useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00400204
Signature: 00400204
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1252-10-04
(Inquest, WOODHURST, HUNTINGDONSHIRE (ENGLAND)) Givers: Ramsey Abbey Receivers:
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00400204
 
x
Inquisitio facta de consuetudinibus et redditibus hominum domini Abbatis in villa de Sancto Ivone Wodehyrst et Waldehyrst die Veneris proxima post festum Sancti Michaelis anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis tricesimo sexto per Robertum filium Richemanni Robertum Palmere Robertum filium Fabri et Johannem ad Ecclesiam qui dicunt super sacramentum suum quod ecclesia parrochialis Sancti Ivonis est fundata et dedicata in honore Omnium Sanctorum ad quam pertinent duae capellae de Wodehyrst et Waldehyrst et corpora defunctorum villae de Wodehyrst et Waldehyrst solebant deferri apud Sanctum Ivonem ad sepeliendum quae de novo in praejudicium matris ecclesiae in cymiterio de Waldehyrst non dedicato ut dicitur sepeliuntur Ad quam ecclesiam cum capellis Abbas et conventus Ramesyae praesentant vicarium quia prior de Sancto Ivone percipit nomine personae omnes garbas decimales apud Sanctum Ivonem Wodehyrst et Waldehyrst et decimam feni Et etiam si in curtilagio alicujus bladum seminaretur decimam garbam illius bladi sicut in campis percipiet Percipit etiam a vicario pro portione sua quatuor libras tredecim solidos quatuor denarios Minores etiam decimas et omnes obventiones altarium tam ecclesiae quam capellarum et testamenta singulorum recipiet vicarius videlicet de quolibet homine terram tenente et vidua in villenagio apud Sanctum Ivonem Wodehyrst et Waldehyrst cum contigerit ipsum decedere melius averium domus praeter equum habebit Et si mulier decesserit vivente marito melius averium sibi remanebit et vicarius percipiet secundum Recipit etiam vicarius nomine decimae agnos porcellos aucas pullos et ova gallinarum lanam linum curtilagium denarium pro pullo utriusque sexus obolum pro vitulo et quolibet decimo die Dominica die non computata decimam lactis de qualibet caruca juncta inter Pascha et Pentecosten unum denarium qui dicitur Ploualmes recipit apud Sanctum Ivonem et pro singulis capitibus junctis eodem tempore in carucis apud Waldehyrst et Wodehyrst unum panem cujus collectionis medietas remanet vicario et alia medietas pro voluntate parochianorum erogatur pauperibus De qualibet etiam domo astrum habente ad luminare ecclesiae recipit unum obolum ad Pascha De liberis decedentibus recipit equum et de manentibus in vico pontis respicitur ecclesia pro voluntate propria decedentis de pannis bladis et hujusmodi et non de averiis De quolibet etiam uxorato habente ad Ad Vincula Sancti Petri unum averium de pretio triginta denariorum colligit vicarius unum denarium ad opus Sancti Petri A viro etiam sine sponsa et vidua obolum Pro decimis etiam totius dominicae Abbatis percipit prior quatuor acras frumenti et quatuor avenae in culturis post fimicium ex liberatione servientis et mensuratione praepositi Vicarius etiam habet communam cum villata et non cum Abbate Dominia Abbatis consistunt in pluribus culturis sic nominatis videlicet Nyenneerdes juxta curiam Abbatis Berydole Waterdone major Waterdone minor Fulburne Brantesdone Kadeswelle Wondebroc Furlange Herdeswichille Occlefurlange Duderwich apud Hyrst Ourebrache Nethebrache Ellicl juxta Wykam Brocfurlange Northlonge super le Howe sunt octo furlongi quae quidem culturae coli possunt sufficienter cum tribus carucis propriis et consuetudine carucarum villae et duabus precariis carucis quae consuetudo ad valentiam trium carucarum aestimatur Prata vero dicto manerio adjacentia sunt haec Micheleholm in quo prior habet per annum quinquaginta sex rodas in latitudine