useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00443106
Signature: 00443106
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1152-00-00]
(Confirmation, ) Givers: Theobald (Archbishop of Canterbury Cathedral) Receivers: Ely Cathedral Priory
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00443106
 
x
Theodbaldus Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus Anglorum primas et apostolice sedis legatus universis ecclesie sancte filiis salutem Causam que nitebatur inter monachos Elyenses et Willelmum de Laventuna archidiaconem super ecclesias de Hauechestuna et Neutona interveniente transactione diffinitam sicut carta monacorum eam diffinitam esse testatur ratam habemus et confirmamus salvo redditu annuo monachorum quem idem archidiaconus eis solvet singulis annis videlicet x solidos annuos Causas quoque aliarum ecclesiarum videlicet de Meldeburna quam Philippus de Maisi tenet qui annuatim eis marcam argenti solvet de Lakingehyda et de Hundeleia unde Wluuardus reddet annuatim v solidos excepta tertia garba de Lakingehyda et duabus de Undeleia quas monachi retinent in manu sua interveniente compositione diffinivimus ita ut predicti in vita sua tenebunt nomine monachorum et post eorum decessum redibunt in usus monachorum De capella etiam de Stunteneia reddet annuatim Ioseph xii solidos ad iiii terminos Post discessum ipsius Ioseph redibit supradicta capella ad luminaria ecclesie Elyensis Hoc namque ante nos similiter diffinitum est Compositionem quoque factam inter ipsos monachos et Nicholaum capellanum de Winthewrtha sicut carta fratris nostri Nigelli Elyensis episcopi eam factam esse testatur ratam habemus et confirmamus Test[] Thoma de Lund[] et Philippus cancellarius et Willelm[] de Ver et Petr[] scrib[] Valete Apud Thenham
Source Fulltext: Liber Eliensis. E. O. Blake. Camden Third Series, V.92. Offices of the Royal Historical Society. London. 1962.

Comment

Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00443106
Editions
  • Liber Eliensis. E. O. Blake. Camden Third Series, V.92. Offices of the Royal Historical Society. London. 1962.
Persons
  • Ioseph
  • Laventuna, Willelmus de, archidiaconus super ecclesias de Hauechestuna et Neutona
  • Lund[], Thomas de
  • Maisi, Philippus de
  • Nicholaus, capellanus de Winthewrtha
  • Nigellus, episcopus Elyensis
  • Petr[us], scrib[a]
  • Philippus, cancellarius
  • Theobaldus, archiepiscopus Cantuariensis, primas Anglorum, legatus apostolice sedis et universi ecclesie sancte filiis
  • Ver, Willelm[us] de
  • Wluuardus
Keywords
  • General: 
    • Confirmation
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.