useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00480208
Signature: 00480208
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1236-06-02, GLOUCESTER, GLOUCESTERSHIRE (ENGLAND)
(Final Concord, WIGGOLD, GLOUCESTERSHIRE (ENGLAND)) Givers: John Biset Receivers: Hugh (Abbot of Cirencester Abbey)
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00480208
 
x
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Glouc[] jn octabis sancte Trinitatis anno r r h[enrici] filii regis Johannis xx coram Willelmo de Ebor[] Willelmo de Insula Radulfo de Norwic[] Thurstano le Despensatore et Radulfo de Chandous justiciariis jtinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus jnter Johannem Biset querentem et Hugonem abbatem de C de hoc quod jdem abbas uexauit eundem Johannem et homines suos de C et de Wigewald contra libertates ipsius Johannis quas habet per cartas predecessorum domini regis et quibus libertatibus idem Johannes hucusque vsus est et vnde jdem Johannes questus fuit quod predictus abbas exigebat quod omnes homines ipsius Johannis de Wygewald faciant sectam bis in anno ad hundredum ipsius abbatis de C sc semel ad Hockedai et iterum ad festum s Martini et similiter quod homines ipsius Johannis de C facerent sectam ad curiam ipsius abbatis in C bis in anno ad faciendum visum de franco plegio ad eosdem terminos et quod jdem abbas haberet temptacionem ceruisie de hominibus ipsius Johannis in C ita quod si aliquis hominum predicti Johannis venderet ceruisiam contra assisam in C jdem abbas haberet inde emendas secundum consuetudinem eiusdem ville et vnde placitum fuit inter eos in eadem curia sc quod predictus abbas recongnouit et concessit pro se et successoribus suis quantum ad ipsos pertinet quod predicti homines de Wygwald decetero non facient aliquam sectam ad hundredum ipsius a de C set quod balliuus ipsius Johannis et heredum suorum qui pro tempore ibi fuerit eorum balliuus faciet sectam ad predictum hundredum pro hominibus illis bis in anno ad presentanda ibi placita corone que emerserint infra manerium illud sc semel ad Hockeday et iterum ad festum s Martini et non amplius jta quod occasione eiusdem presentacionis non amercietur ipse balliuus Et preterea omnes homines ipsius Johannis et heredum suorum de C facient sectam ad curiam ipsius abbatis et successorum suorum de C bis jn anno ad faciendum uisum de franco plegio sc semel ad Hockeday et jterum ad festum s Martini jta quod si aliquis hominum ipsius Johannis uel heredum suorum inciderint in misericordiam in curia ipsius abbatis jdem abbas et successores sui habebunt misericordiam suam racionabiliter sicut de aliis hominibus eiusdem uille Et si aliquis hominum ipsius Johannis uel heredum suorum de Wygewald arestatus fuerit pro aliquo delicto pro quo debeat imprisonari jdem abbas uel successores sui habebunt imprisonatum de eo quousque iudicetur in hundredo ipsius abbatis uel successorum suorum de C jta quod si tale fuerit judicium quod debeat uitam uel membrum perdere et fuerit ipsius Johannis uel heredum suorum residens in Wygewald vel C jdem Johannes et heredes sui habebunt catalla sua si ea prosecuti fuerint in eodem hundredo Et si aliquis captus fuerit in terris ipsius Johannis jn Wygewold uel C qui non fuerit homo ipsorum pro aliquo delicto pro quo debeat uitam uel membrum perdere et inde conuictus fuerit idem abbas et successores sui habebunt faciendam iusticiam de eo et catalla eius Et si forte aliquis hominum ipsius Johannis uel heredum suorum de C in aliquo deliquerint contra assisam panis et ceruisie uel aliquod aliud delictum commiserint in manerio de C a nona hora diei Dominice vsque ad noctem die Lune proximo sequentem jdem abbas et successores sui habebunt inde omnem iusticiam secundum consuetudinem eiusdem uille Et aliis diebus septimane habebunt jdem abbas de C et successores sui iusticiam de assisa panis et ceruisie et de omnibus aliis ad mercatum de C spectantibus jta quod si ipsi homines in aliquam misericordiam inciderint pro aliquo delicto jdem abbas et successores sui habebunt misericordiam illam absque impedimento ipsius Johannis uel heredum suorum Et pro hac recongnicione concessione fine et concordia jdem Johannis concessit pro se et heredibus suis quantum ad ipsos pertinet quod si aliquis hominum ipsius abbatis uel successorum suorum forisfecerit alicui de hominibus ipsius Johannis vel heredum suorum et querimonia inde facta fuerit jdem abbas et successores sui facient inde emendas jn curia sua saluis eidem Johanni et heredibus suis omnibus placitis et querelis que ad curiam baronis pertinent Et si aliquis hominum ipsius Johannis uel heredum suorum forisfecerit alicui de hominibus ipsius abbatis uel successorum suorum et querimonia inde facta fuerit jdem Johannes et homines sui facient inde emendas in curia sua saluis eidem abbati et successoribus suis omnibus placitis et querelis que ad hundredum pertinent
Source Fulltext: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire. C. D. Ross. Oxford University Press. London. 1964.

Comment

Date: Feast Regnal
Editions
  • The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire. C. D. Ross. Oxford University Press. London. 1964.
Places
  • GLOUCESTER, GLOUCESTERSHIRE (ENGLAND)
    • WIGGOLD, GLOUCESTERSHIRE (ENGLAND)
      Persons
      • Biset, Iohannes
      • Chandous, Radulfus de, justiciarius
      • Despensator, Thurstanus le, justiciarius
      • Ebor[], Willelmus de, justiciarius
      • H[enricus], filius regis Iohannis, rex
      • Hugo, abbas de C[]
      • Insula, Willelmus de, justiciarius
      • Norwich[], Radulfus de, justiciarius
      Keywords
      • General: 
        • Final Concord
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.