et longitudo extenditur inter duas ripas et Galfridus de Wyntone habet in eodem prato tres acras ex liberatione cujusdam firmarii pro quinque solidis annuis et totum residuum illius prati remanet separale Abbati ad falcandum in quo post falcationem et fenum asportatum Prior et Johannes Ballard [habent] communam averiorum in carucis suis existentium si averia carucarum domini Abbatis in eodem prato existant pascentia Et Melnedichholm Bretmede Litlegore Beritdole Gore justa pratum de Brouthone Hyrstes Revesgore dimidia acra in Thornhege dimidia acra in Honnymede Abbati separalis quae possunt semel in anno falcari in quibus post falcationem et feni asportationem omnes tam liberi quam villani communicant cum averiis Est ibi quaedam pastura quae vocatur Foreholm in qua Prior et Johannes Ballard communicant cum stottis carucarum suarum stottis Abbatis et carectariis ibidem prius existentibus Ad dictum manerium pertinent duo bosci videlicet Hoccle Abbati separalis in quo nullus communicare debet nec aliquid de viridi vel sicco capere sine licentia In alio bosco communicant omnes cum averiis suis pascendis de Sancto Ivone Waldhyrst Wodehyrst Haliwelle Nidingworthe dominus Elyensis Episcopus et omnes sui tenentes de soca de Someresham et hac ratione dictus Episcopus et sui habent communam in dicto bosco quia Abbas Rameseyae et omnes sui tam liberi quam villani de praedictis villis et Wardeboys in omnibus boscis suis et pasturis in dicta soka existentibus usque ad pontem de Herwyche praeterquam in prato suo de Someresham tempore domini Hugonis Abbatis injuste incluso eodem modo communicant In quo bosco nullus potest quercum prosternere nec aliquid de viridi vel sicco capere sine licentia et liberatione servientis Abbatis De stauro potest manerium sustinere triginta vaccas cum exitu earundem et duos tauros liberos quadringentas bidentes et centum porcos cum duobus verris liberis et bidentes extraneorum et eorum qui terram non habent in vico pontis jacere debent in falda Abbatis et non alibi In villa Sancti Ivonis sunt res hydae et dimidia virgata terrae in villenagio in Waldhyrst duae hydae et in Wodehyrst quatuor hydae et quatuor virgatae terrae in villenagio Quinque etiam virgatae faciunt hydam et sexdecim acrae faciunt virgatam In Waldhyrst sunt duae et Quatuor virgatae quas liberi tenent et in Wodehyrst sunt tres hydae liberae de quibus Johannes Mowyn tenet duas hydas in Waldhyrst in dominico et homagio pro quibus facit homagium Abbati sectam curiae de Brouthone auxilium vicecomitis hydagium servitium forinsecum sicut alii liberi de abbatia wodehac pontagium Et ipse et omnes sui tenentes coram senescallo domini Abbatis veniunt semel in anno ad visum franciplegii ibidem judicium et misericordiam secundum quod deliquerunt recepturi et unus de homagio ipsius respondeat in omnibus cum villata coram justiciariis Item in comitatu qui sumptibus dicti homagii sustentabitur et dat per annum dicto manerio de Sancto Ivone quinque solidos et totum ejus homagium dat sex denarios pro chevagio ad visum franciplegii et nihilominus amerciamenta cum acciderint Communiam etiam herbagii habet cum averiis carucae suae in Occle si averia Abbatis in eodem bosco existant pascentia nec aliquid in bosco de Sancto Ivone de viridi vel sicco capere potest sine licentia et liberatione servientis Yvo de Hyrst tenet quatuor virgatas terrae in Woldehyrst pro quibus facit homagium Abbati sectam curiae de Broughtone hydagium auxilium vicecomitis pontagium wodehac forinsecum servitium sicut liberi in abbatia et ad visum franciplegii veniet Et sui tenentes singuli ipsorum dabunt obolum pro chevagio aliaque ad visum franciplegii spectantia facturi Dat per annum manerio de Sancto Ivone quinque solidos sex denarios Communicat cum Abbate in Occle cum