useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00610243
Signature: 00610243
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1271-00-00
(Agreement, SUNDERLAND, LANCASHIRE (ENGLAND)) Givers: Sawley (Sallay) - St. Mary Abbey Receivers: Ricardum de Balderstona
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00610243
 
x
Hoc scriptum testatur quod anno Domini m cc lxx primo convenit ita inter abbatem et conventum de Sallai ex una parte et Ricardum de Balderestona ex parte altera videlicet quod predicti abbas et conventus remiserunt et quietum clamaverunt de se et suis successoribus Ricardo predicto et heredibus suis inperpetuum omnia clausa sua anno supra dicto facta insuper et x acras de vasto adhuc claudendas de Birlee versus orientem extra sepem Preterea predicti abbas et conventus predicto Ricardo et heredibus suis remiserunt illum annuum reditum x et viij den[] quem quidem reditum predictis abbati et conventui predictus Ricardus annuatim reddere consuevit Predictus vero Ricardus domos et tenentes suos qui sedent inter fines de Lebbelay et le Moncfal usque ad alteram partem de Lebbelay festinanter ammovebit Hec omnia predicti abbas et conventus remiserunt et quietum clamaverunt predicto Ricardo et heredibus suis de se et suis successoribus inperpetuum ita quod predicti abbas et conventus in predictis clausis nullam communam jus vel clamium poterunt de cetero vendicare pro hac vero remissione et quieta clamacione tam de redditu quam communa predictus Ricardus pro se et suis heredibus vel assignatis remisit et quietum clamavit inperpetuum predictis abbati et conventui omnia clausa sua jam facta vel adhuc facienda ubi aliquo tempore clausa fuerunt infra divisas de Sunderlande ita quod nec ipse Ricardus nec heredes sui nec aliqui tenentes sui communam aliquam jus vel clamium infra predictas divisas de Sunderlande habere vel exigere de cetero potuerint quantum ad predictum pertinet Ricardum et si contingat quod averia dicti Ricardi infra divisas et clausa predictorum abbatis et conventus contigerit pro defectu clausure predicta averia sine dampno dicti Ricardi recaciabuntur et sine detrimento Similiter fiet de averiis predictorum abbatis et conventus si dicti Ricardi clausa vel divisas intrare contigerit Ad cujus rei securitatem majorem huic scripto pars utraque sigillum suum alternatim apposuit His testibus Domino Johanne Devias domino Ada de Hocstona Domino Ada de Birie Ada de Blakeburna et multis aliis
Source Fulltext: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven. Joseph MacNulty. Yorkshire Archaeological Society, V.87. Yorkshire Archaeological Society. West Yorkshire Print Co. Wakefield. 1933.

Comment

Date: A.D.
Editions
  • Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven. Joseph MacNulty. Yorkshire Archaeological Society, V.87. Yorkshire Archaeological Society. West Yorkshire Print Co. Wakefield. 1933.
Places
  • Sallai, conventus de
Persons
  • Balderestona, Ricardus de
  • Birie, Adam de, dominus
  • Blakeburna, Adam de
  • Devias, Johannes, dominus
  • Hocstona, Adam de, dominus
Keywords
  • General: 
    • Agreement
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.