useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00490357
Signature: 00490357
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1286-10-10
(Agreement, Memorandum, CHESTERTON, GLOUCESTERSHIRE (ENGLAND)) Givers: Geoffrey of Langley, lord of Chesterton Receivers: Henry (Abbot of Cirencester Abbey)
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00490357
 
x
Memorandum quod anno Domini mcclxxx sexto die Jovis proximo post festum sancte Fidis virginis ita convenit inter dominum Galfridum de Langeleg[] militem filium quondam domini Rogeri de Langeleg[] ex parte una et dominum Henricum abbatem Cirencestr[] et eiusdem loci conventum ex altera videlicet quod predictus dominus Galfridus dedit et concessit pro se et heredibus suis Deo et ecclesie beate Marie Cirencestr[] et canonicis ibidem Deo servientibus quinque acras terre arabilis in campo de Chesterton[] quarum due acre jacent supra les Crundles et extendunt se usque le Wodeweye juxta terram que fuit aliquando Galfridi Pory et una acra jacet apud le Thorne in eadem cultura que fuit Walteri de la More et una acra jacet juxta predictam acram contingue que fuit Ade David et una acra jacet inter murum de Crundles et terram Thome de Baudinton[] Pro hac autem donacione et concessione abbas et conventus predicti dederunt et concesserunt pro se et successoribus suis predicto Galfrido et heredibus suis in escambium quinque acras terre arabilis et dimidiam in campo de Chesterton[] supradicto quarum due acre jacent subtus Vernhull[] juxta terram que fuit johannis de la Beche et una acra jacet in la Wodeforlong[] juxta terram Stephani de Campeden[] et una dimidia acra jacet in eadem cultura juxta terram Hunfridi de la Barre et una dimidia acra jacet supra le Wodeweye juxta terram Roberti Spakeman et una acra jacet in eadem cultura juxta terram Mabilie Rugg et una dimidia acra jacet in eadem cultura juxta terram domini abbatis Concessit eciam predictus dominus Galfridus et quietum clamavit[] pro se et heredibus suis et suis assignatis et tenentibus suis de Chesterton[] imperpetuum totum jus et clamium quod habuit vel aliquo modo habere potuit in clauso de Crundles racione commune ita quod nec ipse Galfridus predictus nec heredes sui vel aliquis ex parte ipsorum aliquid infra clausum predictum de Crundles de cetero vendicare poterunt vel exigere set imperpetuum sint exclusi et cetera
Source Fulltext: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire. C. D. Ross. Oxford University Press. London. 1964.

Comment

Date: A.D. Feast
Editions
  • The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire. C. D. Ross. Oxford University Press. London. 1964.
Places
  • Cirencestr[], beate Marie, ecclesia
  • Cirencestr[], conventus
Persons
  • Baudinton[], Thomas de
  • Campeden[], Stephanus de
  • David, Adam
  • Henricus, dominus, abbas Cirencestr[]
  • Langeleg[], Galfridus de, miles, filius domini Rogeri de Langeleg[]
  • Pory, Galfridus
  • Rugg, Mabilie
  • la Barre, Hunfridus de
  • la Beche, Iohannis de
  • la More, Walterus de
Keywords
  • General: 
    • Agreement
    • Memorandum
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.