useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00500182
Signature: 00500182
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1272-03-11, HEREFORD ST. GUTHLAC'S, HEREFORD (ENGLAND)
CLXXXII. Confirmatio Domini J[ohannis] Brethun de ecclesia de Coura. A.D. 1272, March 11. Of the church of Cowarne. (Confirmation, Grant, CHURCHAM, GLOUCESTERSHIRE (ENGLAND)PRESTON, GLOUCESTERSHIRE (ENGLAND)) Givers: John (Bishop of Hereford Cathedral) Receivers: Gloucester - St. Peter's Abbey, Kilpeck Priory, Bromfield Priory, Hereford - St. Guthlac Priory
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00500182
 
x
Omnibus Sanctae Matris Ecclesiae filiis Johannes Dei gratia Herefordensis ecclesiae minister humilis salutem in Domino Quoniam religiosorum loca pio semper affectu et benigno sunt prosequenda favore ac ab illorum quorum interest provida dispositione ita viris religiosis in necessariis est providendam ut contemplationi et orationi libere vacare et hospitalitatem quae comes religionis esse debet tam effectu sectari possint quam affectu pensatis dilectorum filiorum abbatis et conventus Sancti Petri Gloucestriae meritis praeclaris et caritate fervida qui bona sibi a Domino collata in usus pauperum et hospitum susceptionem tam in monasterio Sancti Petri praedicto quam de Herefordia Bromfelde et Kylpek prioratibus nostrae dyoecesis eidem monasterio subjectis liberaliter effundere solent ut ipsi liberius divinis quibus se noverint obsequiis intendant et cum diffusioris amplificatione virtutis bonum foveant caritatis licet per praedecessores nostros eisdem religiosis super appropriatione ecclesiae de Magna Coura sufficienter videatur esse prospectum sicut ex ipsorum instrumentis inspeximus evidenter ex abundanti tamen auctoritate pontificali dictis abbati et conventui concedimus et confirmamus dictam ecclesiam de Magna Coura nostrae dyoecesis in proprios usus perpetuo possidendam ac etiam concessiones et confirmationes eisdem a praedecessoribus nostris prius super eadem factas quantum in nobis est ex certa conscientia confirmamus Non obstante quod iidem religiosi ad memoratam ecclesiam de Coura clericos saeculares praesentasse dicuntur vel compositione aliqua seu quorumcunque possessione vel aliquo quovis impedimento ita tamen quod vicarius ibidem ministrans sufficientem et honestam habeat sustentationem ad valorem decem marcarum et totum residuum in proprios usus dictorum religiosorum convertatur Praeterea dictos prioratus de Herefordia Bromfelde et Kilpek et ecclesias de Chircheham et Prestone cum omnibus suis libertatibus et pertinentiis et omnes ecclesias pensiones decimas majores et minores quas in nostra dioecesi obtinent in praesenti Insuper collationes concessiones confirmationes et omnes alias libertates tam a praedecessoribus nostris quam ab aliis quibuscunque eisdem religiosis in nostra dioecesi concessas eisdem abbati et conventui Sancti Petri Gloucestriae absque nostra successorumve nostrorum reclamatione contradictione seu qualibet perturbatione episcopali auctoritate in usus proprios concedimus et nunc et prius concessa confirmamus salva episcopali et Herefordensis ecclesiae dignitate Datum Herefordiae quinto idus Martii anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo pontificatus nostri tertio
Source Fulltext: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae. William Henry Hart. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 33 P.1. Longman, Green. Longman, Roberts and Green. London. 1863.

Comment

Date: A.D. Episcopal
Editions
  • Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae. William Henry Hart. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 33 P.1. Longman, Green. Longman, Roberts and Green. London. 1863.
Places
  • Gloucestriae, Sancti Petri, conventus
Persons
  • Johannes, minister ecclesiae Herefordensis
Keywords
  • General: 
    • Confirmation
    • Grant
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.