averiis carucae suae si et animalia Abbatis ibidem pascantur et alio modo non In bosco de Sancto Ivone nihil de viridi vel sicco capiet sine licentia Willelmus Mowyn tenet unum mansum et unum pytel in Woldhyrst pro quibus date per annum eidem manerio quatuor denarios quod mesuagium cum pytel Hugo filius Samuelis vendidit uxori Willelmi Mowyn de cujus dono Willelmus filius ejus nunc est dictum mansum cum pytel possidet et de quodam residente in eodem manso recipit tanquam medius quinque solidos per annum et quicunque sit ille residens semper ad visum franciplegii veniet chevagium sicut caeteri pro se facturus Prior de Sancto Ivone tenet in Woldhyrst novemdecim acras in dominico et sex virgatas et dimidiam in homagio et omnes tenentes sui in eadem villa solebant participare cum villata in omnibus et venire ad visum franciplegii coram senescallo Abbatis quorum secta et participatio a tempore [ricardi] Scotti sine waranto subtrahuntur Colligunt etiam per se auxilium vicecomitis wardepeny pontagium wodehac quae solebant colligi per ballivum hundredi Abbatis de quibus colligendum et recipiendum praepositus prioris se intromittit Idem etiam tenet in Wodehyrst in homagio unam croftam et dimidiam virgatam terrae et de his qui terram istam tenent sicuti de illis de Woldhyrst dictus praepositus de omnibus servitiis forincecis debitis Abbati facit collectionem Idem prior tenet unum mansum ibidem appropriatum prioratui tempore Benedicti prioris quod unus virgatarius Abbatis solebat tenere de quo manso prior percipit annuatim tres solidos et qui residet in eodem manso respondet manerio de Sancto Ivone in duodecim denariis ad heusyre pro virgatario ad quem dictum mansum pertinet Idem etiam prior recipit sex denarios de Hugone de Berlyngehone et duos solidos de manso w[illelmi] Ulf cujus mansum augmentatur de duabus rodis de dominico Abbatis pro quibus idem Ricardus dat per annum manerio de Sancto Ivone sex denarios Et sciendum quod Hugo de Sulgrave quondam prior appropriavit manerio del Wyken[] tres dimidias acras ex cultura domini Abbatis quae appellatur Slyx et dimidiam acram terrae quatuor tenentium Abbatis in villenagio et de communa pasturae unam acram Plures etiam tenentes habet prior de Sancto Ivone in eadem qui in nullo respondent Abbati et de omnibus casibus infortunii in feodo suo emergentibus homagium Abbatis sine adminiculo illius feodi in expensis et vigiliis sustinet onus Berengarius le Moygne tenet unam hydam in homagio in Wodehyrst quae fuit Hervei Tesarde quam plures liberi de eodem Berengero modo tenent de qua hyda dominus Abbas homagium et sectam chevagium ad visum franciplegii cum villata solebat percipere modo vero omnes residentes in eadem hyda chevagium et alia servitia debita et consueta facere contradicunt Baldewinus de Stowe tenet unum mansum et duas virgatas et dimidiam et unum pratum apud Sanctum Ivonem pro quibus facit homagium Abbati et sectam curiae Broughtone hydagium auxilium vicecomitis pontagium wodehac et forinsecum servitium et date manerio de Sancto Ivone sex denarios pro prato Simon filius Adae tenet unam hydam terrae in dominico et homagio in Wodehyrst pro qua facit homagium Abbati sectam curiae de Broughtone et alia forinseca servitia sicut Baldewinus et habet in dominico unam virgatam et unum quarterium terrae et quinque acras extra hydam quarum custodiam cum redditu assiso libere tenentium usque ad legitimam aetatem dicti Symonis cum maritagio ejusdem dominus Ramesiensis Abbas Willelmo Noreys concessit Et siti sunt libere tenentes de eodem feodo scilicet Ricardus Ulf tenet duas virgatas terrae pro quibus date per annum custodi dicti Simonis duos solidos Hugo de Derlyngtone tenet unam virgatam pro qua date per annum sacristae Remesiae sex denarios et Johannes Hervey tenet duo