useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00490549
Signature: 00490549
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1259-06-17
(Agreement, BISLEY, GLOUCESTERSHIRE (ENGLAND)) Givers: Roger (Abbot of Cirencester Abbey) Receivers: Eva widow of William de Hope of Througham
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00490549
 
x
Hec est convencio facta inter Rogerum abbatem Cirenc[] et eiusdem loci conventum ex parte una et Evam que fuit uxor Willelmi de Hope de Throuham ex altera die martis proximo ante festum sancti johannis Baptiste anno regni regis Henrici filii regis johannis quadragesimo tercio videlicet quod dicta Eva dedit concessit remisit et omnino quietam clamavit pro se et heredibus suis Deo et ecclesie beate Marie Cirencestr et canonicis ibidem Deo servientibus totam terram et tenementum cum omnibus edificiis pratis pasturis boscis liberis villanis consuetudinibus et omnibus suis pertinenciis que quondam tenuit apud Throham in parochia de Biseleg[] de feodo johannis Achard per servicium annuale duodecim denariorum Quod servicium predicti abbas et conventus de predicto johanne Achard emerunt una cum toto predicto tenemento quicquid ei accidere possit post mortem predicte Eve habend et tenend dictam terram cum omnibus supradictis ut predictum est predicto abbati et conventui et eorum successoribus sine omni clamio vel contradiccione predicte Eve vel alicuius ex parte sua imperpetuum Pro hac autem donacione concessione remissione et quietaclamacione dabunt predicti abbas et conventus predicte Eve singulis annis quoad vixerit octo marcas argenti ad duos anni terminos scilicet ad festum Omnium Sanctorum quatuor marcas et ad Ascencionem Domini quatuor marcas et singulis ebdomadis per annum septem michas canonicales novem galones cervisie conventus septem panes qui vocantur biscorners quinque galones cervisie que vocatur de secunda cervisia die Sabbati percipiendos et unam domum honestam et competentem in villa Cirenc[] octo carectatas busce grosse per annum octo carectatas de Ramilla competentes per annum ad hospitium predicte Eve cum carectata abbatis et conventus cariandas octo libras cepi ad candelam per annum octo pondera hominis de litera per annum cum necesse fuerit et cum ea petierit et dimidiam quartam salis et dimidiam quartam farine avene per annum ad festum Omnium Sanctorum et ad Ascencionem Domini percipienda hec omnia et singula sine contradiccione aliqua firmiter observanda et warantizanda predicte Eve sicut predictum est obligaverunt se predicti abbas et conventus in pleno capitulo suo bona fide Et predicta Eva fide media ad omnia predicta tenend se obligavit In cuius rei testimonium utraque pars alterius scripto sigillum suum apposuit Hiis testibus
Source Fulltext: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire. C. D. Ross. Oxford University Press. London. 1964.

Comment

Date: Feast Regnal
Editions
  • The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire. C. D. Ross. Oxford University Press. London. 1964.
Places
  • Cirenc[], conventus
  • Cirencestr[], beate Marie, ecclesia
Persons
  • Achard, Iohannes
  • Eva, uxor Willelmi de Hope de Throuham
  • Henricus, rex, filius regis Iohannis
  • Rogerus, abbas Cirenc[]
Keywords
  • General: 
    • Agreement
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.