useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00430160
Signature: 00430160
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1267-09-23, SHREWSBURY, SHROPSHIRE (ENGLAND)
(Agreement, Settlement, ) Givers: Burgesses of Shrewsbury Receivers: Shrewsbury Abbey
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00430160
 
x
Cum inter religiosos viros Abbatem et conventum sancti Petri Salopesberie ex una parte et communitatem burgensium ville Salopesberie ex altera motum esset placitum in curia domini regis de quibusdam molendinis per predictos burgenses in eadem villa et extra levatis contra cartas et libertates predictorum Abbatis et conventus a diversis regibus et magnatibus Anglie eisdem concessas secundum quod in cartis ipsis plenius continetur tandem mediantibus amicis omnibus coram domino rege et eius consilio videlicet domino Waltero de Merton[] Magistro Godefrido Giffard[] tunc cancellario domini regis Magistro Johanne de Chyshull[] Dominis Roberto Walerand[] Johanne de la Linde Roberto Aguyllon[] et aliis magnatibus tunc apud Salopesberiam existentibus videlicet die veneris proxima ante festum sancti michaelis Anno domini mcc sexagesimo septimo Regni vero eiusdem domini regis quinquagesimo primo terminatum est placitum predictum et contentiones et discordie occasione eiusdem placiti inter partes mote amicabiliter conquieverunt in hunc modum videlicet quod cum dicti burgenses tria molendina ad equos et unum ad ventum infra muros dicte ville et tria molendina ad equos in suburbio eiusdem ville levassent tam iidem burgenses quam predicti Abbas et conventus pro se et heredibus ac successoribus suis concesserunt quod predicta molendina tria in suburbio levata dicto prosternantur et imperpetuum prostrata remaneant et quod predicta quatuor molendina infra muros predictos existentia in locis in quibus nunc sunt imperpetuum remaneant vel ad loca competenciora in eadem villa de communi assensu partium predicarum sumptibus communibus transferantur leventur et sustententur Ita quod ipsa quatuor molendina secundum statum in quo nunc sunt per duodecim probos et legales homines iuratos neutri parti suspectos fideliter apprecipientur et quod dicti Abbas et conventus medietatem illius precii dictis burgensibus fundant si molendina ipsa ibidem debeant remanere si autem alibi consensu communi de communibus sumptibus utriusque partis leventur et sustententur Omnes vero exitus et proventus ipsorum quatuor molendinorum inter partes predictas equalibus portionibus sine contentione dividantur et ipsa molendina et molendinarii et alii ministri in ipsis molendinis communi consensu constituti sumptibus communibus utriusque partis sustententur Preterea de communi consilio et consensu tam predictorum Abbatis et conventus quam burgensium predictorum provisum est et consensum quod duo molendina aquaria per aquam sabrine currencia circa villam salopesberie una cum stagnis eorumdem sumptibus communibus construantur et sustententur ubi utraque pars ad commune commodum magis viderit expedire Ita quod omnes exitus et perventus istorum molendinorum sicut et aliorum quatuor antedictorum[] equaliter inter partes dividantur et quod nulla captura piscium occasione dictorum molendinorum in aqua predicta excerceatur salva tum predictis burgensibus et eorum heredibus antiqua et consueta piscatione sua In omnibus autem predictis molendinis constituantur molendinarii et alii ministri tot ex parte predictorum Abbatis et conventus et eorum successorum[] quot ex parte predictorum burgensium et heredum suorum Ita quod de communi consensu utriusque partis sustententur vel amoveantur et alii loco ipsorum substituantur si vero omnia molendina predicta una cum molendinis predictorum Abbatis et conventus in suburbio constrictis ad molturam dicte ville non sufficiant et plura molendina de consensu communi voluerint levare tunc tam de sumptibus quam de emolumentis eorumdem molendinorum per omnia fiat inter partes sicut de aliis molendinis communibus predictum est Nullus vero de hominibus Salopesburie impediet aliquem quominus ad communia molendina predicta et ad molendina predictorum Abbatis et conventus in suburbio et alibi pro voluntate sua propria libera possit ire et ad ea molere In cuius rei testimonium presenti scripto in modum Cyrographi confecto partes alternatim sigilla sua apposuerunt
Source Fulltext: Cartulary of Shrewsbury Abbey. Una Rees. National Library of Wales. Aberystwyth. 1975.

Comment

Date: A.D. Feast
Editions
  • Cartulary of Shrewsbury Abbey. Una Rees. National Library of Wales. Aberystwyth. 1975.
Places
  • SHREWSBURY, SHROPSHIRE (ENGLAND)
     
    Keywords
    • General: 
      • Agreement
      • Settlement
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.