quarteria terrae pro quibus date per annum octo denarios praedicto custodi Willelmus Norreys tenet mansum suum de dicto Johanne cum crofta et unam virgatam terrae quae fuit Bertholomaei de Ryptone pro qua respondet Beringario le Moygne ratione cujusdam heredis Willelmi de Bello Manso in custodia dicti Berengeri existentis Tenet etiam quindecim acras de herede Johannis Mariscalli pro quibus Ricardus filius Philippi de Ryptone tenet decem acras de assarto concesso Johanni Marescallo Johannes Gernoun tenet unam virgatam terrae in Wodehyrst quam Hugo Gene quondam tenuit pro dare solebat tres solidos per annum et arare tres selliones et quamdam partem panis et unum vervecem ad sythalim et tallagium cum villata quae servitia a tempore Walteri de Stivecle huc usque remittuntur pro qua terra Nicholaus qui nunc eam tenet facit homagium Abbati et sectam curae de Broughtone et hundredi et halymod de Sancto Ivone et coram senescallo ad visum franciplegii venit dat hydagium pontagium auxilium vicecomitis wodehac wardepeny et manerio novem denarios pro quodam prato apud Sanctum Ivonem Johannes Ballard tenet mansum suum in villa de Sancto Ivone juxta portam prioratus pro quo date infirmario Ramesiae viginti solidos per annum et locat tempore nundinarum frontes et arreragia domorum suarum in eodem manso existentium Habet etiam unum mesuagium in Madecroft quod fuit Johannis de Berlingtone pro quo dat duodecim denarios manerio de Sancto Ivone et sustinet frontem ad opus domini abbatis Et ad fenum levandum mittet unum hominem et ad primam precariam autumni Pro quo etiam dat talliagium pannagium et caetera servitia cum illis qui tenent mesuagia in vico pontis Tenet etiam unam virgatam terrae quae quondam fuit Estmundi ad Pontem pro qua facit homagium illud sectam curae de Brouthone hydagium et alii servitia forinseca Et dat eidem manerio quatuor solidos per annum Idem etiam tenet duas cotlandas quas duo villani prius tenebant in villenagio postmodum per eundem G in libertatem conversas pro quibus dat manerio sex solidos per annum Idem etiam tenet unam cotlandam quae fuit Aspelonis de Haliwelle pro qua dat manerio tres solidos per annum Idem etiam Johannes tenet dimidiam virgatam terrae quae quondam fuit Willelmi Heredis de Nidingworthe pro qua dat per annum eidem manerio duos solidos Rogerus le Fauconer tenet de domino Rege pro serjancia tres virgatas et unam cotlandam cum mesuagio suo Idem Rogerus tenet de domino Abbate quamdam partem prati in magna ripa et quondam fossato circumdatam pro quo prato dat manerio sex solidos octo denarios per annum Idem etiam tenet duo mesuagia in vico quae fuerunt Fulconis Moppel Frontes et arreragia dictorum mesuagiorum pro voluntate sua locat tempore nundinarum Willelmus le Heyr tenet dimidiam virgatam terrae pro qua facit homagium abbati sectam curiae de Brougthone et alia servitia forinseca sicut caeteri et dat manerio per annum duos solidos Ricardus ad Grenam tenet unam virgatam terrae pro qua dat ad heusyre per annum duodecim denarios scilicet ad festum Sancti Andreae sex denarios et ad festum Sancti Benedicti sex denarios et pro auxilio vicecomitis et hundr[] ad festum Sancti Martini duos denarios et ad Annunciationem obolum et ad festum Sancti Johannis unum denarium et tres quadrantes et ad Assumptionem obolum Dat ad Natale unam gallinam et unum bussellum frumenti quod appellatur benesed et unam ringam avenae ad Natale pro foddercorne et tres quadrantes in Quadragesima ad fissilver et viginti ova ad Pascha Dat etiam talliagium hydagium pontagium pannagium auxilium vicecomitis merchef heryetum gersumam et wodehac pro porco dat pannagium si de pretio duorum solidorum ad minus duos denarios pro porco dimidii anni obolum pro porcello nihil pro sue porcellos habente unum denarium et sic dat