useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00490698
Signature: 00490698
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1263-04-16, ILCHESTER, SOMERSETSHIRE (ENGLAND)
(Final Concord, MILBORNE WICK, SOMERSETSHIRE (ENGLAND)KINGSTONE, SOMERSETSHIRE (ENGLAND)) Givers: Roger (Abbot of Cirencester Abbey) Receivers: Reymund de Burgh
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00490698
 
x
Hec est finalis concordia facta apud Ivelcestr[] in octabis sancte Trinitatis anno regni regis Henrici filii regis johannis quadragesimo septimo coram Roberto de Brywes Ricardo de Myddelton Johanne de Aure et Willelmo de Staunton justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus[] inter Rogerum abbatem de Cirencestr[] querentem per Johannem le Sumeter positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Reymundum de Burgo deforcientem de communia pasture quam idem abbas clamabat habere in terris ipsius Reymundi in Melebum Kyngeston et Wyk et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Reymundus recognovit et concessit pro se et heredibus suis quod predictus abbas et successores sui de cetero habeant communiam pasture in omnibus terris et tenementis ipsius Reymundi in Melebum Kyngeston et Wyk imperpetuum scilicet ad quamlibet virgatam terre ipsius abbatis in predictis maneriis mensuratam per quadraginta acras communiam pasture ad unum affrum quinquaginta oves unam vaccam cum sequela unius anni et ad duos porcos et ad tres virgatas terre mensuratas per eandem mensuram communiam pasture ad octo boves Et preterea idem Reymundus concessit pro se et heredibus suis quod predictus abbas et successores sui de cetero post fena asportata possunt intrare cum omnimodis averiis suis tam in illud pratum quod vocatur la Longemore quam in omnia alia prata ipsius Reymundi in predictis maneriis et ea pascere usque ad festum Purificacionis beate Marie et eciam quod idem abbas et successores sui de cetero possint intrare cum omnimodis averiis suis tam in illas culturas que vocantur le Over et Sondes quam in omnes alias terras ipsius Reymundi in predictis maneriis post blada asportata primo cum bobus et affris deinde cum vaccis et juvenibus averiis et ultimo cum bidentibus et porcis secundum consuetudinem eorundem maneriorum et eas pascere quousque cedem culture fuerunt reseminate Et si contingat quod idem Reymundus heredes vel ballivi sui blada vel fena sua ultra tempus competentes malitiose diderant asportare bene licebit eidem abbati et successoribus suis predictas pasturas ut predictum est intrare et pascere sine aliquo impedimento ipsius Reymundi heredum vel ballivorum suorum inperpetuum Et preterea idem Reymundus concessit pro se et heredibus suis quod predictus abbas et successores sui de cetero libere habeant communiam pasture in ista pastura que vocatur le Horethom[] que totaliter jacebit in defenso ab omnimodis averiis a festo Purificacionis beate Marie usque ad festum Invencionis Sancte Crucis Ita scilicet quod eodem die intrabunt boves et affri eiusdem abbatis et successorum suorum in illam particulam pasture que vocatur Oxendun[] vacce et cetera averia ipsius abbatis et successorum suorum preter oves et porcos intrabunt illam particulam pasture que vocatur Endon[] die predicto et similiter boves et affri ipsius abbatis et successorum suorum intrabunt illam particulam pasture que vocatur Esterthorn uno anno hora nona illius [diei] precedentis illum diem quo idem Reymundus vel heredes sui voluerunt habere precariam suam que vocatur Grasherthe in estate et eodem anno appropriabunt sibi predictus Reymundus et heredes sui illam particulam pasture que vocatur Blakethorn ad voluntatem suam et alio anno intrabunt boves et affri predicti abbatis et successorum suorum illam particulam pasture que vocatur Blakethorn die et modo predictis Et eodem anno appropriabunt sibi predictus Reymundus et heredes sui predictam particulam pasture que vocatur Esterthorn et sic erit alternatim et successive de predictis duabus particulis predicte pasture de anno in annum inperpetuum et modo predicto pascent omnes predictas particulas predicte pasture usque ad diem sancti Thome apostoli proximum ante Natale Domini et a predicto die sancti Thome apostoli intrabunt oves predicti abbatis omnes particulas predicte pasture et easdem pascent usque ad festum Purificacionis beate Marie et similiter idem abbas et successores sui habebunt liberum introitum et exitum cum omnimodis averiis suis in omnes predictas pasturas sine aliqua contradiccione vel impedimento ipsius Reymundi heredum vel ballivorum suorum inperpetuum et similiter quod predictus abbas et successores sui de cetero fibere habeant omnes commoditates viarum et chiminorum