useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00480200
Signature: 00480200
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1232-02-10, WESTMINSTER, MIDDLESEX (ENGLAND)
(Final Concord, CIRENCESTER, GLOUCESTERSHIRE (ENGLAND)) Givers: Hugh (Abbot of Cirencester Abbey) Receivers: Roger of Driffield
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00480200
 
x
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die s Hillarii in vnum mensem anno r r h[enrici] filii Johannis xvi coram Stephano de Segraue r[oberto] de Lex[] w[illelmo] de Ebor[] magistro Roberto de Schertl[] Radulfo de Norwic[] et Adam filio Willelmi justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus jnter Hugonem abbatem C petentem per fratrem Eustachium canonicum suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Rogerum de Driffeld tenentem de iiii acris terre cum pertinenciis jn C vnde placitum fuit inter eos in eadem curia sc quod predictus Rogerus recongnouit totam predictam terram cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de C Et pro hac recongnicione fine et concordia jdem abbas concessit predicto Rogero et Alicie filie Fulconis vxori ipsius Rogeri totam predictam terram cum pertinenciis habend et tenend eisdem Rogero et Alicie tota uita vtriusque eorum de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia predicta reddendo inde annuatim ii d ad Natale Domini pro omni seruicio jta tamen quod si predicta Alicia superuixerit ipsum Rogerum et se maritauerit alii tota predicta terra cum pertinenciis reuertetur ad predictum abbatem et successores suos et ad ecclesiam suam de C quiete inperpetuum Et post decessum vtriusque ipsorum Rogeri et Alicie predicta terra cum pertinenciis reuertetur ad ipsum abbatem et successores suos et ad ecclesiam predictam ipsum abbatem et successores suos et ad ecclesiam predictam quiete inperpetuum sicut predictum est
Source Fulltext: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire. C. D. Ross. Oxford University Press. London. 1964.

Comment

Date: Feast Regnal
Editions
  • The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire. C. D. Ross. Oxford University Press. London. 1964.
Places
  • C[], ecclesia de
Persons
  • Adam, filius Willelmi, justiciarius
  • Alicia, filia Fulconis, uxor Rogeri
  • Driffeld, Rogerus de
  • Ebor[], W[illelmus] de, justiciarius
  • Eustachius, frater, canonicus
  • H[enricus], filius Iohannis, rex
  • Hugo, abbas C[]
  • Lex[], R[obertus] de, justiciarius
  • Norwich[], Radulfus de, justiciarius
  • Schertl[], Robertus de, magister, justiciarius
  • Segraue, Stephanus de, justiciarius
Keywords
  • General: 
    • Final Concord
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.