pro porcis suis quolibet anno licet ad astrum suum eos pascat sive copia glandis fuerit sive non Ad vineam etiam colendam de Rameseia semel in anno per unum diem inveniet unum hominem laborantem ita quod post solis occasum domi redeat vel magistro vineae pro opere illius diei dabit unum denariorum tam pro homine misso in vinea quam pro denario dato de uno opere A festo etiam Sancti Michaelis usque ad Pentecosten una septimana operabitur per quatuor dies et die quinta arabit In alia septimana per duos dies et tertia die arabit a Pentecoste usque ad festum Sancti Michaelis qualibet septimana continue per quatuor dies operabitur et quinta die arabit si necesse fuerit nisi dies festivus hoc impediat quem diem non reddet Si operari debeat ad tascum flagellabit viginti quatuor garbas frumenti aut siliginis et triginta garbas ordei fabarum aut avenae pro uno opere colliget in bosco et portabit unum fasciculum virgarum ad curiam aut unum fasciculum spinarum et si exinde clausturam faciat erit quietus ab opere si fasciculum sit magnum et si exile fuerit iterum ad boscum ibit et aliud portabit claudet etiam ad tascum in campis juxta boscum unam rodam et dimidiam in campis de Waddone vel wodebroc duas rodas in aliis campis adjacentibus villae Sancti Ivonis propinquius unam rodam et dimidiam ad quas etiam clausturas faciendas spinas colliget et portabit In plana etiam terra fossabit unam rodam longitundinis sexdecim pedum latitudinis in summo quinque pedum et in fundo duorum pedum et profunditatis duorum spadegrafes et amplius et in veteri fossato duas rodas ejusdem longitudinis et profunditatis unius spadegrafe et latera illius fossati bene mundabit quod dictum fossatum latitudinem prius habitam ad placitum servientis aut praepositi obtineat Colliget tria fascicula virgarum et mundabit quae carecta Abbatis ad curiam debent cariari Sparget fimum unius sellionis herciabit etiam quolibet tempore seminis cum hercia qua terram propriam herciat a mane usque ad solis occasum sine aliquo intervallo Scarlabit etiam a mane usque ad vesperam parvo spatio comestionis mediante falcabit etiam a mane usque ad vesperam cum uno homine potente qui comestionem ad horam nonam accipiet statim post prandium ad pratum falcandum reversurus et ad vesperam habebit unum fasciculum herbae quantum levare potest super hastam falcis suae ita quod falx ejus non frangatur neque terram tangat et si frangatur vel terram tangat herbam amittit Falcabit etiam dimidiam acram prati in Benemede et adunabit pro opere unius diei et ipse et participes sui tam de Sancto Ivone quam de Wodehyrst et Waldehyrst habebunt unam acram prati mensuratam propinquorem prioratui quae appellatur Sythaker In qualibet etiam septimana anni praeter tredecim dies Natalis Domini arabit unam sellionem cum quot capitibus habet in caruca et praeter aruram illam ad semen frumenti arabit unam sellionem pro lovebone quae arura computabitur ei pro uno opere eodem modo faciet in omnibus Ad semen avenae veniet etiam ad omnes precarias carucarum sicut junitur et dominus ipsum pascet Ad primam precariam autumni inveniet quatuor homines operantes quorum duo homines tres panes habebunt cervisiam carnem recentem et unam lescam casei Et si ista precaria ob maturitatem temporis capiatur ante Gulam Augusti quod aliquando accidit in crastino illius precariae operabitur cum uno homine in recompensatione prandii precariae praecedentis sine cibo et si post Gulam Augusti eadem capiatur precaria inveniet duos homines operantes eodem modo quo prius Ad secundam etiam precariam inveniet tres homines ad quam duo homines tres panes sicuti ad primam habebunt et sex allecia caseum et aquam et in crastino ejusdem precariae inveniet unum hominem pro opere sibi assignato et si necesse fuerit tertiam habere preacariam