useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00490615
Signature: 00490615
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1254-02-03, WESTMINSTER, MIDDLESEX (ENGLAND)
(Final Concord, ) Givers: Robert son of Nicholas Receivers: Walter Comyn
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00490615
 
x
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancti Hillarii in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis johannis tricesimo octavo coram Rogero de Thurkelby Gilberto de Preston[] magistro Simone de Wauton Alano de Watsaund Egidio de Erdynton[] et Willelmo Trussel justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum filium Nicholai et Feliciam uxorem eius petentes et Walterum Comyn et Margeriam uxorem eius tenentes de duabus carucatis terre et quadraginta solidatis annui redditus cum pertinenciis in Saperton[] et inter eosdem Robertum et Feliciam petentes et predictos Walterum et Margeriam quos Maria que fuit uxor Henrici le Combatour vocavit ad warantum et qui ei warantizaverunt de sexaginta et quatuor acris terre cum pertinenciis in eadem villa et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Walterus et Margeria recognoverunt predicta tenementa cum pertinenciis sine aliquo retenemento esse jus ipsius Felicie Et pro hac recognicione fine et concordia fidem Robertus et Felicia concesserunt predictis Waltero et Margerie predicta tenementa cum pertinenciis habend et tenend eisdem Waltero et Margerie et heredibus ipsius Margerie de predictis Roberto et Felicia et heredibus ipsius Felicie imperpetuum reddendo inde per annum duodecim marcas argenti ad quatuor terminos scilicet ad festum beate Marie in Martio tres marcas ad Nativitatem sancti johannis Baptiste tres marcas ad festum sancti Michaelis tres marcas et ad festum sancti Andree apostoli tres marcas et faciendo inde ad scutagium cum contigerit quantum pertinet ad predicta tenementa pro omni servicio consuetudine et exaccione Et predicti Robertus et Felicia et heredes ipsius Felicie warantizaverunt predictis Waltero et Margerie et heredibus ipsius Margerie predicta tenementa cum pertinenciis per predicta servicia contra omnes homines imperpetuum
Source Fulltext: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire. C. D. Ross. Oxford University Press. London. 1964.

Comment

Date: Feast Regnal
Editions
  • The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire. C. D. Ross. Oxford University Press. London. 1964.
Places
  • WESTMINSTER, MIDDLESEX (ENGLAND)
    Persons
    • Comyn, Walterus
    • Erdynton[], Egidius de, iusticiarius
    • Felicia, uxor Roberti filii Nicholai
    • Henricus, rex, filius regis Iohannis
    • Margeria, uxor Walteri Comyn
    • Maria, uxor Henrici le Combatour
    • Preston[], Gilbertus de, iusticiarius
    • Robertus, filius Nicholai
    • Thurkelby, Rogerus de, iusticiarius
    • Trussel, Willelmus, iusticiarius
    • Watsaund, Alanus de, iusticiarius
    • Wauton, Simon de, magister, iusticiarius
    Keywords
    • General: 
      • Final Concord
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.