inter dominicas terras suas et hominum suorum in predictis maneriis et imparcamenta sua si haywardus suus preveniat haywardum ipsius Reymundi vel heredum suorum et si haywardus ipsius Reymundi preveniat haywardum ipsius abbatis et successorum suorum habebunt predicta inparcamenta in predictis viis et chiminis salvis tamen eidem abbati et successoribus suis racionabilibus emendis pro dampnis suis Et sciendum quod bene licebit eidem abbati et successoribus suis fena sua de pratis suis que erunt in defenso posita ab omnimodis averiis die Purificacionis beate Marie quandocumque sibi viderint expedire falcare levare et cariare sine impedimento ipsius Reymundi heredum vel ballivorum suorum inperpetuum ita tamen quod si idem Reymundus vel heredes sui per predictum abbatem vel successores suos aliquod dampnum habuerint quod eisdem sine dilacione emendetur secundum quantitatem delicti Et pro hac recognicione concessione fine et concordia idem abbas concessit pro se et successoribus suis et ecclesia sua sancte Marie de Cirencestr[] quod idem Reymundus et heredes sui de cetero habeant communiam pasture in omnibus terris et tenementis ipsius abbatis in predictis maneriis ad omnimoda averia sua post fena et blada asportata secundum predictam formam predicte admensuracionis imperpetuum excepto toto illo loco qui vocatur Hynoner[] sive seminetur sive non in quo idem Reymundus vel heredes sui nullam habebunt communiam a festo Purificacionis beate Marie quousque blada et fena generaliter fuerint asportata et excepto quodam clauso in predicto loco de Hynoner[] quod quidem clausum Walterus Wytlok aliquando tenuit et quod quidem clausum predicto abbati et successoribus suis per totum annum remanebit clausum sine contradiccione vel impedimento predicti Reymundi heredum vel ballivorum suorum imperpetuum Et similiter predictus abbas concessit pro se et successoribus suis et ecclesia sua predicta quod predictus Reymundus et heredes sui de cetero singulis annis tenebunt in defenso predictum pratum quod vocatur Longemor[] et omnia alia prata sua in predictis maneriis a festo Purificacionis beate Marie quousque fena fuerint asportata et post fena asportata idem abbas et successores sui habebunt communiam pasture in omnibus predictis pratis usque ad festum Purificacionis beate Marie imperpetuum et quod predictus Reymundus et heredes sui singulis annis possunt si voluerint excolere et seminare predictas culturas que vocantur le Over[] et Sondes ita tamen quod post blada asportata habebunt idem abbas et successores sui communiam pasture in predictis culturis quousque fuerint reseminate Et preterea idem abbas concessit pro se et successoribus suis quod idem Reymundus et heredes sui de cetero teneant in defenso illud clausum quod vocatur la Cuninger super la Horethom absque aliquo impedimento ipsius abbatis et successorum suorum imperpetuum ita tamen quod si averia ipsius abbatis vel successorum suorum predictum clausum pro defectu clausture ingrediantur non erunt imparcata nec predictus abbas nec successores sui occasione illa erunt gravati Et similiter idem abbas concessit pro se et successoribus suis quod ipsi de cetero facient eidem Reymundo et heredibus suis quinque arruras per annum cum duabus carucatis scilicet ad festum sancti Michaelis duas arruras unam scilicet ad custum ipsius Reymundi et heredum suorum vel percipient quatuor denarios et aliam arruram duarum acrarum ad custum ipsius abbatis in quadragesima unam arruram percipiendo quatuor denarios et in estate duas arruras unam scilicet percipiendo duos denarios et aliam arruram duarum acrarum ad custum ipsius abbatis Et preterea idem abbas concessit pro se et successoribus suis quod ipsi de cetero cariabunt eidem Reymundo et heredibus suis quatuor plaustratas feni de pratis ipsius Reymundi et heredum suorum usque ad Kyngesbyr[] et quod idem abbas et successores sui de cetero facient eidem Reymundo et heredibus suis predicta servicia ad racionabilem summonicionem ipsius Reymundi vel heredum suorum imperpetuum
Source Fulltext: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire. C. D. Ross. Oxford University Press. London. 1964.

Comment

Date: Feast Regnal
Editions
  • The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire. C. D. Ross. Oxford University Press. London. 1964.
Places
  • Cirencestr[], sancte Marie de, ecclesia
Persons
  • Aure, Iohannes de, iusticiarius
  • Brywes, Robertus de, iusticiarius
  • Burgo, Reymundus de
  • Myddelton, Ricardus de, iusticiarius
  • Rogerus, abbas de Cirencestr[]
  • Staunton, Willelmus de, iusticiarius
  • Sumeter, Iohannes le
  • Wytlok, Walterus
Keywords
  • General: 
    • Final Concord
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.