. 1965.

Comment

Date: Title- Placita apud Westmonasterium in Banco anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo primo a die Sancti Martini in quindecim dies coram Justiciariis roberto de lexintone et Willelmo de Sancto Edmundo et sociis eorum tempore Ranulphi abbatis anno sexto. Episcopal Feast Regnal
Editions
  • Cartularium monasterii de Rameseia. W. H. Hart and P. A. Lyons. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 79. Kraus. Nendeln. 1965.
Places
  • conventus de Rameseia
Persons
  • Elwina, uxor Willelmi
  • Henricus, rex, avus domini regis
  • Pecche, Galfridus, frater Gilberti
  • Pecche, Gilbertus, pater Hamonis Pecche
  • Pecche, Hamo
  • Pecche, Hamo, avus Hamonis Pecche
  • Pecche, Willelmus
  • Robertus, quondam abbas Ramesiensis
  • abbas de Rameseia
Keywords
  • General: 
    • Court Record
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.