useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00461237
Signature: 00461237
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1309-05-20
Admissio Domini Willelmi de Melton in Canonicum. (Admission, ) Givers: BEVERLEY MINSTER (BEVERLEY MINSTER - ST. JOHN EV. COLLEGIATE CHURCH) Receivers: WILLIAM DE MELTON (CANON of BEVERLEY MINSTER - ST. JOHN EV. COLLEGIATE CHURCH)others
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00461237
 
x
Tertio decimo Kalendas Junii anno Domini m ccc nono Willelmus de Carliolo procurator venerabilis viri Willelmi de Melton concanonici nostri coram nobis in Capitulo nostro comparuit et mandatum Venerabilis Patris Domini Willelmi [etc.] nobis porrexit cujus tenor talis est Dilectis fili[i]s Capitulo nostro Beverlacensi Salutem gratiam et benedictionem Quia praebendam quae fuit Magistri Willelmi de Lincoln in ecclesia nostra Beverlacensi per resignationem ejusdem vacantem et ad nostram praesentationem spectantem dilecto filio Domino Willelmo de Melton clerico cum suis juribus et pertinentiis universis contulimus intuitu caritatis vobis mandamus quatinus ipsum vel procuratorem suum ejus nomine in corporalem possessionem dictae praebendae jurium et pertinentiarum ejusdem inducatis et defendatis inductum Facientes sibi de ipsius praebendae fructibus et proventibus integraliter responderi et circa personam ipsius quod vestrum est more solito ulterius exequentes Valete Datis London v Non[] Maii anno gratiae m ccc nono et pontificatus nostri anno quarto Dicto mandato lecto plenius et intellecto idem procurator ostendebat nobis ordinationem dicti Patris et Domini Walteri de Bedewind thesaurarii Eboracensis Domini Episcopi Wigornensis ipso in remotis agente vicarii generalis super permutatione praebendarum in ecclesiis Beverlacensi et Westburiensi quam Magister Willelmus de Lincoln dudum hujus ecclesiae canonicus et Dominus Willelmus de Melton praedictus adinvicem fecerunt prout per inspectionem dictae ordinationis cujus copiam habemus liquere poterit evidenter Lectoque procuratorio dicti Willelmi nos habito tractatu qui requiritur in hoc casu dictum Dominum Willelmum in persona dicti procuratoris et ipsum procuratorem nomine domini sui secundum vim formam et effectum dicti mandati duximus admittendum in canonicum et in fratrem ipsum Dominum Willelmum in persona dicti procuratoris et ipsum procuratorem nomine domini sui in temporalibus per panem et spiritualibus per librum investientes Cujus procuratori praestito in animam domini sui solito juramento stallum in choro per Camerarium nostrum fecimus assignari dictumque Willelmum in persona procuratoris sui et ipsum procuratorem nomine domini sui in possessionem dictae praebendae induci fecimus corporalem
Source Fulltext: Memorials of Beverley Minster. The Chapter Act Book of the Collegiate Church of St. John of Beverley, A.D. 1286-1347. A. F. Leach. Surtees Society, V.98. Surtees Society. Andrews & Co. London. 1897.

Comment

Date: A.D. Calendar
Editions
  • Memorials of Beverley Minster. The Chapter Act Book of the Collegiate Church of St. John of Beverley, A.D. 1286-1347. A. F. Leach. Surtees Society, V.98. Surtees Society. Andrews & Co. London. 1897.
Places
  • Capitulum
Persons
  • Bedewind, Walterus de, dominus, thesaurarius Eboracensis, episcopus Wigornensis
  • Carliolo, Willelmus de, procurator Willelmi de Melton concanonici
  • Lincoln, Willelmus de, magister, canonicus
  • Melton, Willelmus de, dominus, clericus
  • Willelmus, Dominus
Keywords
  • General: 
    • Admission
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.