useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00400122
Signature: 00400122
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1285-00-00]
(, ) Givers: Receivers:
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00400122
 
x
Rex dilectis et fidelibus suis Thomae de Weylonde Johanni de Kyrkeby Radulpho de Hengham et Nicholao de Stapeltone salutem Cum nuper assignaverimus dilectum et fidelem nostrum Johannem de Vallibus et vos praefatos Thomam Johannem et Radulphum ad videndum metas bundas et divisas per quas comitatus noster Cantebrigiae separatur et limitatur a comitatu nostro Huntingdoniae ac vos praefati Thomas et Johannes et Raduphus simul cum praefato Johanne de Vallibus quamdam inquisitionem tantum apud Staneground per milites et alios probos et legales homines tam de praedictis duobus comitatibus quam de partibus comitatuum Lincolniae et Norhamtoniae propinquioribus metis bundis et divisis illis feceritis ita quod metae bundae et divisae per visum vestrum adhuc restant faciendae et ponendae sicut pro certo intelleximus Nos volentes negotium illud finaliter perduci ad effectum vobis mandamus quod ad certos dies et loca quos ad hoc in confinio comitatuum Cantebrigiae et Huntingdoniae provideritis in propriis personis vestris in eodem confinio conveniatis et per juratos dictae inquisitionis et alios de partibus illis si necesse fuerit et per visum vestrum juxta discretionem vestram et tenorem ejusdem inquisitionis certas metas bundas et divisas inter eosdem comitatus Cantebrigiae et Huntingdoniae sine dilatione fieri poni et assignari faciatis duraturas inperpetuum Et quid inde feceritis sine morae dispendio distincte et aperte constare faciatis Mandavimus enim vicecomitibus nostris praedictorum quatuor comitatuum quod ad certos dies et caetera quos eis in confinio praedicto scire faceretis venire facerent coram bobis juratores inquisitionis praedictae et praeter illos alios tam milites quam alios probos et legales homines de praedictis quatuor comitatibus qui melius sciant et velint dicere veritatem et per quos negotium praedictum citius et melius si necesse fuerit posset finaliter expediri In cujus rei et caetera Teste Rege apud Westmonasterium duodecimo die Junii anno dicti regis tertiodecimo
Source Fulltext: Cartularium monasterii de Rameseia. W. H. Hart and P. A. Lyons. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 79. Kraus. Nendeln. 1965.

Comment

Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00400122
Editions
  • Cartularium monasterii de Rameseia. W. H. Hart and P. A. Lyons. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 79. Kraus. Nendeln. 1965.
Persons
  • Hengham, Radulphus de
  • Kyrkeby, Johannes de
  • Stapeltone, Nicholaus de
  • Vallibus, Johannes de
  • Weylonde, Thomas de
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.