operabitur cum uno homine sine cibo quod opus sibi allocabitur pro opere falcabit stipulam aut colliget quotiens sibi praecipiatur per totum diem pro opere unius diei parvo spatio comestionis mediante Associato etiam sibi uno virgatario cariabit cum una carecta per totum diem in autumno cum duobus hominibus et duobus equis parvo spatio comestionis interveniente quod cariagium tantummodo allocabitur eis pro uno opere Et si hoc fiat ante Gulam Augusti in crastino illius diei erit quietus ab omni opere et post quodcunque opus sibi praecipiatur a ballivo sequenti die cum uno homine operabitur Inveniet etiam ipse et unus virgatarius unam carrectam cum duobus hominibus et duobus equis ad cariandum fenum apud Rameseyam qui habebunt ibidem unum panem militis et cervisiam nec illud cariagium eis allocabitur Colliget etiam unam calligatam nucum si nuces fuerint abundantes in bosco de Sancti Ivone pro uno opere nisi illa collectio facta fuerit die Sancti Johannis tantum etiam si per diem fieret dominicam vel alium diem festivum faciet averagium ad voluntatem domini quacunque die voluerit in comitatu et extra et ipse et alius virgatarius sibi junctus facient averagium extra comitatum quod quidem averagium in comitatu nec extra eis allocabitur non pro opere summagium vero cujuslibet averagii erit una ringa frumenti aut sex busselli hordei vel avenae Ducet unam ringam frumenti ad molendinum de Houcthone quam unus cottarius de Sancto Ivone custodiet salvo quousque illud frumentum redactum fuerit in farinam quam postmodum idem Ricardus ibidem recipiet et ducet apud Rameseyam Et si illud cariagium fiat per diem suum operabilem aliud opus ab ipso eodem die non exigetur et si fiat ad diem Dominicam non allocabitur pro opere Ipse etiam et unus virgatarius ducent unam pens[am] casei vel baconis et habebunt pro quolibet pondere baconis vel casei unum panem et cervisiam apud Rameseiam die Caenae et die Martis in hebdomada Paschae Colliget virgas et deferet apud Sanctum Ivonem de quibus faciet pro uno opere unam cleyam longitudinis novem pedum vel claudet unum parietem in medio seldarum pro duobus operibus quotiens etiam vigilaverit in feria vel alio tempore ad latrones custodiendos quietus ab opere erit in crastino illius noctis Si contingat eitam ipsum aegrotare toto tempore suae aegritudinis usque ad exitum anni et unius diei de omnibus operibus praeterquam de arura erit quietus et si ulterius duret sibi infirmitas faciet deinceps quae ad terram suam pertinent Si vero decedat ante uxorem suam relicta ipsius dabit pro herietto quinque solidos pro quibus erit quieta ab omni opere per triginta dies Et si contingat ipsum morte inopinata absque testamento decedere saysinam domorum et catallarum suorum dominis habebit de quibus pro voluntate disponet et in quibus domibus relicta ipsius non potest ingredi neque morari nisi de assensu domini et voluntate Die vero quo arat super terram domini non debet namiari per averia sua existentia eodem die in caruca sua sed illa districtio prorogari debet usque in crastinum Thomas ad Grenam tenet unam virgatam terrae et facit in omnibus sicut praedictus Ricardus Robertus le Blount tenet unam virgatam et facit in omnibus sicut praedictus Ricardus Nicholaus filius Hugonis tenet unam virgatam terrae et facit in omnibus sicut praedictus Ricardus Galfridus Haliday tenet unam virgatam terrae et facit in omnibus sicut praedictus Ricardus Radulphus de Venela tenet unam virgatam terrae et facit in omnibus sicut praedictus Ricardus dat etiam duo altilia die Circumcisionis ad cibum domini Rogerus Scothe tenet unam virgatam terrae et facit in omnibus sicut praedictus Ricardus dat etiam sex denarios et duo altilia ad cibum domini et dat uxori J Scoth sex denarios Radulphus Gere tenet unam virgatam terrae