useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00480352
Signature: 00480352
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1260-01-13, NORTHAMPTON, NORTHAMPTONSHIRE (ENGLAND)
(Memorandum, ROTHWELL, NORTHAMPTONSHIRE (ENGLAND)) Givers: Cirencester Abbey Receivers: Nicholas son of Richard of Thornbury
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00480352
 
x
Memorandum quod abbas Ricardus C dedit cuidam Ricardo seruienti suo de Thormbir[] pro labore quem sustinuit eundo ad curiam romanam ad negocia domus facienda vnum toftum et vnam virgatam terre in Rowell[] que pertinebat ad toftum de la Hulle ut teneret dictam terram cum tofto ad totam uitam suam in vilenagio Dedit eciam dicto Ricardo vnam domum de burgagio que sita est ad capud mesuagii quod fuit Hathegrim uersus aquilonem ubi dictus Ricardus postea quamdam cameram edificauit habend sibi et heredibus suis reddendo inde abbati duodecim denarios et sectam ad curiam abbatis sicut ceteri burgenses faciunt Dictus vero Ricardus tenuit dictam virgatam terre cum tofto tota uita sua in vilenagio et dictam cameram libere sicut burgagium Et post eius decessum uenit dominus Nicholaus de Chedeswrye tunc temporis celerarius C apud Rowell[] et tenuit ibidem curiam die Sabbati proxima post festum Assensionis Domini anno r r Henrici filii regis Johannis tricesimo et in plena curia fecit inquisicionem qualiter dictus Ricardus tenuit supradicta Et inquisicio dixit quod idem Ricardus tenuit vnam cameram de burgagio que est iuxta mesuagium quod pertinet ad vnam virgatam terre quam tenuit in vilenagio vnde heres eius debet xvi s de releuio sicut moris est vnde Nicholaus filius et heres dicti Ricardi dedit abbati pro releuio suo pro dicto burgagio xx d quia pauper erat Et Matill[] vxor dicti Ricardi dedit pro herietto uiri sui vnum bouem precii v s Et abbas concessit ei quod teneret dictam virgatam terre cum tofto ad totam uitam suam sicut Ricardus vir eius tenuit Nicholaus vero filius eius qui minoris etatis erat stetit cum matre sua et non fiebat separacio inter burgagium et vilenagium Processu autem temporis exorta inter matrem suam et ipsum discordia ita quod simul stare non poterant Ipse matrem suam et a burgagio et eciam a vilenagio uiolenter eiecit asserens quod totum tenementum quod pater eius tenuit fuit burgagium et nichil de uilenagio et sic dictum tenementum occupauit Tandem cum mater eius super hoc querelam abbati C detulisset misit dictus abbas Thomam de Grotene tunc temporis senescallum suum apud Rowell[] qui inter ipsos pacem reformauit et dictam Matill[] in domum suam collocauit Iterum autem eiecit matrem suam a predicto tenemento quod audiens Adam de Ylleg[] tunc temporis senescallus dicti abbatis per consideracionem curie de Rowell[] eiecit dictum Nicholaum a quadam grangia que erat de vilenagio ut curia asserebat et matrem suam in ea collocauit Et ideo dictus Nicholaus leuauit hutesium super dictum Adam et super Laurencium Sorberd et super Matill[] de Newenton[] matrem suam et impetrauit super ipsos breue noue disseisine Et postea in itinere justiciariorum apud Norhampton[] ad festum Flyllarii itinerancium venit dictus Adam de Ylleg[] et quidam alii de consilio abbatis et dederunt dicto Nicholao quinque marcas Et idem Nicholaus quietumclamauit abbati totum jus quod habuit tam in terra quam in tenemento que pater eius unquam tenuit in Rowell[] et inde fecit cartam suam et retraxit breue suum in hunc modum Nicholaus filius Ricardi de la Hulle de Rowell[] qui tulit breue noue disseisine uersus Adam de Ylleg[] Laurencium Scorberd et Matill[] de Newenton[] de quodam tenemento in Rowell[] venit et recognouit quod non uult sequi uersus eos Ideo ipse et plegii sui de prosequendo in misericordia coram justiciariis domini regis itinerantibus apud Norhampton[] ad festum s Yllarii anno r r Henrici filii regis Johannis xliiii
Source Fulltext: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire. C. D. Ross. Oxford University Press. London. 1964.

Comment

Date: Feast Regnal
Editions
  • The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire. C. D. Ross. Oxford University Press. London. 1964.
Places
  • NORTHAMPTON, NORTHAMPTONSHIRE (ENGLAND)
    • ROTHWELL, NORTHAMPTONSHIRE (ENGLAND)
      Persons
      • Chedeswrye, Nicholaus de, dominus, celerarius C[]
      • Grotene, Thomas de, senescallus
      • Henricus, filius regis Iohannis
      • Newenton, Matill[] de, uxor Ricardi, mater Nicholai
      • Nicholaus, filius et heres Ricardi
      • Ricardus, abbas C[]
      • Rowell[], Ricardus de la Hulle de, serviens de Thormbir[], uir Matill[], pater Nicholai
      • Sorberd, Laurencius
      • Ylleg[], Adam de, senescallus abbatis
      Keywords
      • General: 
        • Memorandum
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.