useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00461192
Signature: 00461192
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1307-00-00
Willelmus Grenfield. Ordinatio de residentia Canonicorum; viz. xij septimanis. (Mandate, ) Givers: WILLIAM (ARCHBISHOP of YORK CATHEDRAL) Receivers: BEVERLEY MINSTER (BEVERLEY MINSTER - ST. JOHN EV. COLLEGIATE CHURCH)others
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00461192
 
x
Omnibus Sanctae Matris Ecclesiae filiis ad quorum notitiam pervenerit haec scriptura Willelmus permissione divina Eboracensis Archiepiscopus Angliae primas Salutem in eo qui est vera salus Inter alia quae multiplici pastoralis officii solicitudini sunt annexa illae non segniter pulsare debent animum praesidentis ut quatenus in offensa justitiae ratio permiserit aequitatis indempnitati prospiciat subditorum Nuper siquidem ex officii nostri debito visitantibus nobis personaliter ecclesiam nostram Beverlacensem ex insinuatione Canonicorum dictae ecclesiae tunc praesentium inter cetera comperimus quod nonnulli ejusdem ecclesiae canonici tempore bonae memoriae Johannis praedecessoris nostri nedum per processus varios compulsi verum etiam certa promissione de augendis cotidianis distributionibus eorundem per annexionem alicujus ecclesiae estimationis ad minus sexaginta marcarum per eundem praedecessorem nostrum amicabiliter allecti fuerant et inducti ad consentiendum in quamdam certam formam residentiae in dicta ecclesia personaliter annis singulis faciendae Quia memoratus praedecessor noster id quod pia intentione promiserat morte praeventus minime adimplevit dictae ecclesiae Canonici praeter ea quae extrinsecus occurrunt onera multa et varia temporum malitia succrescente praefatam residentiae formam onerosam sibi sentientes quamplurimum et damnosam nobis cum devota instantia supplicarunt ut eandem auctoritate nostrae ordinariae potestatis moderari in plerisque suis articulis dignaremur Nos igitur super praemissis deliberatione habita diligenti multis ac variis circumstantiis aequitatis liberamine ponderatis convocatione Canonicorum ejusdem ecclesiae specialiter ad hoc facta de consensu unanimi et expresso Canonicorum ejusdem ecclesiae super eorundem residentia personali in praedicta Beverlacensi ecclesia de cetero facienda in forma quae sequitur statuendum duximus et etiam ordinandum In primis statuimus ac statuendo determinamus diffinimus et etiam ordinamus quod septem primi Canonici in quorum numero ecclesia nostra Beverlacensis fundata esse dinoscitur ab antiquo in futuris perpetuo temporibus per duodecim septimanas ad minus continue vel interpollate in praefata ecclesia juxta modum minoris residentiae in nostra ecclesia Eboracensi observatum annis singulis residentiam faciant personalem quibus cum hujusmodi residentiam eos vel saltem eorum aliquos facere contigerit pro cotidianis distributionibus unam medietatem omnium oblationum de magno altari ecclesiae ejusdem provenientium et integre omnes alias oblationes ac cetera alia quaecumque emolumenta quae ipsi Beverlacensi ecclesiae quolibet modo obvenire vel accrescere ad communam contigerit in futurum juxta ipsorum canonicorum dispositionem providam colligenda ac etiam distribuenda perpetuo assignamus Ceterum portionem illam singularum prebendarum quae corrodium de Bederna percipiendum communiter appellatur cum a primaeva fundatione Beverlacensis ecclesiae de corporibus extiterit praebendarum quin potius in ipso corrodio corpus praebendae fundatum esse principaliter videatur prout ex praebenda Archiepiscopali in praedicta ecclesia cujus corpus in eo solo consistit corrodio satis liquet singulis septem praebendis antedictis ex nunc omnino redintegrari volumus et adjungi forma residentiae per nostrum praedecessorem ordinata in praemissis nullatenus obsistente ita ut singuli canonici dictarum praebendarum de cetero singula corrodia ad praebendas suas spectantia tam absentes integraliter percipiant quam praesentes ne statutum concilii Turonensis videamur offendere quod simpliciter praebendarum inhibet sectionem Illi autem praebendae quae in praedicta ecclesia nominatur octava et de alia medietate oblationum magni altaris praedicti dudum post dictarum septem praebendarum institutionem ut dicitur ordinata corrodium ad ipsam pertinens uniri volumus et adjungi propter expressam superius dicti concilii rationem sed canonicum et praebendarium ipsius aut successores suos quoscunque in eadem de illis quae cotidianae distributiones usibus superius assignantur etiam si personaliter resideant nullam omnino volumus portionem Ut igitur praesens nostra ordinatio futuris perpetuis temporibus rata firma et stabilis perseveret ipsam praesenti paginae seriatim duximus inserendam ac nostri et communis Capituli Beverlacensis sigillorum munimine roborandam Actis et datis per nos Willelmum Archiepiscopum praedictum apud Thorp juxta Eboracum xv Kalendas Maii anno gratiae millesimo ccc septimo et Pontificatus nostri anno secundo Et per nos Capitulum Beverlacense apud Beverlacum die Lunae proximo ante festum Sancti Dunstani Episcopi anno gratiae supradicto
Source Fulltext: Memorials of Beverley Minster. The Chapter Act Book of the Collegiate Church of St. John of Beverley, A.D. 1286-1347. A. F. Leach. Surtees Society, V.98. Surtees Society. Andrews & Co. London. 1897.

Comment

Date: A.D. Calendar Episcopal Feast
Editions
  • Memorials of Beverley Minster. The Chapter Act Book of the Collegiate Church of St. John of Beverley, A.D. 1286-1347. A. F. Leach. Surtees Society, V.98. Surtees Society. Andrews & Co. London. 1897.
Persons
  • Iohannes
  • Willelmus, Arachiepiscopus Eboracensis, primas Angliae
Keywords
  • General: 
    • Mandate
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.