useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00490741
Signature: 00490741
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1275-01-19, RAMSBURY, WILTSHIRE (ENGLAND)
(Appointment, Verdict, ) Givers: Robert (Bishop of Salisbury Cathedral) Receivers: Robert Mendecourt (Vicar of Avebury Church)
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00490741
 
x
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes pervenerint r[obertus] divina miseracione Sarum episcopus salutem in Domino sempiternam Quam necessaria sit in ecclesiis parochialibus quas viri religiosi in proprios usus optinent vicariorum residencia clare patet quia cum animarum curam per se nequeant exercere ex magna dispensacione procedit quod vicariorum sollicitudine quod humeris[] incumbit supplere permittitur in hac parte quibus sicut pondus diei portant et estus et in stacione sua continuo sollicitos esse oportet ut vocantibus respondeant et non vocantes continuis exortacionibus ad se trahant ita de proventibus earundem ecclesiarum necessario provideri oportet unde congrue sustentari et incumbencia sue residencie onera possint commode supportare et sic fiat equa distribucio fructuum et proventuum inter ipsos ne contra Ewangelisticam doctrinam unus esuriat alius autem ebrius sit Sane vacante nuper vicaria ecclesie de Avebur[] nostre diocesis dilecti filii abbas et conventus monasterii Cirencestr[] qui ecclesiam ipsam in proprios usus optinent discretum virum Robertum Mendecourt presbiterum prout ad ipsos pertinet nobis presentarunt ad eandem super qua prout moris est per loci archidiaconi inquisicionem fieri fecimus per quam recepimus quod porciones quas vicarius percipere consuevit preter alia onera que incumbunt vix sibi sufficiebant ad victum utpote que septem marcarum summam in veto valore non attingebant ex quibus eciam procuracionem archidiaconi solvere sinodalia et omnia alia onera ordinaria ultra valorem ipsum agnoscere consuevit Cumque officialis noster super hoc abbatem et conventum predictos necnon et presbiterum presentatum ad suam fecisset presenciam evocari ad augmentum ipsius vicarie procedere intendens vice nostra prout de jure foret faciendum tandem post varios tractatus iidem abbas et conventus per suum certum procuratorem solverunt et expresse consenserunt quod presentatus ipse et successores sui post ipsum in predicta ecclesia vicarii instituendi habeant et percipiant imperpetuum nomine vicarie omnes minores decimas et omnes alios proventus tocius parochie quocumque nomine censeantur decimis garbarum extra curtilagia agnorum et lane dumtaxat exceptis habebunt eciam dimidiam virgatam terre cum prato et pastura adjacentibus et investituram unius acre frumenti de dominico prioris et decimam crofte Rogeri de Caleston[] sicut vicarii antea habere consueverunt et decimam feni tocius parochie dominico feno eorundem abbatis et conventus et decima feni de terra que coli consuevit si convertatur in pratum dumtaxat exceptis predictis decimis garbarum agnorum et lane necnon terris et tenementis aliis redditibus et serviciis pratis pascuis et pasturis aliis ad predictam ecclesiam pertinentibus eisdem abbati et conventui reservatis mansum eciam eidem vicarie competencius et vicinius ecclesie in commutacionem illius quod vicarii eiusdem hactenus remotius habere consueverunt illud videlicet mansum quod Agnes relicta Cissoris inhabitat quamcito vacavit assignabunt Ita videlicet quod vicarii qui pro tempore fuerint imperpetuum predictas porciones habeant et percipiant et de eisdem procuracionem archidiaconi exhibebunt et omnia alia onera ordinaria debita et consueta eidem ecclesie incumbencia agnoscent sicut hactenus facere consueverunt preter cancelli reparacionem ad quam iidem abbas et conventus tenebuntur Quas porciones cum onere subscripto presentatus ipse pro vicaria competenti pro se et successoribus suis acceptavit coram nobis Nos igitur hospitalitatem et crebram elemosinarum largicionem in quibus abbas et conventus predicti in suo monasterio pro modo facultatum suarum liberales se exhibent et pre ceteris prout dicitur excercere se student caritative proinde attendentes et ideo quantum cum Deo possumus deferre cupientes eisdem consensum predictarum partium sicuti predictam vicariam que pensatis ipsius ecclesie facultatibus arbitrio aliquorum uberius posset augmentari in suprascriptis porcionibus cum omnibus prenotatis hac imperpetuum valitura ordinacione nostra taxamus statuimus et declaramus et predictum Robertum in eadem taliter ordinata et taxata in perpetuum vicarium instituimus In quorum omnium fidem et testimonium hincinde factum est instrumentum in modum cirographi sub eodem tenore tripartitum et duabus partibus nostrum et predictorum abbatis et conventus sigilla alternatim sunt appensa tercia parte sigillo communi predictorum abbatis et conventus in thesauria Saresbur[] remanente Dat[] apud Remmesbury quartodecimo kal[] Februarii anno Incarnationis Dominice mcc septuagesimo quinto consecracionis nostre anno secundo
Source Fulltext: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire. C. D. Ross. Oxford University Press. London. 1964.

Comment

Date: A.D.
Editions
  • The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire. C. D. Ross. Oxford University Press. London. 1964.
Places
  • Cirencestr[], monasterii, conventus
Persons
  • Agnes, relicta Cissoris
  • Caleston[], Rogerus de
  • Mendecourt, Robertus, presbiter
  • R[obertus], Sarum episcopus
Keywords
  • General: 
    • Appointment
    • Verdict
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.