useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00420691
Signature: 00420691
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1291-11-20, COVENTRY, WARWICKSHIRE (ENGLAND)
(Agreement, Settlement, COVENTRY, WARWICKSHIRE (ENGLAND)) Givers: Nicholas Maunsel, dyer Receivers: Richard Oysel
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00420691
 
x
Noverint universi hoc presens scriptum visuri vel audituri quod cum mota fuit contentio inter Ricardum Oysel de Coventr[] et Aliciam uxorem suam ex parte una et Nicholaum Maunsel tinctorem et Margeriam uxorem ejus de eadem ex parte altera de pariete domus predictorum Nicholai et Margerie in foro de Coventr []juxta furnum eorundem Ricardi et Alicie quem quidem parietem dicti Ricardus et Alicia dicunt esse constructum propinquius furno eorum quam debuit illa contentio communibus amicis intervenientibus quievit in hac forma videlicet quod predicti Nicholaus et Margeria dabunt prefatis Ricardo et Alicie premanibus duos solidos argenti et ipsi prefati Ricardus et Alicia concedunt pro se et heredibus suis dictis Nicholao et Margerie quod predictus paries eorum in pace remanebit inperpetuum sicut modo constructus est sine aliquo impedimento predictorum Ricardi et Alicie aut heredum eorum vel assignatorum Et si forte contingat quod absit quod prefati Ricardus et Alicia aut heredes eorum in posterum aliquo tempore istam concessionem supradictam contradicere voluerint vel impedire aliquo modo concedunt pro se et heredibus eorum quod dabunt fabrice magni monasterii de Coventr[] de bonis suis dimidiam marcam argenti nomine pene et etiam fabrice magni monasterii de Lich[] aliam dimidiam marcam nomine pene ad quam solutionem plenarie faciendam si necesse fuerit compellantur per censuram ecclesiasticam scilicet per suspensionem et excommunicationem de die in diem per officialem domini archidiaconi Coventr[] qui pro tempore fuerit seu per decanum Coventr[] Et ut ista concessio firma et stabilis permaneat inperpetuum partes predicte huic scripto sigilla sua alternatim apposuerunt Hiis testibus Henrico Pistore tunc ballivo Roberto de Chiltone Thoma le Moubrai Johanne Thole Henrico de Hynkele Roberto Aleyn Hugone de Oxonia et aliis Datum apud Coventr[] in festo sancti Eadmundi regis et martiris anno regni regis Eadwardi nonodecimo
Source Fulltext: The Early Records of Medieval Coventry. P. R.Cross. Records of Social and Economic History, New Series 11. British Academy. Oxford University Press. London. 1986.

Comment

Date: Feast Regnal
Editions
  • The Early Records of Medieval Coventry. P. R.Cross. Records of Social and Economic History, New Series 11. British Academy. Oxford University Press. London. 1986.
Places
  • Coventr[], prioratus
  • Lich[], monasterium
Persons
  • Aleyn, Robertus
  • Alicia, uxor Ricardi
  • Chiltone, Robertus de
  • Coventr[], Ricardus Oysel de
  • Hynkele, Henricus de
  • Margeria, uxor Nicholai
  • Maunsel, Nicholaus, tinctor
  • Pistor, Henricus, ballivus
  • Thole, Johannes
  • le Moubrai, Thomas
Keywords
  • General: 
    • Agreement
    • Settlement
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.