et facit in omnibus sicut praedictus Ricardus dat etiam ad cibum domini duo altilia Rogerus Yrenfot tenet unam virgatam terrae et facit in omnibus sicut praedictus Ricardus dat etiam pro forelanda in curia sua duodecim denarios Johannes Tyrleslon tenet unam virgatam et facit in omnibus sicut praedictus Ricardus dat etiam ad cibum domini duo altilia Excheman et Henricus Wyngar tenent unam virgatam et faciunt sicut praedictus Ricardus Willelmus le Futer et Willelmus Sibethorp tenent unam virgatam et faciunt sicut praedictus Ricardus Stephanus ad Hostium et Agnes ad Grenam tene[n]t unam virgatam et faciunt sicut praedictus Ricardus Cristiana ad Grenam Radulphus Touche et Alicia Scot tenent unam virgatam et faciunt sicut praedictus Ricardus Johannes Peger [et] Ricardus Fedegrom tenet unam virgatam et faciunt sicut praedictus Ricardus Robertus filius Fabri et Reginaldus Berte tenent unam virgatam et faciunt et caetera Et sustinent tres frontes in nundinis ad opus Abbatis Johannes et Robertus le Palmere tenent unam virgatam sicut praedictus Ricardus et Johannes sustinet unam frontem tempore feriae ad opus Abbatis sed Robertus non dat heusyre sicut Ricardus quia non habet croftam pertinentem mesuagio suo Idem etiam Robertus tenet unam croftam pro qua dat per annum duos solidos et duo altilia et inveniet unum hominem operantem per unum diem in holmo et unum hominem ad primam precariam in autumno Ricardus ad Ecclesiam et Radulphus Kesyl tenet unam virgatam sicut praedictus Ricardus et dictus Ricardus ad Ecclesiam dat per annum octodecim denarios et duo altilia pro mesuagio suo in quo habitat et unum hominem per unum diem operantem in holmo et unum hominem ad primam precariam autumni
Source Fulltext: Cartularium monasterii de Rameseia. W. H. Hart and P. A. Lyons. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 79. Kraus. Nendeln. 1965.

Comment

Date: Feast Regnal
Editions
  • Cartularium monasterii de Rameseia. W. H. Hart and P. A. Lyons. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 79. Kraus. Nendeln. 1965.
Places
  • conventus Ramesyae
Persons
  • Ballard, Johannes
  • Bello Manso, Willelmus de
  • Benedictus, prior
  • Berlingtone, Johannes de
  • Berlynghone, Hugo de
  • Berte, Reginaldus
  • Blount, Robertus le
  • Derlyngtone, Hugo de
  • Fauconer, Rogerus le
  • Fedegrom, Ricardus
  • Futer, Willelmus le
  • G.
  • Gene, Hugo
  • Gere, Radulphus
  • Gernoun, Johannes
  • Grenam, Agnes ad
  • Grenam, Cristiana ad
  • Grenam, Ricardus ad
  • Grenam, Thomas ad
  • Haliday, Galfridus
  • Haliwelle, Aspelo de
  • Hervey, Johannes
  • Heyr, Willelmus le
  • Hostium, Stephanus ad
  • Hugo, dominus, abbas Rameseyae
  • Hugo, filius Samuelis
  • Hyrst, Yvo de
  • Johannes
  • Kesyl, Radulphus
  • Mariscallus, Johannes
  • Mowyn, Johannes
  • Mowyn, Willelmus
  • Moygne, Berengarius le
  • Nicholaus
  • Nicholaus, filius Hugonis
  • Noreys, Willelmus
  • Palemere, Robertus le
  • Palmere, Johannes le
  • Palmere, Robertus
  • Peger, Johannes
  • Ricardus
  • Ricardus, filius Philippi de Ryptone
  • Robertus, filius Fabri
  • Robertus, filius Richemanni
  • Ryptone, Bertholomaeus de
  • Scot, Alicia
  • Scoth, J., uxor Rogeri Scothe
  • Scothe, Rogerus
  • Scottus, Ricardus
  • Sibethorp, Willelmus
  • Simon, filius Adae
  • Stivecle, Walterus de
  • Stowe, Baldewinus de
  • Sulgrave, Hugo de, quondam prior
  • Tesarde, Herveus
  • Touche, Radulphus
  • Tyrleslon, Johannes
  • Ulf, Ricardus
  • Ulf, Willelmus
  • Venela, Radulphus de
  • Willelmus, filius Willelmi Mowyn
  • Willelmus, heres de Nidingworthe
  • Wyngar, Henricus
  • Wyntone, Galfridus de
  • Yrenfot, Rogerus
  • dominus rex
  • uxor Willelmi Mowyn
Keywords
  • General: 
    • Inquest
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.